Luke 19:12-26

Clementine_Vulgate(i) 12 { Dixit ergo: Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti.} 13 { Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos: Negotiamini dum venio.} 14 { Cives autem ejus oderant eum: et miserunt legationem post illum, dicentes: Nolumus hunc regnare super nos.} 15 { Et factum est ut rediret accepto regno: et jussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset.} 16 { Venit autem primus dicens: Domine, mna tua decem mnas acquisivit.} 17 { Et ait illi: Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates.} 18 { Et alter venit, dicens: Domine, mna tua fecit quinque mnas.} 19 { Et huic ait: Et tu esto super quinque civitates.} 20 { Et alter venit, dicens: Domine, ecce mna tua, quam habui repositam in sudario:} 21 { timui enim te, quia homo austerus es: tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti.} 22 { Dicit ei: De ore tuo te judico, serve nequam. Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi:} 23 { et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam?} 24 { Et astantibus dixit: Auferte ab illo mnam, et date illi qui decem mnas habet.} 25 Et dixerunt ei: Domine, habet decem mnas. 26 { Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit: ab eo autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo.}