Clementine_Vulgate(i)
1 Post hæc autem designavit Dominus et alios septuaginta duos: et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus.
2 { Et dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam.}
3 { Ite: ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.}
4 { Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis.}
5 { In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui:}
6 { et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertetur.}
7 { In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quæ apud illos sunt: dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum.}
8 { Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quæ apponuntur vobis:}