Clementine_Vulgate(i)
27 { Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus.}
28 Dixerunt ergo ad eum: Quid faciemus ut operemur opera Dei?
29 { Respondit Jesus, et dixit eis: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille.}
30 Dixerunt ergo ei: Quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi? quid operaris?
31 Patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est: Panem de cælo dedit eis manducare.
32 { Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis: non Moyses dedit vobis panem de cælo, sed Pater meus dat vobis panem de cælo verum.}
33 { Panis enim Dei est, qui de cælo descendit, et dat vitam mundo.}