John 5

Clementine_Vulgate(i) 1 Post hæc erat dies festus Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam. 2 Est autem Jerosolymis probatica piscina, quæ cognominatur hebraice Bethsaida, quinque porticus habens. 3 In his jacebat multitudo magna languentium, cæcorum, claudorum, aridorum, exspectantium aquæ motum. 4 Angelus autem Domini descendebat secundum tempus in piscinam, et movebatur aqua. Et qui prior descendisset in piscinam post motionem aquæ, sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate. 5 Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua. 6 { Hunc autem cum vidisset Jesus jacentem, et cognovisset quia jam multum tempus haberet, dicit ei: Vis sanus fieri?} 7 Respondit ei languidus: Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam: dum venio enim ego, alius ante me descendit. 8 { Dicit ei Jesus: Surge, tolle grabatum tuum et ambula.} 9 Et statim sanus factus est homo ille: et sustulit grabatum suum, et ambulabat. Erat autem sabbatum in die illo. 10 Dicebant ergo Judæi illi qui sanatus fuerat: Sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum tuum. 11 { Respondit eis: Qui me sanum fecit, ille mihi dixit: Tolle grabatum tuum et ambula.} 12 Interrogaverunt ergo eum: Quis est ille homo qui dixit tibi: Tolle grabatum tuum et ambula? 13 Is autem qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset. Jesus enim declinavit a turba constituta in loco. 14 { Postea invenit eum Jesus in templo, et dixit illi: Ecce sanus factus es; jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat.} 15 Abiit ille homo, et nuntiavit Judæis quia Jesus esset, qui fecit eum sanum. 16 Propterea persequebantur Judæi Jesum, quia hæc faciebat in sabbato. 17 { Jesus autem respondit eis: Pater meus usque modo operatur, et ego operor.} 18 Propterea ergo magis quærebant eum Judæi interficere: quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, æqualem se faciens Deo. Respondit itaque Jesus, et dixit eis: 19 { Amen, amen dico vobis: non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quæcumque enim ille fecerit, hæc et Filius similiter facit.} 20 { Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quæ ipse facit: et majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini.} 21 { Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat.} 22 { Neque enim Pater judicat quemquam: sed omne judicium dedit Filio,} 23 { ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem; qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum.} 24 { Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam æternam, et in judicium non venit, sed transiit a morte in vitam.} 25 { Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei: et qui audierint, vivent.} 26 { Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso:} 27 { et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est.} 28 { Nolite mirari hoc, quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei:} 29 { et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitæ; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii.} 30 { Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio, judico: et judicium meum justum est, quia non quæro voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.} 31 { Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum.} 32 { Alius est qui testimonium perhibet de me: et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me.} 33 { Vos misistis ad Joannem, et testimonium perhibuit veritati.} 34 { Ego autem non ab homine testimonium accipio: sed hæc dico ut vos salvi sitis.} 35 { Ille erat lucerna ardens et lucens: vos autem voluistis ad horam exsultare in luce ejus.} 36 { Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera enim quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea: ipsa opera, quæ ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me:} 37 { et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me: neque vocem ejus umquam audistis, neque speciem ejus vidistis:} 38 { et verbum ejus non habetis in vobis manens: quia quem misit ille, huic vos non creditis.} 39 { Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam æternam habere: et illæ sunt quæ testimonium perhibent de me:} 40 { et non vultis venire ad me ut vitam habeatis.} 41 { Claritatem ab hominibus non accipio.} 42 { Sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis.} 43 { Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis.} 44 { Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quæ a solo Deo est, non quæritis?} 45 { Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem: est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis.} 46 { Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi: de me enim ille scripsit.} 47 { Si autem illius litteris non creditis, quomodo verbis meis credetis?}