Clementine_Vulgate(i)
11 Dulcis est somnus operanti, sive parum sive multum comedat; saturitas autem divitis non sinit eum dormire.]
12 [Est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole: divitiæ conservatæ in malum domini sui.
13 Pereunt enim in afflictione pessima: generavit filium qui in summa egestate erit.
14 Sicut egressus est nudus de utero matris suæ, sic revertetur, et nihil auferet secum de labore suo.
15 Miserabilis prorsus infirmitas: quomodo venit, sic revertetur. Quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum?
16 cunctis diebus vitæ suæ comedit in tenebris, et in curis multis, et in ærumna atque tristitia.]