Clementine_Vulgate(i)
39 { Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam æternam habere: et illæ sunt quæ testimonium perhibent de me:}
40 { et non vultis venire ad me ut vitam habeatis.}
41 { Claritatem ab hominibus non accipio.}
42 { Sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis.}
43 { Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis.}
44 { Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quæ a solo Deo est, non quæritis?}
45 { Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem: est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis.}
46 { Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi: de me enim ille scripsit.}
47 { Si autem illius litteris non creditis, quomodo verbis meis credetis?}