John 5:20-30

Clementine_Vulgate(i) 20 { Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quæ ipse facit: et majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini.} 21 { Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat.} 22 { Neque enim Pater judicat quemquam: sed omne judicium dedit Filio,} 23 { ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem; qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum.} 24 { Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam æternam, et in judicium non venit, sed transiit a morte in vitam.} 25 { Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei: et qui audierint, vivent.} 26 { Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso:} 27 { et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est.} 28 { Nolite mirari hoc, quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei:} 29 { et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitæ; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii.} 30 { Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio, judico: et judicium meum justum est, quia non quæro voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.}