20 { Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quæ ipse facit: et majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini.}
John 5:20 Cross References - Clementine_Vulgate
Proverbs 8:22-31
22 [Dominus possedit me in initio viarum suarum antequam quidquam faceret a principio.
23 Ab æterno ordinata sum, et ex antiquis antequam terra fieret.
24 Nondum erant abyssi, et ego jam concepta eram: necdum fontes aquarum eruperant,
25 necdum montes gravi mole constiterant: ante colles ego parturiebar.
26 Adhuc terram non fecerat, et flumina, et cardines orbis terræ.
27 Quando præparabat cælos, aderam; quando certa lege et gyro vallabat abyssos;
28 quando æthera firmabat sursum, et librabat fontes aquarum;
29 quando circumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos; quando appendebat fundamenta terræ:
30 cum eo eram, cuncta componens. Et delectabar per singulos dies, ludens coram eo omni tempore,
31 ludens in orbe terrarum; et deliciæ meæ esse cum filiis hominum.
Matthew 3:17
17 Et ecce vox de cælis dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.
Matthew 11:27
27 { Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.}
Matthew 17:5
5 Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: ipsum audite.
Luke 10:22
22 { Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo scit quis sit Filius, nisi Pater: et quis sit Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.}
John 1:18
18 Deum nemo vidit umquam: unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.]
John 3:35
35 Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus.
John 5:21
21 { Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat.}
John 5:25
25 { Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei: et qui audierint, vivent.}
John 5:29
29 { et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitæ; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii.}
John 10:32
32 { Respondit eis Jesus: Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo: propter quod eorum opus me lapidatis?}
John 12:45-47
John 14:12
12 { alioquin propter opera ipsa credite. Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera quæ ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet: quia ego ad Patrem vado.}
John 15:15
15 { Jam non dicam vos servos: quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos: quia omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis.}
John 17:26
26 { Et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam: ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis.}
2 Peter 1:17
17 { Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite.}