Clementine_Vulgate(i)
1 Onus vallis Visionis. [Quidnam quoque tibi est, quia ascendisti et tu omnis in tecta?
2 Clamoris plena, urbs frequens, civitas exsultans; interfecti tui, non interfecti gladio, nec mortui in bello.
3 Cuncti principes tui fugerunt simul dureque ligati sunt; omnes qui inventi sunt vincti sunt pariter; procul fugerunt.
4 Propterea dixi: Recedite a me: amare flebo; nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiæ populi mei;
5 dies enim interfectionis, et conculcationis, et fletuum, Domino Deo exercituum, in valle Visionis, scrutans murum, et magnificus super montem.
6 Et Ælam sumpsit pharetram, currum hominis equitis, et parietem nudavit clypeus.
7 Et erunt electæ valles tuæ plenæ quadrigarum, et equites ponent sedes suas in porta.