Clementine_Vulgate(i)
10 De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus.
11 Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli:
12 quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ, in cælestibus.
13 Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare.
14 State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiæ,
15 et calceati pedes in præparatione Evangelii pacis,
16 in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere:
17 et galeam salutis assumite, et gladium spiritus (quod est verbum Dei),
18 per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu: et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis:
19 et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii:
20 pro quo legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam, prout oportet me loqui.