Acts 2:13-18

Clementine_Vulgate(i) 13 Alii autem irridentes dicebant: Quia musto pleni sunt isti. 14 Stans autem Petrus cum undecim, levavit vocem suam, et locutus est eis: Viri Judæi, et qui habitatis Jerusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea. 15 Non enim, sicut vos æstimatis, hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia: 16 sed hoc est quod dictum est per prophetam Joël: 17 { [Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem: et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ, et juvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt.} 18 { Et quidem super servos meos, et super ancillas meas, in diebus illis effundam de Spiritu meo, et prophetabunt:}