Clementine_Vulgate(i)
27 Qui enim habitabant Jerusalem, et principes ejus hunc ignorantes, et voces prophetarum quæ per omne sabbatum leguntur, judicantes impleverunt,
28 et nullam causam mortis invenientes in eo, petierunt a Pilato ut interficerent eum.
29 Cumque consummassent omnia quæ de eo scripta erant, deponentes eum de ligno, posuerunt eum in monumento.
30 Deus vero suscitavit eum a mortuis tertia die: qui visus est per dies multos his
31 qui simul ascenderant cum eo de Galilæa in Jerusalem: qui usque nunc sunt testes ejus ad plebem.
32 Et nos vobis annuntiamus eam, quæ ad patres nostros repromissio facta est:
33 { quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Jesum, sicut et in psalmo secundo scriptum est: Filius meus es tu, ego hodie genui te.}
34 { Quod autem suscitavit eum a mortuis, amplius jam non reversurum in corruptionem, ita dixit: Quia dabo vobis sancta David fidelia.}
35 { Ideoque et alias dicit: Non dabis sanctum tuum videre corruptionem.}
36 David enim in sua generatione cum administrasset, voluntati Dei dormivit: et appositus est ad patres suos, et vidit corruptionem.
37 Quem vero Deus suscitavit a mortuis, non vidit corruptionem.