John 19:28-30

Clementine_Vulgate(i) 28 { Postea sciens Jesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit: Sitio.} 29 Vas ergo erat positum aceto plenum. Illi autem spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori ejus. 30 { Cum ergo accepisset Jesus acetum, dixit: Consummatum est. Et inclinato capite tradidit spiritum.}