2 Timothy 3:1-9

Clementine_Vulgate(i) 1 Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa: 2 erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, 3 sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate, 4 proditores, protervi, tumidi, et voluptatum amatores magis quam Dei: 5 habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Et hos devita: 6 ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quæ ducuntur variis desideriis: 7 semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes. 8 Quemadmodum autem Jannes et Mambres restiterunt Moysi: ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem; 9 sed ultra non proficient: insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit.