2 Peter 3:12-14

Clementine_Vulgate(i) 12 exspectantes, et properantes in adventum diei Domini, per quem cæli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent? 13 Novos vero cælos, et novam terram secundum promissa ipsius exspectamus, in quibus justitia habitat. 14 Propter quod, carissimi, hæc exspectantes, satagite immaculati, et inviolati ei inveniri in pace: