2 Peter 3:12-14

Vulgate(i) 12 expectantes et properantes in adventum Dei diei per quam caeli ardentes solventur et elementa ignis ardore tabescent 13 novos vero caelos et novam terram et promissa ipsius expectamus in quibus iustitia habitat 14 propter quod carissimi haec expectantes satis agite inmaculati et inviolati ei inveniri in pace