John 10:1-9

Clementine_Vulgate(i) 1 { Amen, amen dico vobis: qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro.} 2 { Qui autem intrat per ostium, pastor est ovium.} 3 { Huic ostiarius aperit, et oves vocem ejus audiunt, et proprias ovas vocat nominatim, et educit eas.} 4 { Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit: et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem ejus.} 5 { Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo: quia non noverunt vocem alienorum.} 6 Hoc proverbium dixit eis Jesus: illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis. 7 { Dixit ergo eis iterum Jesus: Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium.} 8 { Omnes quotquot venerunt, fures sunt, et latrones, et non audierunt eos oves.} 9 { Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur: et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet.}