Ruth 2:3 Cross References - Vulgate

3 abiit itaque et colligebat spicas post terga metentium accidit autem ut ager ille haberet dominum Booz qui erat de cognatione Helimelech

2 Kings 8:5

5 cumque ille narraret regi quomodo mortuum suscitasset apparuit mulier cuius vivificaverat filium clamans ad regem pro domo sua et pro agris suis dixitque Giezi domine mi rex haec est mulier et hic filius eius quem suscitavit Heliseus

Esther 6:1-2

1 noctem illam rex duxit insomnem iussitque adferri sibi historias et annales priorum temporum qui cum illo praesente legerentur 2 ventum est ad eum locum ubi scriptum erat quomodo nuntiasset Mardocheus insidias Bagathan et Thares eunuchorum regem Asuerum iugulare cupientium

Matthew 10:29

29 nonne duo passeres asse veneunt et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro

Luke 10:31

31 accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via et viso illo praeterivit

1 Thessalonians 4:11-12

11 et operam detis ut quieti sitis et ut vestrum negotium agatis et operemini manibus vestris sicut praecepimus vobis 12 et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt et nullius aliquid desideretis

2 Thessalonians 3:12

12 his autem qui eiusmodi sunt denuntiamus et obsecramus in Domino Iesu Christo ut cum silentio operantes suum panem manducent

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.