Ruth 2:1 Cross References - Vulgate

1 erat autem vir Helimelech consanguineus homo potens et magnarum opum nomine Booz

Deuteronomy 8:17-18

17 ne diceres in corde tuo fortitudo mea et robur manus meae haec mihi omnia praestiterunt 18 sed recorderis Domini Dei tui quod ipse tibi vires praebuerit ut impleret pactum suum super quo iuravit patribus tuis sicut praesens indicat dies

Judges 12:8-10

8 post hunc iudicavit Israhel Abessan de Bethleem 9 qui habuit triginta filios et totidem filias quas emittens foras maritis dedit et eiusdem numeri filiis suis accepit uxores introducens in domum suam qui septem annis iudicavit Israhel 10 mortuusque est ac sepultus in Bethleem

Ruth 1:2

2 ipse vocabatur Helimelech uxor eius Noemi e duobus filiis alter Maalon et alter Chellion Ephrathei de Bethleem Iuda ingressique regionem moabitidem morabantur ibi

Ruth 3:2

2 Booz iste cuius puellis in agro iuncta es propinquus est noster et hac nocte aream hordei ventilat

Ruth 3:12

12 nec abnuo me propinquum sed est alius me propinquior

Ruth 4:21

21 Salma genuit Booz Booz genuit Obed

1 Chronicles 2:10-12

10 porro Ram genuit Aminadab Aminadab autem genuit Naasson principem filiorum Iuda 11 Naasson quoque genuit Salma de quo ortus est Boez 12 Boez vero genuit Obed qui et ipse genuit Isai

Job 1:3

3 et fuit possessio eius septem milia ovium et tria milia camelorum quingenta quoque iuga boum et quingentae asinae ac familia multa nimis eratque vir ille magnus inter omnes Orientales

Job 31:25

25 si laetatus sum super multis divitiis meis et quia plurima repperit manus mea

Matthew 1:5

5 Salmon autem genuit Booz de Rachab Booz autem genuit Obed ex Ruth Obed autem genuit Iesse Iesse autem genuit David regem

Luke 3:32

32 qui fuit Iesse qui fuit Obed qui fuit Booz qui fuit Salmon qui fuit Naasson

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.