Ruth 1 Cross References - Vulgate

1 in diebus unius iudicis quando iudices praeerant facta est fames in terra abiitque homo de Bethleem Iuda ut peregrinaretur in regione moabitide cum uxore sua ac duobus liberis 2 ipse vocabatur Helimelech uxor eius Noemi e duobus filiis alter Maalon et alter Chellion Ephrathei de Bethleem Iuda ingressique regionem moabitidem morabantur ibi 3 et mortuus est Helimelech maritus Noemi remansitque ipsa cum filiis 4 qui acceperunt uxores moabitidas quarum una vocabatur Orpha altera Ruth manseruntque ibi decem annis 5 et ambo mortui sunt Maalon videlicet et Chellion remansitque mulier orbata duobus liberis ac marito 6 et surrexit ut in patriam pergeret cum utraque nuru sua de regione moabitide audierat enim quod respexisset Dominus populum suum et dedisset eis escas 7 egressa est itaque de loco peregrinationis suae cum utraque nuru et iam in via posita revertendi in terram Iuda 8 dixit ad eas ite in domum matris vestrae faciat Dominus vobiscum misericordiam sicut fecistis cum mortuis et mecum 9 det vobis invenire requiem in domibus virorum quos sortiturae estis et osculata est eas quae elevata voce flere coeperunt 10 et dicere tecum pergemus ad populum tuum 11 quibus illa respondit revertimini filiae mi cur venitis mecum num ultra habeo filios in utero meo ut viros ex me sperare possitis 12 revertimini filiae mi abite iam enim senectute confecta sum nec apta vinculo coniugali etiam si possem hac nocte concipere et parere filios 13 si eos expectare velitis donec crescant et annos impleant pubertatis ante eritis vetulae quam nubatis nolite quaeso filiae mi quia vestra angustia me magis premit et egressa est manus Domini contra me 14 elevata igitur voce rursum flere coeperunt Orpha osculata socrum est ac reversa Ruth adhesit socrui suae 15 cui dixit Noemi en reversa est cognata tua ad populum suum et ad deos suos vade cum ea 16 quae respondit ne adverseris mihi ut relinquam te et abeam quocumque perrexeris pergam ubi morata fueris et ego pariter morabor populus tuus populus meus et Deus tuus Deus meus 17 quae te morientem terra susceperit in ea moriar ibique locum accipiam sepulturae haec mihi faciat Deus et haec addat si non sola mors me et te separaverit 18 videns ergo Noemi quod obstinato Ruth animo decrevisset secum pergere adversari noluit nec ultra ad suos reditum persuadere 19 profectaeque sunt simul et venerunt in Bethleem quibus urbem ingressis velox apud cunctos fama percrebuit dicebantque mulieres haec est illa Noemi 20 quibus ait ne vocetis me Noemi id est pulchram sed vocate me Mara hoc est amaram quia valde me amaritudine replevit Omnipotens 21 egressa sum plena et vacuam reduxit me Dominus cur igitur vocatis me Noemi quam humiliavit Dominus et adflixit Omnipotens 22 venit ergo Noemi cum Ruth Moabitide nuru sua de terra peregrinationis suae ac reversa est in Bethleem quando primum hordea metebantur

Genesis 12:10

10 facta est autem fames in terra descenditque Abram in Aegyptum ut peregrinaretur ibi praevaluerat enim fames in terra

Genesis 17:1

1 postquam vero nonaginta et novem annorum esse coeperat apparuit ei Dominus dixitque ad eum ego Deus omnipotens ambula coram me et esto perfectus

Genesis 17:17

17 cecidit Abraham in faciem et risit dicens in corde suo putasne centenario nascetur filius et Sarra nonagenaria pariet

Genesis 21:1

1 visitavit autem Dominus Sarram sicut promiserat et implevit quae locutus est

Genesis 26:1

1 orta autem fame super terram post eam sterilitatem quae acciderat in diebus Abraham abiit Isaac ad Abimelech regem Palestinorum in Gerara

Genesis 27:27

27 accessit et osculatus est eum statimque ut sensit vestimentorum illius flagrantiam benedicens ait ecce odor filii mei sicut odor agri cui benedixit Dominus

Genesis 28:20

20 vovit etiam votum dicens si fuerit Deus mecum et custodierit me in via per quam ambulo et dederit mihi panem ad vescendum et vestem ad induendum

Genesis 29:11

11 et adaquato grege osculatus est eam elevataque voce flevit

Genesis 31:28

28 non es passus ut oscularer filios meos ac filias stulte operatus es et nunc

Genesis 31:55

55 Laban vero de nocte consurgens osculatus est filios et filias suas et benedixit illis reversus in locum suum

Genesis 35:19

19 mortua est ergo Rahel et sepulta in via quae ducit Efratham haec est Bethleem

Genesis 38:11

11 quam ob rem dixit Iudas Thamar nurui suae esto vidua in domo patris tui donec crescat Sela filius meus timebat enim ne et ipse moreretur sicut fratres eius quae abiit et habitavit in domo patris sui

Genesis 43:1

1 interim fames omnem terram vehementer premebat

Genesis 43:14

14 Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem et remittat vobiscum fratrem vestrum quem tenet et hunc Beniamin ego autem quasi orbatus absque liberis ero

Genesis 45:15

15 osculatusque est Ioseph omnes fratres suos et ploravit super singulos post quae ausi sunt loqui ad eum

Genesis 48:15

15 benedixitque Ioseph filio suo et ait Deus in cuius conspectu ambulaverunt patres mei Abraham et Isaac Deus qui pascit me ab adulescentia mea usque in praesentem diem

Genesis 50:25

25 cumque adiurasset eos atque dixisset Deus visitabit vos asportate vobiscum ossa mea de loco isto

Exodus 3:16

16 vade congrega seniores Israhel et dices ad eos Dominus Deus patrum vestrorum apparuit mihi Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob dicens visitans visitavi vos et omnia quae acciderunt vobis in Aegypto

Exodus 4:31

31 et credidit populus audieruntque quod visitasset Dominus filios Israhel et quod respexisset adflictionem eorum et proni adoraverunt

Exodus 6:3

3 qui apparui Abraham Isaac et Iacob in Deo omnipotente et nomen meum Adonai non indicavi eis

Exodus 9:31-32

31 linum ergo et hordeum laesum est eo quod hordeum esset virens et linum iam folliculos germinaret 32 triticum autem et far non sunt laesa quia serotina erant

Exodus 16:4-6

4 dixit autem Dominus ad Mosen ecce ego pluam vobis panes de caelo egrediatur populus et colligat quae sufficiunt per singulos dies ut temptem eum utrum ambulet in lege mea an non 5 die autem sexta parent quod inferant et sit duplum quam colligere solebant per singulos dies 6 dixeruntque Moses et Aaron ad omnes filios Israhel vespere scietis quod Dominus eduxerit vos de terra Aegypti

Exodus 18:27

27 dimisitque cognatum qui reversus abiit in terram suam

Leviticus 26:19

19 et conteram superbiam duritiae vestrae daboque caelum vobis desuper sicut ferrum et terram aeneam

Deuteronomy 2:15

15 cuius manus fuit adversum eos ut interirent de castrorum medio

Deuteronomy 4:4

4 vos autem qui adheretis Domino Deo vestro vivitis universi usque in praesentem diem

Deuteronomy 7:3

3 neque sociabis cum eis coniugia filiam tuam non dabis filio eius nec filiam illius accipies filio tuo

Deuteronomy 10:20

20 Dominum Deum tuum timebis et ei servies ipsi adherebis iurabisque in nomine illius

Deuteronomy 23:3

3 Ammanites et Moabites etiam post decimam generationem non intrabunt ecclesiam Domini in aeternum

Deuteronomy 25:5

5 quando habitaverint fratres simul et unus ex eis absque liberis mortuus fuerit uxor defuncti non nubet alteri sed accipiet eam frater eius et suscitabit semen fratris sui

Deuteronomy 28:23-24

23 sit caelum quod supra te est aeneum et terra quam calcas ferrea 24 det Dominus imbrem terrae tuae pulverem et de caelo descendat super te cinis donec conteraris

Deuteronomy 28:38

38 sementem multam iacies in terram et modicum congregabis quia lucustae omnia devorabunt

Deuteronomy 32:39

39 videte quod ego sim solus et non sit alius deus praeter me ego occidam et ego vivere faciam percutiam et ego sanabo et non est qui de manu mea possit eruere

Joshua 24:15-28

15 sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis optio vobis datur eligite hodie quod placet cui potissimum servire debeatis utrum diis quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia an diis Amorreorum in quorum terra habitatis ego autem et domus mea serviemus Domino

Joshua 24:15

15 sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis optio vobis datur eligite hodie quod placet cui potissimum servire debeatis utrum diis quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia an diis Amorreorum in quorum terra habitatis ego autem et domus mea serviemus Domino 16 responditque populus et ait absit a nobis ut relinquamus Dominum et serviamus diis alienis 17 Dominus Deus noster ipse eduxit nos et patres nostros de terra Aegypti de domo servitutis fecitque videntibus nobis signa ingentia et custodivit nos in omni via per quam ambulavimus et in cunctis populis per quos transivimus 18 et eiecit universas gentes Amorreum habitatorem terrae quam nos intravimus serviemus igitur Domino quia ipse est Deus noster

Joshua 24:18

18 et eiecit universas gentes Amorreum habitatorem terrae quam nos intravimus serviemus igitur Domino quia ipse est Deus noster 19 dixitque Iosue ad populum non poteritis servire Domino Deus enim sanctus et fortis aemulator est nec ignoscet sceleribus vestris atque peccatis

Joshua 24:19

19 dixitque Iosue ad populum non poteritis servire Domino Deus enim sanctus et fortis aemulator est nec ignoscet sceleribus vestris atque peccatis 20 si dimiseritis Dominum et servieritis diis alienis convertet se et adfliget vos atque subvertet postquam vobis praestiterit bona 21 dixitque populus ad Iosue nequaquam ita ut loqueris erit sed Domino serviemus 22 et Iosue ad populum testes inquit vos estis quia ipsi elegeritis vobis Dominum ut serviatis ei responderuntque testes 23 nunc ergo ait auferte deos alienos de medio vestrum et inclinate corda vestra ad Dominum Deum Israhel 24 dixitque populus ad Iosue Domino Deo nostro serviemus oboedientes praeceptis eius 25 percussit igitur Iosue in die illo foedus et proposuit populo praecepta atque iudicia in Sychem 26 scripsitque omnia verba haec in volumine legis Dei et tulit lapidem pergrandem posuitque eum subter quercum quae erat in sanctuario Domini 27 et dixit ad omnem populum en lapis iste erit vobis in testimonium quod audierit omnia verba Domini quae locutus est vobis ne forte postea negare velitis et mentiri Domino Deo vestro 28 dimisitque populum singulos in possessionem suam

Judges 2:15

15 sed quocumque pergere voluissent manus Domini erat super eos sicut locutus est et iuravit eis et vehementer adflicti sunt 16 suscitavitque Dominus iudices qui liberarent eos de vastantium manibus sed nec illos audire voluerunt 17 fornicantes cum diis alienis et adorantes eos cito deseruerunt viam per quam ingressi fuerant patres eorum et audientes mandata Domini omnia fecere contraria 18 cumque Dominus iudices suscitaret in diebus eorum flectebatur misericordia et audiebat adflictorum gemitus et liberabat eos de caede vastantium

Judges 11:24

24 nonne ea quae possedit Chamos deus tuus tibi iure debentur quae autem Dominus Deus noster victor obtinuit in nostram cedent possessionem

Judges 12:8

8 post hunc iudicavit Israhel Abessan de Bethleem

Judges 17:8

8 egressusque de civitate Bethleem peregrinari voluit ubicumque sibi commodum repperisset cumque venisset in monte Ephraim iter faciens et declinasset parumper in domum Micha

Judges 19:1-2

1 fuit quidam vir Levites habitans in latere montis Ephraim qui accepit uxorem de Bethleem Iuda 2 quae reliquit eum et reversa est in domum patris sui Bethleem mansitque apud eum quattuor mensibus

Ruth 1:5

5 et ambo mortui sunt Maalon videlicet et Chellion remansitque mulier orbata duobus liberis ac marito

Ruth 1:10

10 et dicere tecum pergemus ad populum tuum

Ruth 1:14

14 elevata igitur voce rursum flere coeperunt Orpha osculata socrum est ac reversa Ruth adhesit socrui suae

Ruth 2:11-12

11 cui ille respondit nuntiata sunt mihi omnia quae feceris socrui tuae post mortem viri tui et quod dereliqueris parentes tuos et terram in qua nata es et veneris ad populum quem ante nesciebas 12 reddat tibi Dominus pro opere tuo et plenam mercedem recipias a Domino Deo Israhel ad quem venisti et sub cuius confugisti alas

Ruth 2:20

20 cui respondit Noemi benedictus sit a Domino quoniam eandem gratiam quam praebuerat vivis servavit et mortuis rursumque propinquus ait noster est homo

Ruth 2:23

23 iuncta est itaque puellis Booz et tamdiu cum eis messuit donec hordea et triticum in horreis conderentur

Ruth 3:1

1 postquam autem reversa est ad socrum suam audivit ab ea filia mi quaeram tibi requiem et providebo ut bene sit tibi

1 Samuel 1:1

1 fuit vir unus de Ramathaimsophim de monte Ephraim et nomen eius Helcana filius Hieroam filii Heliu filii Thau filii Suph Ephratheus

1 Samuel 2:7-8

7 Dominus pauperem facit et ditat humiliat et sublevat 8 suscitat de pulvere egenum et de stercore elevat pauperem ut sedeat cum principibus et solium gloriae teneat Domini enim sunt cardines terrae et posuit super eos orbem

1 Samuel 2:21

21 visitavit ergo Dominus Annam et concepit et peperit tres filios et duas filias et magnificatus est puer Samuhel apud Dominum

1 Samuel 3:17

17 et interrogavit eum quis est sermo quem locutus est ad te oro te ne celaveris me haec faciat tibi Deus et haec addat si absconderis a me sermonem ex omnibus verbis quae dicta sunt tibi

1 Samuel 5:11

11 miserunt itaque et congregaverunt omnes satrapas Philisthinorum qui dixerunt dimittite arcam Dei Israhel et revertatur in locum suum et non interficiat nos cum populo nostro

1 Samuel 17:21

21 direxerat enim aciem Israhel sed et Philisthim ex adverso fuerant praeparati

1 Samuel 25:22

22 haec faciat Deus inimicis David et haec addat si reliquero de omnibus quae ad eum pertinent usque mane mingentem ad parietem

2 Samuel 3:9

9 haec faciat Deus Abner et haec addat ei nisi quomodo iuravit Dominus David sic faciam cum eo

2 Samuel 3:35

35 cumque venisset universa multitudo cibum capere cum David clara adhuc die iuravit David dicens haec faciat mihi Deus et haec addat si ante occasum solis gustavero panem vel aliud quicquam

2 Samuel 15:19-20

19 dixit autem rex ad Ethai Gettheum cur venis nobiscum revertere et habita cum rege quia peregrinus es et egressus de loco tuo 20 heri venisti et hodie inpelleris nobiscum egredi ego autem vadam quo iturus sum revertere et reduc tecum fratres tuos ostendisti gratiam et fidem 21 et respondit Ethai regi dicens vivit Dominus et vivit dominus meus rex quoniam in quocumque loco fueris domine mi rex sive in morte sive in vita ibi erit servus tuus

2 Samuel 19:13

13 et Amasae dicite nonne os meum es et caro mea haec faciat mihi Deus et haec addat si non magister militiae fueris coram me omni tempore pro Ioab

2 Samuel 21:1

1 facta est quoque fames in diebus David tribus annis iugiter et consuluit David oraculum Domini dixitque Dominus propter Saul et domum eius et sanguinem quia occidit Gabaonitas

2 Samuel 21:9

9 et dedit eos in manu Gabaonitarum qui crucifixerunt illos in monte coram Domino et ceciderunt hii septem simul occisi in diebus messis primis incipiente messione hordei

1 Kings 2:23

23 iuravit itaque rex Salomon per Dominum dicens haec faciat mihi Deus et haec addat quia contra animam suam locutus est Adonias verbum hoc

1 Kings 11:1-2

1 rex autem Salomon amavit mulieres alienigenas multas filiam quoque Pharaonis et Moabitidas et Ammanitidas Idumeas et Sidonias et Chettheas 2 de gentibus super quibus dixit Dominus filiis Israhel non ingrediemini ad eas neque de illis ingredientur ad vestras certissimo enim avertent corda vestra ut sequamini deos earum his itaque copulatus est Salomon ardentissimo amore

1 Kings 17:1-12

1 et dixit Helias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Ahab vivit Dominus Deus Israhel in cuius conspectu sto si erit annis his ros et pluvia nisi iuxta oris mei verba 2 et factum est verbum Domini ad eum dicens 3 recede hinc et vade contra orientem et abscondere in torrente Charith qui est contra Iordanem 4 et ibi de torrente bibes corvisque praecepi ut pascant te ibi 5 abiit ergo et fecit iuxta verbum Domini cumque abisset sedit in torrente Charith qui est contra Iordanem 6 corvi quoque deferebant panem et carnes mane similiter panem et carnes vesperi et bibebat de torrente 7 post dies autem siccatus est torrens non enim pluerat super terram 8 factus est igitur sermo Domini ad eum dicens 9 surge et vade in Sareptha Sidoniorum et manebis ibi praecepi enim ibi mulieri viduae ut pascat te 10 surrexit et abiit Sareptham cumque venisset ad portam civitatis apparuit ei mulier vidua colligens ligna et vocavit eam dixitque da mihi paululum aquae in vase ut bibam 11 cumque illa pergeret ut adferret clamavit post tergum eius dicens adfer mihi obsecro et buccellam panis in manu tua 12 quae respondit vivit Dominus Deus tuus quia non habeo panem nisi quantum pugillus capere potest farinae in hydria et paululum olei in lecytho en colligo duo ligna ut ingrediar et faciam illud mihi et filio meo ut comedamus et moriamur

1 Kings 18:2

2 ivit ergo Helias ut ostenderet se Ahab erat autem fames vehemens in Samaria

1 Kings 19:2

2 misitque Hiezabel nuntium ad Heliam dicens haec mihi faciant dii et haec addant nisi hac hora cras posuero animam tuam sicut animam unius ex illis

1 Kings 19:20

20 qui statim relictis bubus cucurrit post Heliam et ait osculer oro te patrem meum et matrem meam et sic sequar te dixitque ei vade et revertere quod enim meum erat feci tibi

1 Kings 20:10

10 reversique nuntii rettulerunt ei qui remisit et ait haec faciant mihi dii et haec addant si suffecerit pulvis Samariae pugillis omnis populi qui sequitur me

2 Kings 2:2

2 dixitque Helias ad Heliseum sede hic quia Dominus misit me usque Bethel cui ait Heliseus vivit Dominus et vivit anima tua quia non derelinquam te cumque descendissent Bethel

2 Kings 2:2-6

2 dixitque Helias ad Heliseum sede hic quia Dominus misit me usque Bethel cui ait Heliseus vivit Dominus et vivit anima tua quia non derelinquam te cumque descendissent Bethel 3 egressi sunt filii prophetarum qui erant Bethel ad Heliseum et dixerunt ei numquid nosti quia hodie Dominus tollat dominum tuum a te qui respondit et ego novi silete 4 dixit autem Helias ad Heliseum sede hic quia Dominus misit me in Hiericho et ille ait vivit Dominus et vivit anima tua quia non derelinquam te cumque venissent Hierichum 5 accesserunt filii prophetarum qui erant in Hiericho ad Heliseum et dixerunt ei numquid nosti quia hodie Dominus tollet dominum tuum a te et ait et ego novi silete 6 dixit autem ei Helias sede hic quia Dominus misit me ad Iordanem qui ait vivit Dominus et vivit anima tua quia non derelinquam te ierunt igitur ambo pariter

2 Kings 4:1

1 mulier autem quaedam de uxoribus prophetarum clamabat ad Heliseum dicens servus tuus vir meus mortuus est et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum et ecce creditor venit ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi

2 Kings 6:31

31 et ait haec mihi faciat Deus et haec addat si steterit caput Helisei filii Saphat super eum hodie

2 Kings 8:1-2

1 Heliseus autem locutus est ad mulierem cuius vivere fecerat filium dicens surge vade tu et domus tua et peregrinare ubicumque reppereris vocavit enim Dominus famem et veniet super terram septem annis 2 quae surrexit et fecit iuxta verbum hominis Dei et vadens cum domo sua peregrinata est in terra Philisthim diebus multis 3 cumque finiti essent anni septem reversa est mulier de terra Philisthim et egressa est ut interpellaret regem pro domo sua et agris suis

Job 1:21

21 et dixit nudus egressus sum de utero matris meae et nudus revertar illuc Dominus dedit Dominus abstulit sit nomen Domini benedictum

Job 5:17

17 beatus homo qui corripitur a Domino increpationem ergo Domini ne reprobes

Job 6:4

4 quia sagittae Domini in me sunt quarum indignatio ebibit spiritum meum et terrores Domini militant contra me

Job 10:17

17 instauras testes tuos contra me et multiplicas iram tuam adversum me et poenae militant in me

Job 11:7

7 forsitan vestigia Dei conprehendes et usque ad perfectum Omnipotentem repperies

Job 13:26

26 scribis enim contra me amaritudines et consumere me vis peccatis adulescentiae meae

Job 16:8

8 rugae meae testimonium dicunt contra me et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi

Job 19:6

6 saltim nunc intellegite quia Deus non aequo iudicio adflixerit me et flagellis suis me cinxerit

Job 19:21

21 miseremini mei miseremini mei saltim vos amici mei quia manus Domini tetigit me

Psalms 16:3

3 dicens Deo Dominus meus es tu bene mihi non est sine te

Psalms 32:4

4 die enim et nocte gravatur super me manus tua versatus sum in miseria mea cum exardesceret messis iugiter

Psalms 34:19

19 multae tribulationes iusti et ex omnibus illis liberabit eum Dominus

Psalms 36:3

3 verba oris eius iniquitas et dolus cessavit cogitare benefacere

Psalms 38:2

2 quia sagittae tuae infixae sunt mihi et tetigit me manus tua

Psalms 39:9-10

9 obmutui non aperiam os meum quia tu fecisti 10 tolle a me plagas tuas

Psalms 45:10

10 audi filia et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populi tui et domus patris tui

Psalms 73:14

14 et cogitavi ut intellegerem istud labor est in oculis meis

Psalms 88:15

15 pauper ego et aerumnosus ab adulescentia portavi furorem tuum et conturbatus sum

Psalms 89:30-32

30 si autem dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint 31 si caerimonias meas profanaverint et praecepta mea non custodierint 32 visitabo in virga scelera eorum et in plagis iniquitatem eorum

Psalms 104:14-15

14 qui inrigas montes de cenaculis tuis de fructu operum tuorum implebitur terra 15 germinans herbam iumentis et faenum servituti hominum ut educat panem de terra

Psalms 105:16

16 nolite tangere christos meos et prophetas meos nolite adfligere

Psalms 107:34

34 ponet flumina in desertum et fontes aquarum in sitim

Psalms 111:5

5 teth escam dedit timentibus se ioth memor erit in sempiternum pacti sui

Psalms 119:63

63 particeps ego sum omnium timentium te et custodientium praecepta tua

Psalms 125:5

5 qui autem declinant ad pravitates suas deducet eos Dominus cum his qui operantur iniquitatem pax super Israhel

Psalms 132:15

15 venationem eius benedicens benedicam pauperes eius saturabo pane

Psalms 145:15

15 samech sustentat Dominus omnes corruentes et erigit universos iacentes

Psalms 146:7

7 et custodit veritatem in sempiternum qui facit iudicium calumniam sustinentibus et dat panem esurientibus Dominus solvit vinctos

Psalms 147:14

14 qui posuit terminum tuum pacem adipe frumenti saturavit te

Proverbs 17:17

17 omni tempore diligit qui amicus est et frater in angustiis conprobatur

Proverbs 18:24

24 vir amicalis ad societatem magis amicus erit quam frater

Proverbs 30:8

8 vanitatem et verba mendacia longe fac a me mendicitatem et divitias ne dederis mihi tribue tantum victui meo necessaria

Isaiah 14:1

1 prope est ut veniat tempus eius et dies eius non elongabuntur miserebitur enim Dominus Iacob et eliget adhuc de Israhel et requiescere eos faciet super humum suam adiungetur advena ad eos et adherebit domui Iacob

Isaiah 23:7

7 numquid non haec vestra est quae gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate sua ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum

Isaiah 38:13

13 sperabam usque ad mane quasi leo sic contrivit omnia ossa mea de mane usque ad vesperam finies me

Isaiah 49:21

21 et dices in corde tuo quis genuit mihi istos ego sterilis et non pariens transmigrata et captiva et istos quis enutrivit ego destituta et sola et isti ubi hic erant

Isaiah 55:10

10 et quomodo descendit imber et nix de caelo et illuc ultra non revertitur sed inebriat terram et infundit eam et germinare eam facit et dat semen serenti et panem comedenti

Jeremiah 2:19

19 arguet te malitia tua et aversio tua increpabit te scito et vide quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum et non esse timorem mei apud te dicit Dominus Deus exercituum

Jeremiah 14:1

1 quod factum est verbum Domini ad Hieremiam de sermonibus siccitatis

Jeremiah 29:10

10 quia haec dicit Dominus cum coeperint impleri in Babylone septuaginta anni visitabo vos et suscitabo super vos verbum meum bonum ut reducam vos ad locum istum

Lamentations 2:15

15 SAMECH plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam sibilaverunt et moverunt caput suum super filiam Hierusalem haecine est urbs dicentes perfecti decoris gaudium universae terrae

Lamentations 3:1-20

1 ALEPH ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis eius 2 ALEPH me minavit et adduxit in tenebris et non in lucem 3 ALEPH tantum in me vertit et convertit manum suam tota die 4 BETH vetustam fecit pellem meam et carnem meam contrivit ossa mea 5 BETH aedificavit in gyro meo et circumdedit me felle et labore 6 BETH in tenebrosis conlocavit me quasi mortuos sempiternos 7 GIMEL circumaedificavit adversum me ut non egrediar adgravavit conpedem meam 8 GIMEL sed et cum clamavero et rogavero exclusit orationem meam 9 GIMEL conclusit vias meas lapidibus quadris semitas meas subvertit 10 DELETH ursus insidians factus est mihi leo in absconditis 11 DELETH semitas meas subvertit et confregit me posuit me desolatam 12 DELETH tetendit arcum suum et posuit me quasi signum ad sagittam 13 HE misit in renibus meis filias faretrae suae 14 HE factus sum in derisu omni populo meo canticum eorum tota die 15 HE replevit me amaritudinibus inebriavit me absinthio 16 VAV et fregit ad numerum dentes meos cibavit me cinere 17 VAV et repulsa est anima mea oblitus sum bonorum 18 VAV et dixi periit finis meus et spes mea a Domino 19 ZAI recordare paupertatis et transgressionis meae absinthii et fellis 20 ZAI memoria memor ero et tabescet in me anima mea

Ezekiel 14:13

13 fili hominis terra cum peccaverit mihi ut praevaricetur praevaricans extendam manum meam super eam et conteram virgam panis eius et inmittam in eam famem et interficiam de ea hominem et iumentum

Ezekiel 14:21

21 quoniam haec dicit Dominus Deus quod si et quattuor iudicia mea pessima gladium et famem et bestias malas et pestilentiam misero in Hierusalem ut interficiam de ea hominem et pecus

Daniel 2:47

47 loquens ergo rex ait Daniheli vere Deus vester Deus deorum est et Dominus regum et revelans mysteria quoniam potuisti aperire sacramentum hoc

Daniel 3:29

29 { a me ergo positum est hoc decretum ut omnis populus et tribus et lingua quaecumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sedrac Misac et Abdenago dispereat et domus eius vastetur neque enim est Deus alius qui possit ita salvare}

Daniel 4:37

37 nunc igitur ego Nabuchodonosor laudo et magnifico et glorifico Regem caeli quia omnia opera eius vera et viae eius iudicia et gradientes in superbia potest humiliare

Hosea 13:4

4 ego autem Dominus Deus tuus ex terra Aegypti et Deum absque me nescies et salvator non est praeter me

Joel 1:10-11

10 depopulata est regio luxit humus quoniam devastatum est triticum confusum est vinum elanguit oleum 11 confusi sunt agricolae ululaverunt vinitores super frumento et hordeo quia periit messis agri

Joel 1:16-20

16 numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei nostri laetitia et exultatio 17 conputruerunt iumenta in stercore suo demolita sunt horrea dissipatae sunt apothecae quoniam confusum est triticum 18 quid ingemuit animal mugierunt greges armenti quia non est pascua eis sed et greges pecorum disperierunt 19 ad te Domine clamabo quia ignis comedit speciosa deserti et flamma succendit omnia ligna regionis 20 sed et bestiae agri quasi area sitiens imbrem suspexerunt ad te quoniam exsiccati sunt fontes aquarum et ignis devoravit speciosa deserti

Amos 4:6

6 unde et ego dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus vestris et indigentiam panum in omnibus locis vestris et non estis reversi ad me dicit Dominus

Micah 5:2

2 et tu Bethleem Ephrata parvulus es in milibus Iuda ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israhel et egressus eius ab initio a diebus aeternitatis

Zephaniah 1:6

6 et qui avertuntur de post tergum Domini et qui non quaesierunt Dominum nec investigaverunt eum

Zephaniah 2:7

7 et erit funiculus eius qui remanserit de domo Iuda ibi pascentur in domibus Ascalonis ad vesperam requiescent quia visitabit eos Dominus Deus eorum et avertet captivitatem eorum

Zechariah 8:23

23 haec dicit Dominus exercituum in diebus illis in quibus adprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium et adprehendent fimbriam viri iudaei dicentes ibimus vobiscum audivimus enim quoniam Deus vobiscum est

Malachi 3:5

5 et accedam ad vos in iudicio et ero testis velox maleficis et adulteris et periuris et qui calumniantur mercedem mercennarii viduas et pupillos et opprimunt peregrinum nec timuerunt me dicit Dominus exercituum

Matthew 1:5

5 Salmon autem genuit Booz de Rachab Booz autem genuit Obed ex Ruth Obed autem genuit Iesse Iesse autem genuit David regem

Matthew 6:11

11 panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie

Matthew 8:19

19 et accedens unus scriba ait illi magister sequar te quocumque ieris

Matthew 10:37

37 qui amat patrem aut matrem plus quam me non est me dignus et qui amat filium aut filiam super me non est me dignus

Matthew 13:20-21

20 qui autem supra petrosa seminatus est hic est qui verbum audit et continuo cum gaudio accipit illud 21 non habet autem in se radicem sed est temporalis facta autem tribulatione et persecutione propter verbum continuo scandalizatur

Matthew 16:24

24 tunc Iesus dixit discipulis suis si quis vult post me venire abneget semet ipsum et tollat crucem suam et sequatur me

Matthew 19:22

22 cum audisset autem adulescens verbum abiit tristis erat enim habens multas possessiones

Matthew 21:10

10 et cum intrasset Hierosolymam commota est universa civitas dicens quis est hic

Matthew 22:25-27

25 erant autem apud nos septem fratres et primus uxore ducta defunctus est et non habens semen reliquit uxorem suam fratri suo 26 similiter secundus et tertius usque ad septimum 27 novissime autem omnium et mulier defuncta est

Mark 10:21-22

21 Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi unum tibi deest vade quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me 22 qui contristatus in verbo abiit maerens erat enim habens possessiones multas

Luke 1:68

68 benedictus Deus Israhel quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae

Luke 7:12

12 cum autem adpropinquaret portae civitatis et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suae et haec vidua erat et turba civitatis multa cum illa

Luke 14:25-33

25 ibant autem turbae multae cum eo et conversus dixit ad illos 26 si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores adhuc autem et animam suam non potest esse meus discipulus 27 et qui non baiulat crucem suam et venit post me non potest esse meus discipulus 28 quis enim ex vobis volens turrem aedificare non prius sedens conputat sumptus qui necessarii sunt si habet ad perficiendum 29 ne posteaquam posuerit fundamentum et non potuerit perficere omnes qui vident incipiant inludere ei 30 dicentes quia hic homo coepit aedificare et non potuit consummare 31 aut qui rex iturus committere bellum adversus alium regem non sedens prius cogitat si possit cum decem milibus occurrere ei qui cum viginti milibus venit ad se 32 alioquin adhuc illo longe agente legationem mittens rogat ea quae pacis sunt 33 sic ergo omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus quae possidet non potest meus esse discipulus

Luke 19:44

44 ad terram prosternent te et filios qui in te sunt et non relinquent in te lapidem super lapidem eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae

Luke 24:28

28 et adpropinquaverunt castello quo ibant et ipse se finxit longius ire

Luke 24:28-29

28 et adpropinquaverunt castello quo ibant et ipse se finxit longius ire 29 et coegerunt illum dicentes mane nobiscum quoniam advesperascit et inclinata est iam dies et intravit cum illis

John 6:66-69

66 ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro et iam non cum illo ambulabant 67 dixit ergo Iesus ad duodecim numquid et vos vultis abire 68 respondit ergo ei Simon Petrus Domine ad quem ibimus verba vitae aeternae habes 69 et nos credidimus et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei

John 13:37

37 dicit ei Petrus quare non possum sequi te modo animam meam pro te ponam

Acts 2:42

42 erant autem perseverantes in doctrina apostolorum et communicatione fractionis panis et orationibus

Acts 11:23

23 qui cum pervenisset et vidisset gratiam Dei gavisus est et hortabatur omnes proposito cordis permanere in Domino

Acts 17:34

34 quidam vero viri adherentes ei crediderunt in quibus et Dionisius Ariopagita et mulier nomine Damaris et alii cum eis

Acts 20:24

24 sed nihil horum vereor nec facio animam pretiosiorem quam me dummodo consummem cursum meum et ministerium quod accepi a Domino Iesu testificari evangelium gratiae Dei

Acts 20:37

37 magnus autem fletus factus est omnium et procumbentes super collum Pauli osculabantur eum

Acts 21:13

13 tunc respondit Paulus et dixit quid facitis flentes et adfligentes cor meum ego enim non solum alligari sed et mori in Hierusalem paratus sum propter nomen Domini Iesu 14 et cum ei suadere non possemus quievimus dicentes Domini voluntas fiat

2 Corinthians 6:16-18

16 qui autem consensus templo Dei cum idolis vos enim estis templum Dei vivi sicut dicit Deus quoniam inhabitabo in illis et inambulabo et ero illorum Deus et ipsi erunt mihi populus 17 propter quod exite de medio eorum et separamini dicit Dominus et inmundum ne tetigeritis 18 et ego recipiam vos et ero vobis in patrem et vos eritis mihi in filios et filias dicit Dominus omnipotens

Ephesians 5:22

22 mulieres viris suis subditae sint sicut Domino

Ephesians 6:2-3

2 honora patrem tuum et matrem quod est mandatum primum in promissione 3 ut bene sit tibi et sis longevus super terram

Ephesians 6:10

10 de cetero fratres confortamini in Domino et in potentia virtutis eius

Philippians 4:18-19

18 habeo autem omnia et abundo repletus sum acceptis ab Epafrodito quae misistis odorem suavitatis hostiam acceptam placentem Deo 19 Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Iesu

Colossians 3:18

18 mulieres subditae estote viris sicut oportet in Domino

Colossians 3:24

24 scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis Domino Christo servite

1 Thessalonians 1:9

9 ipsi enim de nobis adnuntiant qualem introitum habuerimus ad vos et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris servire Deo vivo et vero

1 Timothy 5:9

9 vidua eligatur non minus sexaginta annorum quae fuerit unius viri uxor

1 Timothy 6:8

8 habentes autem alimenta et quibus tegamur his contenti sumus

2 Timothy 1:16-18

16 det misericordiam Dominus Onesifori domui quia saepe me refrigeravit et catenam meam non erubuit 17 sed cum Romam venisset sollicite me quaesivit et invenit 18 det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die et quanta Ephesi ministravit melius tu nosti

2 Timothy 4:10

10 Demas enim me dereliquit diligens hoc saeculum et abiit Thessalonicam Crescens in Galliam Titus in Dalmatiam

Hebrews 10:38

38 iustus autem meus ex fide vivit quod si subtraxerit se non placebit animae meae 39 nos autem non sumus subtractionis in perditionem sed fidei in adquisitionem animae

Hebrews 12:6

6 quem enim diligit Dominus castigat flagellat autem omnem filium quem recipit

Hebrews 12:10-11

10 et illi quidem in tempore paucorum dierum secundum voluntatem suam erudiebant nos hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem eius 11 omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii sed maeroris postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddit iustitiae

Hebrews 12:11

11 omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii sed maeroris postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddit iustitiae

1 Peter 2:12

12 conversationem vestram inter gentes habentes bonam ut in eo quod detractant de vobis tamquam de malefactoribus ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in die visitationis

1 John 2:19

19 ex nobis prodierunt sed non erant ex nobis nam si fuissent ex nobis permansissent utique nobiscum sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis

Revelation 1:8

8 ego sum Alpha et Omega principium et finis dicit Dominus Deus qui est et qui erat et qui venturus est Omnipotens

Revelation 14:4

4 hii sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati virgines enim sunt hii qui sequuntur agnum quocumque abierit hii empti sunt ex hominibus primitiae Deo et agno

Revelation 21:22

22 et templum non vidi in ea Dominus enim Deus omnipotens templum illius est et agnus

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.