19 dixitque ei socrus ubi hodie collegisti et ubi fecisti opus sit benedictus qui misertus est tui indicavitque ei apud quem esset operata et nomen dixit viri quod Booz vocaretur
Ruth 2:19 Cross References - Vulgate
Ruth 2:10
10 quae cadens in faciem suam et adorans super terram dixit ad eum unde mihi hoc ut invenirem gratiam ante oculos tuos et nosse me dignareris peregrinam mulierem
1 Kings 7:21
21 et statuit duas columnas in porticum templi cumque statuisset columnam dexteram vocavit eam nomine Iachin similiter erexit columnam secundam et vocavit nomen eius Booz
Psalms 41:1
1 pro victoria canticum David beatus qui cogitat de paupere in die mala salvabit eum Dominus
2 Corinthians 9:13-15
13 per probationem ministerii huius glorificantes Deum in oboedientia confessionis vestrae in evangelium Christi et simplicitate communicationis in illos et in omnes
14 et ipsorum obsecratione pro vobis desiderantium vos propter eminentem gratiam Dei in vobis
15 gratias Deo super inenarrabili dono eius