Romans 13:1 Cross References - Vulgate

1 omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit non est enim potestas nisi a Deo quae autem sunt a Deo ordinatae sunt

Deuteronomy 17:12

12 qui autem superbierit nolens oboedire sacerdotis imperio qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo et decreto iudicis morietur homo ille et auferes malum de Israhel

1 Samuel 2:8

8 suscitat de pulvere egenum et de stercore elevat pauperem ut sedeat cum principibus et solium gloriae teneat Domini enim sunt cardines terrae et posuit super eos orbem

1 Chronicles 28:4-5

4 sed elegit Dominus Deus Israhel me de universa domo patris mei ut essem rex super Israhel in sempiternum de Iuda enim elegit principes porro de domo Iuda domum patris mei et de filiis patris mei placuit ei ut me eligeret regem super cunctum Israhel 5 sed et de filiis meis filios enim multos dedit mihi Dominus elegit Salomonem filium meum ut sederet in throno regni Domini super Israhel

Psalms 62:11

11 et tibi Domine misericordia quia tu reddes unicuique secundum opus suum

Proverbs 8:15-16

15 per me reges regnant et legum conditores iusta decernunt 16 per me principes imperant et potentes decernunt iustitiam

Jeremiah 27:5-8

5 ego feci terram et hominem et iumenta quae sunt super faciem terrae in fortitudine mea magna et in brachio meo extento et dedi eam ei qui placuit in oculis meis 6 et nunc itaque ego dedi omnes terras istas in manu Nabuchodonosor regis Babylonis servi mei insuper et bestias agri dedi ei ut serviant illi 7 et servient ei omnes gentes et filio eius et filio filii eius donec veniat tempus terrae eius et ipsius et servient ei gentes multae et reges magni 8 gens autem et regnum quod non servierit Nabuchodonosor regi Babylonis et quicumque non curvaverit collum suum sub iugo regis Babylonis in gladio et in fame et in peste visitabo super gentem illam ait Dominus donec consumam eos in manu eius

Daniel 2:21

21 et ipse mutat tempora et aetates transfert regna atque constituit dat sapientiam sapientibus et scientiam intellegentibus disciplinam

Daniel 4:32

32 et ab hominibus te eicient et cum bestiis feris erit habitatio tua faenum quasi bos comedes et septem tempora mutabuntur super te donec scias quod dominetur Excelsus in regno hominum et cuicumque voluerit det illud

Daniel 5:18-23

18 o rex Deus altissimus regnum et magnificentiam gloriam et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo 19 et propter magnificentiam quam dederat ei universi populi tribus et linguae tremebant et metuebant eum quos volebat interficiebat et quos volebat percutiebat quos volebat exaltabat et quos volebat humiliabat 20 quando autem elevatum est cor eius et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam depositus est de solio regni sui et gloria eius ablata est 21 et a filiis hominum eiectus est sed et cor eius cum bestiis positum est et cum onagris erat habitatio eius faenum quoque ut bos comedebat et rore caeli corpus eius infectum est donec cognosceret quod potestatem habeat Altissimus in regno hominum et quemcumque voluerit suscitabit super illud 22 tu quoque filius eius Balthasar non humiliasti cor tuum cum scires haec omnia 23 sed adversum Dominatorem caeli elevatus es et vasa domus eius adlata sunt coram te et tu et optimates tui et uxores tuae et concubinae vinum bibistis in eis deos quoque argenteos et aureos et aereos ferreos ligneosque et lapideos qui non vident neque audiunt neque sentiunt laudasti porro Deum qui habet flatum tuum in manu sua et omnes vias tuas non glorificasti

Matthew 6:13

13 et ne inducas nos in temptationem sed libera nos a malo

John 19:11

11 respondit Iesus non haberes potestatem adversum me ullam nisi tibi esset datum desuper propterea qui tradidit me tibi maius peccatum habet

Ephesians 5:21

21 subiecti invicem in timore Christi

Titus 3:1

1 admone illos principibus et potestatibus subditos esse dicto oboedire ad omne opus bonum paratos esse

1 Peter 2:13-17

13 subiecti estote omni humanae creaturae propter Dominum sive regi quasi praecellenti 14 sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum laudem vero bonorum 15 quia sic est voluntas Dei ut benefacientes obmutescere faciatis inprudentium hominum ignorantiam 16 quasi liberi et non quasi velamen habentes malitiae libertatem sed sicut servi Dei 17 omnes honorate fraternitatem diligite Deum timete regem honorificate

2 Peter 2:10-11

10 magis autem eos qui post carnem in concupiscentia inmunditiae ambulant dominationemque contemnunt audaces sibi placentes sectas non metuunt blasphemantes 11 ubi angeli fortitudine et virtute cum sint maiores non portant adversum se execrabile iudicium

Jude 1:8

8 similiter et hii carnem quidem maculant dominationem autem spernunt maiestates autem blasphemant

Revelation 1:5

5 et ab Iesu Christo qui est testis fidelis primogenitus mortuorum et princeps regum terrae qui dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo

Revelation 17:14

14 hii cum agno pugnabunt et agnus vincet illos quoniam Dominus dominorum est et rex regum et qui cum illo sunt vocati et electi et fideles

Revelation 19:16

16 et habet in vestimento et in femore suo scriptum rex regum et Dominus dominantium

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.