1 Peter 2:13-17

Vulgate(i) 13 subiecti estote omni humanae creaturae propter Dominum sive regi quasi praecellenti 14 sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum laudem vero bonorum 15 quia sic est voluntas Dei ut benefacientes obmutescere faciatis inprudentium hominum ignorantiam 16 quasi liberi et non quasi velamen habentes malitiae libertatem sed sicut servi Dei 17 omnes honorate fraternitatem diligite Deum timete regem honorificate