Psalms 18 Cross References - Vulgate

1 victori servo Domini David quae locutus est Domino verba cantici huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul et ait diligam te Domine fortitudo mea 2 Domine petra mea et robur meum et salvator meus Deus meus fortis meus sperabo in eo scutum meum et cornu salutis meae susceptor meus 3 laudatum invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero 4 circumdederunt me funes mortis et torrentes diabuli terruerunt me 5 funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei mortis 6 in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus ante faciem eius veniet in aures eius 7 commota est et contremuit terra et fundamenta montium concussa sunt et conquassata quoniam iratus est 8 ascendit fumus de furore eius et ignis ex ore eius devorans carbones incensi sunt ab eo 9 inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius 10 et ascendit super cherub et volavit super pinnas venti 11 posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius tabernaculum eius tenebrosas aquas in nubibus aetheris 12 prae fulgore in conspectu eius nubes transierunt grando et carbones ignis 13 et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam grandinem et carbones ignis 14 et emisit sagittas suas et dissipavit eos fulgora multiplicavit et conturbavit illos 15 et apparuerunt effusiones aquarum et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus furoris tui 16 misit de alto et accepit me extraxit me de aquis multis 17 liberavit me de inimicis meis potentissimis et de his qui oderant me quoniam robustiores me erant 18 praevenerunt me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum meum 19 et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei 20 retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddidit mihi 21 quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo 22 omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius non amovi a me 23 et fui inmaculatus cum eo et custodivi me ab iniquitate mea 24 et restituit Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum eius 25 cum sancto sanctus eris cum viro innocente innocenter ages 26 cum electo electus eris et cum perverso pervertes 27 quia tu populum pauperem salvabis et oculos excelsos humiliabis 28 quia tu inluminabis lucernam meam Domine Deus meus inlustrabis tenebras meas 29 in te enim curram accinctus et in Deo meo transiliam murum 30 Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se 31 quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum 32 Deus qui accingit me fortitudine et posuit inmaculatam viam meam 33 coaequans pedes meos cervis et super excelsa statuens me 34 docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea 35 dedisti mihi clipeum salutis tuae et dextera tua confortavit me et mansuetudo tua multiplicavit me 36 dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei 37 persequar inimicos meos et adprehendam et non revertar donec consumam eos 38 caedam eos et non poterunt surgere cadent sub pedibus meis 39 accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis resistentes mihi sub me 40 inimicorum meorum dedisti mihi dorsum et odientes me disperdidisti 41 clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos 42 delebo eos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum proiciam eos 43 salvabis me a contradictionibus populi pones me in caput gentium 44 populus quem ignoravi serviet mihi auditione auris oboediet mihi 45 filii alieni mentientur mihi filii alieni defluent et contrahentur in angustiis suis 46 vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus salutis meae 47 Deus qui das vindictas mihi et congregas populos sub me qui servas me ab inimicis meis 48 et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo libera me 49 propterea confitebor tibi in gentibus Domine et nomini tuo cantabo 50 magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo David et semini eius usque in aeternum

Genesis 19:28

28 intuitus est Sodomam et Gomorram et universam terram regionis illius viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum

Exodus 2:10

10 quem illa adoptavit in locum filii vocavitque nomen eius Mosi dicens quia de aqua tuli eum

Exodus 2:23

23 post multum temporis mortuus est rex Aegypti et ingemescentes filii Israhel propter opera vociferati sunt ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus

Exodus 9:23-24

23 extenditque Moses virgam in caelum et Dominus dedit tonitrua et grandinem ac discurrentia fulgura super terram pluitque Dominus grandinem super terram Aegypti 24 et grando et ignis inmixta pariter ferebantur tantaeque fuit magnitudinis quanta ante numquam apparuit in universa terra Aegypti ex quo gens illa condita est

Exodus 15:1-21

1 tunc cecinit Moses et filii Israhel carmen hoc Domino et dixerunt cantemus Domino gloriose enim magnificatus est equum et ascensorem deiecit in mare 2 fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem iste Deus meus et glorificabo eum Deus patris mei et exaltabo eum

Exodus 15:2

2 fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem iste Deus meus et glorificabo eum Deus patris mei et exaltabo eum 3 Dominus quasi vir pugnator Omnipotens nomen eius 4 currus Pharaonis et exercitum eius proiecit in mare electi principes eius submersi sunt in mari Rubro 5 abyssi operuerunt eos descenderunt in profundum quasi lapis 6 dextera tua Domine magnifice in fortitudine dextera tua Domine percussit inimicum 7 et in multitudine gloriae tuae deposuisti adversarios meos misisti iram tuam quae devoravit eos ut stipulam 8 et in spiritu furoris tui congregatae sunt aquae stetit unda fluens congregatae sunt abyssi in medio mari

Exodus 15:8

8 et in spiritu furoris tui congregatae sunt aquae stetit unda fluens congregatae sunt abyssi in medio mari 9 dixit inimicus persequar et conprehendam dividam spolia implebitur anima mea evaginabo gladium meum interficiet eos manus mea 10 flavit spiritus tuus et operuit eos mare submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus 11 quis similis tui in fortibus Domine quis similis tui magnificus in sanctitate terribilis atque laudabilis et faciens mirabilia 12 extendisti manum tuam et devoravit eos terra 13 dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti et portasti eum in fortitudine tua ad habitaculum sanctum tuum 14 adtenderunt populi et irati sunt dolores obtinuerunt habitatores Philisthim 15 tunc conturbati sunt principes Edom robustos Moab obtinuit tremor obriguerunt omnes habitatores Chanaan 16 inruat super eos formido et pavor in magnitudine brachii tui fiant inmobiles quasi lapis donec pertranseat populus tuus Domine donec pertranseat populus tuus iste quem possedisti 17 introduces eos et plantabis in monte hereditatis tuae firmissimo habitaculo tuo quod operatus es Domine sanctuarium Domine quod firmaverunt manus tuae 18 Dominus regnabit in aeternum et ultra 19 ingressus est enim equus Pharao cum curribus et equitibus eius in mare et reduxit super eos Dominus aquas maris filii autem Israhel ambulaverunt per siccum in medio eius 20 sumpsit ergo Maria prophetis soror Aaron tympanum in manu egressaeque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris 21 quibus praecinebat dicens cantemus Domino gloriose enim magnificatus est equum et ascensorem eius deiecit in mare

Exodus 20:18

18 cunctus autem populus videbat voces et lampadas et sonitum bucinae montemque fumantem et perterriti ac pavore concussi steterunt procul

Leviticus 10:2

2 egressusque ignis a Domino devoravit eos et mortui sunt coram Domino

Leviticus 26:23-24

23 quod si nec sic volueritis recipere disciplinam sed ambulaveritis ex adverso mihi 24 ego quoque contra vos adversus incedam et percutiam vos septies propter peccata vestra

Leviticus 26:27-28

27 sin autem nec per haec audieritis me sed ambulaveritis contra me 28 et ego incedam adversum vos in furore contrario et corripiam vos septem plagis propter peccata vestra

Numbers 11:1

1 interea ortum est murmur populi quasi dolentium pro labore contra Dominum quod cum audisset iratus est et accensus in eos ignis Domini devoravit extremam castrorum partem

Numbers 16:35

35 sed et ignis egressus a Domino interfecit ducentos quinquaginta viros qui offerebant incensum

Numbers 24:8

8 Deus eduxit illum de Aegypto cuius fortitudo similis est rinocerotis devorabunt gentes hostes illius ossaque eorum confringent et perforabunt sagittis

Numbers 24:17-19

17 videbo eum sed non modo intuebor illum sed non prope orietur stella ex Iacob et consurget virga de Israhel et percutiet duces Moab vastabitque omnes filios Seth 18 et erit Idumea possessio eius hereditas Seir cedet inimicis suis Israhel vero fortiter aget 19 de Iacob erit qui dominetur et perdat reliquias civitatis

Deuteronomy 4:11

11 et accessistis ad radices montis qui ardebat usque ad caelum erantque in eo tenebrae nubes et caligo

Deuteronomy 5:22-23

22 haec verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte de medio ignis et nubis et caliginis voce magna nihil addens amplius et scripsit ea in duabus tabulis lapideis quas tradidit mihi 23 vos autem postquam audistis vocem de medio tenebrarum et montem ardere vidistis accessistis ad me omnes principes tribuum et maiores natu atque dixistis

Deuteronomy 29:20

20 et Dominus non ignoscat ei sed tunc quam maxime furor eius fumet et zelus contra hominem illum et sedeant super eo omnia maledicta quae scripta sunt in hoc volumine et deleat nomen eius sub caelo

Deuteronomy 29:23-24

23 sulphure et salis ardore conburens ita ut ultra non seratur nec virens quippiam germinet in exemplum subversionis Sodomae et Gomorrae Adamae et Seboim quas subvertit Dominus in ira et furore suo 24 et dicent omnes gentes quare sic fecit Dominus terrae huic quae est haec ira furoris eius inmensa

Deuteronomy 32:4

4 Dei perfecta sunt opera et omnes viae eius iudicia Deus fidelis et absque ulla iniquitate iustus et rectus

Deuteronomy 32:13

13 constituit eum super excelsam terram ut comederet fructus agrorum ut sugeret mel de petra oleumque de saxo durissimo

Deuteronomy 32:22

22 ignis succensus est in furore meo et ardebit usque ad inferni novissima devorabitque terram cum germine suo et montium fundamenta conburet 23 congregabo super eos mala et sagittas meas conplebo in eis 24 consumentur fame et devorabunt eos aves morsu amarissimo dentes bestiarum inmittam in eos cum furore trahentium super terram atque serpentium

Deuteronomy 32:31

31 non enim est Deus noster ut deus eorum et inimici nostri sunt iudices

Deuteronomy 32:35

35 mea est ultio et ego retribuam in tempore ut labatur pes eorum iuxta est dies perditionis et adesse festinant tempora

Deuteronomy 32:39

39 videte quod ego sim solus et non sit alius deus praeter me ego occidam et ego vivere faciam percutiam et ego sanabo et non est qui de manu mea possit eruere

Deuteronomy 32:42

42 inebriabo sagittas meas sanguine et gladius meus devorabit carnes de cruore occisorum et de captivitate nudati inimicorum capitis

Deuteronomy 33:26

26 non est alius ut Deus rectissimi ascensor caeli auxiliator tuus magnificentia eius discurrunt nubes

Deuteronomy 33:29

29 beatus tu Israhel quis similis tui popule qui salvaris in Domino scutum auxilii tui et gladius gloriae tuae negabunt te inimici tui et tu eorum colla calcabis

Joshua 3:13-16

13 et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes qui portant arcam Domini Dei universae terrae in aquis Iordanis aquae quae inferiores sunt decurrent atque deficient quae autem desuper veniunt in una mole consistent 14 igitur egressus est populus de tabernaculis suis ut transirent Iordanem et sacerdotes qui portabant arcam foederis pergebant ante eum 15 ingressisque eis Iordanem et pedibus eorum tinctis in parte aquae cum Iordanis autem ripas alvei sui tempore messis impleret 16 steterunt aquae descendentes in uno loco et instar montis intumescentes apparebant procul ab urbe quae vocatur Adom usque ad locum Sarthan quae autem inferiores erant in mare Solitudinis quod nunc vocatur Mortuum descenderunt usquequo omnino deficerent

Joshua 10:10

10 et conturbavit eos Dominus a facie Israhel contrivitque plaga magna in Gabaon ac persecutus est per viam ascensus Bethoron et percussit usque Azeca et Maceda 11 cumque fugerent filios Israhel et essent in descensu Bethoron Dominus misit super eos lapides magnos de caelo usque Azeca et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis quam quos gladio percusserant filii Israhel

Judges 5:1-31

1 cecineruntque Debbora et Barac filius Abinoem in die illo dicentes 2 qui sponte obtulistis de Israhel animas vestras ad periculum benedicite Domino 3 audite reges percipite auribus principes ego sum ego sum quae Domino canam psallam Domino Deo Israhel 4 Domine cum exires de Seir et transires per regiones Edom terra mota est caelique ac nubes stillaverunt aquis

Judges 5:4

4 Domine cum exires de Seir et transires per regiones Edom terra mota est caelique ac nubes stillaverunt aquis 5 montes fluxerunt a facie Domini et Sinai a facie Domini Dei Israhel 6 in diebus Samgar filii Anath in diebus Iahel quieverunt semitae et qui ingrediebantur per eas ambulaverunt per calles devios 7 cessaverunt fortes in Israhel et quieverunt donec surgeret Debbora surgeret mater in Israhel 8 nova bella elegit Dominus et portas hostium ipse subvertit clypeus et hasta si apparuerint in quadraginta milibus Israhel 9 cor meum diligit principes Israhel qui propria voluntate obtulistis vos discrimini benedicite Domino 10 qui ascenditis super nitentes asinos et sedetis in iudicio et ambulatis in via loquimini 11 ubi conlisi sunt currus et hostium est suffocatus exercitus ibi narrentur iustitiae Domini et clementia in fortes Israhel tunc descendit populus Domini ad portas et obtinuit principatum 12 surge surge Debbora surge surge et loquere canticum surge Barac et adprehende captivos tuos fili Abinoem 13 salvatae sunt reliquiae populi Dominus in fortibus dimicavit 14 ex Ephraim delevit eos in Amalech et post eum ex Beniamin in populos tuos o Amalech de Machir principes descenderunt et de Zabulon qui exercitum ducerent ad bellandum 15 duces Isachar fuere cum Debbora et Barac vestigia sunt secuti qui quasi in praeceps ac baratrum se discrimini dedit diviso contra se Ruben magnanimorum repperta contentio est 16 quare habitas inter duos terminos ut audias sibilos gregum diviso contra se Ruben magnanimorum repperta contentio est 17 Galaad trans Iordanem quiescebat et Dan vacabat navibus Aser habitabat in litore maris et in portibus morabatur 18 Zabulon vero et Nepthalim obtulerunt animas suas morti in regione Merome 19 venerunt reges et pugnaverunt pugnaverunt reges Chanaan in Thanach iuxta aquas Mageddo et tamen nihil tulere praedantes 20 de caelo dimicatum est contra eos stellae manentes in ordine et cursu suo adversum Sisaram pugnaverunt 21 torrens Cison traxit cadavera eorum torrens Cadumim torrens Cison conculca anima mea robustos 22 ungulae equorum ceciderunt fugientibus impetu et per praeceps ruentibus fortissimis hostium 23 maledicite terrae Meroz dixit angelus Domini maledicite habitatoribus eius quia non venerunt ad auxilium Domini in adiutorium fortissimorum eius 24 benedicta inter mulieres Iahel uxor Aber Cinei benedicatur in tabernaculo suo 25 aquam petenti lac dedit et in fiala principum obtulit butyrum 26 sinistram manum misit ad clavum et dexteram ad fabrorum malleos percussitque Sisaram quaerens in capite vulneri locum et tempus valide perforans 27 inter pedes eius ruit defecit et mortuus est ante pedes illius volvebatur et iacebat exanimis et miserabilis 28 per fenestram prospiciens ululabat mater eius et de cenaculo loquebatur cur moratur regredi currus eius quare tardaverunt pedes quadrigarum illius 29 una sapientior ceteris uxoribus eius haec socrui verba respondit 30 forsitan nunc dividit spolia et pulcherrima feminarum eligitur ei vestes diversorum colorum Sisarae traduntur in praedam et supellex varia ad ornanda colla congeritur 31 sic pereant omnes inimici tui Domine qui autem diligunt te sicut sol in ortu suo splendet ita rutilent quievitque terra per quadraginta annos

Ruth 2:12

12 reddat tibi Dominus pro opere tuo et plenam mercedem recipias a Domino Deo Israhel ad quem venisti et sub cuius confugisti alas

1 Samuel 2:1-10

1 exultavit cor meum in Domino exaltatum est cornu meum in Domino dilatatum est os meum super inimicos meos quia laetata sum in salutari tuo 2 non est sanctus ut est Dominus neque enim est alius extra te et non est fortis sicut Deus noster

1 Samuel 2:2

2 non est sanctus ut est Dominus neque enim est alius extra te et non est fortis sicut Deus noster 3 nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes recedant vetera de ore vestro quoniam Deus scientiarum Dominus est et ipsi praeparantur cogitationes 4 arcus fortium superatus est et infirmi accincti sunt robore 5 saturati prius pro pane se locaverunt et famelici saturati sunt donec sterilis peperit plurimos et quae multos habebat filios infirmata est 6 Dominus mortificat et vivificat deducit ad infernum et reducit 7 Dominus pauperem facit et ditat humiliat et sublevat 8 suscitat de pulvere egenum et de stercore elevat pauperem ut sedeat cum principibus et solium gloriae teneat Domini enim sunt cardines terrae et posuit super eos orbem 9 pedes sanctorum suorum servabit et impii in tenebris conticescent quia non in fortitudine roborabitur vir 10 Dominum formidabunt adversarii eius super ipsos in caelis tonabit Dominus iudicabit fines terrae et dabit imperium regi suo et sublimabit cornu christi sui

1 Samuel 2:10

10 Dominum formidabunt adversarii eius super ipsos in caelis tonabit Dominus iudicabit fines terrae et dabit imperium regi suo et sublimabit cornu christi sui

1 Samuel 7:10

10 factum est ergo cum Samuhel offerret holocaustum Philistheos inire proelium contra Israhel intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthim et exterruit eos et caesi sunt a filiis Israhel

1 Samuel 15:11

11 paenitet me quod constituerim Saul regem quia dereliquit me et verba mea opere non implevit contristatusque est Samuhel et clamavit ad Dominum tota nocte

1 Samuel 16:1

1 dixitque Dominus ad Samuhel usquequo tu luges Saul cum ego proiecerim eum ne regnet super Israhel imple cornu tuum oleo et veni ut mittam te ad Isai Bethleemitem providi enim in filiis eius mihi regem

1 Samuel 17:49

49 et misit manum suam in peram tulitque unum lapidem et funda iecit et percussit Philistheum in fronte et infixus est lapis in fronte eius et cecidit in faciem suam super terram

1 Samuel 17:49-51

49 et misit manum suam in peram tulitque unum lapidem et funda iecit et percussit Philistheum in fronte et infixus est lapis in fronte eius et cecidit in faciem suam super terram 50 praevaluitque David adversus Philistheum in funda et in lapide percussumque Philistheum interfecit cumque gladium non haberet in manu David 51 cucurrit et stetit super Philistheum et tulit gladium eius et eduxit de vagina sua et interfecit eum praeciditque caput eius videntes autem Philisthim quod mortuus esset fortissimus eorum fugerunt

1 Samuel 23:2

2 consuluit igitur David Dominum dicens num vadam et percutiam Philistheos istos et ait Dominus ad David vade et percuties Philistheos et salvabis Ceila

1 Samuel 23:5

5 abiit David et viri eius in Ceila et pugnavit adversum Philistheos et abegit iumenta eorum et percussit eos plaga magna et salvavit David habitatores Ceilae

1 Samuel 24:11-13

11 quin potius pater mi vide et cognosce oram clamydis tuae in manu mea quoniam cum praeciderem summitatem clamydis tuae nolui extendere manum meam in te animadverte et vide quoniam non est in manu mea malum neque iniquitas neque peccavi in te tu autem insidiaris animae meae ut auferas eam 12 iudicet Dominus inter me et te et ulciscatur me Dominus ex te manus autem mea non sit in te 13 sicut et in proverbio antiquo dicitur ab impiis egredietur impietas manus ergo mea non sit in te

1 Samuel 24:17

17 dixitque ad David iustior tu es quam ego tu enim tribuisti mihi bona ego autem reddidi tibi mala

1 Samuel 24:19-20

19 quis enim cum invenerit inimicum suum dimittet eum in via bona sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc pro eo quod hodie operatus es in me 20 et nunc quia scio quod certissime regnaturus sis et habiturus in manu tua regnum Israhel

1 Samuel 26:23

23 Dominus autem retribuet unicuique secundum iustitiam suam et fidem tradidit enim te Dominus hodie in manu mea et nolui levare manum meam in christum Domini

1 Samuel 30:6

6 et contristatus est David valde volebat enim eum populus lapidare quia amara erat anima uniuscuiusque viri super filiis suis et filiabus confortatus est autem David in Domino Deo suo

1 Samuel 30:8

8 et consuluit David Dominum dicens persequar an non latrunculos hos et conprehendam eos dixitque ei persequere absque dubio enim conprehendes eos et excuties praedam

1 Samuel 30:17

17 et percussit eos David a vespere usque ad vesperam alterius diei et non evasit ex eis quisquam nisi quadringenti viri adulescentes qui ascenderant camelos et fugerant

2 Samuel 1:13

13 dixitque David ad iuvenem qui nuntiaverat ei unde es qui respondit filius hominis advenae amalechitae ego sum

2 Samuel 2:9-10

9 regemque constituit super Galaad et super Gesuri et super Iezrahel et super Ephraim et super Beniamin et super Israhel universum 10 quadraginta annorum erat Hisboseth filius Saul cum regnare coepisset super Israhel et duobus annis regnavit sola autem domus Iuda sequebatur David

2 Samuel 2:18

18 erant autem ibi tres filii Sarviae Ioab et Abisai et Asahel porro Asahel cursor velocissimus fuit quasi unus ex capreis quae morantur in silvis

2 Samuel 3:1

1 facta est ergo longa concertatio inter domum Saul et inter domum David David proficiens et semper se ipso robustior domus autem Saul decrescens cotidie

2 Samuel 5:1-25

1 et venerunt universae tribus Israhel ad David in Hebron dicentes ecce nos os tuum et caro tua sumus 2 sed et heri et nudius tertius cum esset Saul rex super nos tu eras educens et reducens Israhel dixit autem Dominus ad te tu pasces populum meum Israhel et tu eris dux super Israhel 3 venerunt quoque et senes de Israhel ad regem in Hebron et percussit cum eis rex David foedus in Hebron coram Domino unxeruntque David in regem super Israhel 4 filius triginta annorum erat David cum regnare coepisset et quadraginta annis regnavit 5 in Hebron regnavit super Iudam septem annis et sex mensibus in Hierusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem Israhel et Iudam 6 et abiit rex et omnes viri qui erant cum eo in Hierusalem ad Iebuseum habitatorem terrae dictumque est ad David ab eis non ingredieris huc nisi abstuleris caecos et claudos dicentes non ingredietur David huc 7 cepit autem David arcem Sion haec est civitas David 8 proposuerat enim in die illa praemium qui percussisset Iebuseum et tetigisset domatum fistulas et claudos et caecos odientes animam David idcirco dicitur in proverbio caecus et claudus non intrabunt templum 9 habitavit autem David in arce et vocavit eam civitatem David et aedificavit per gyrum a Mello et intrinsecus 10 et ingrediebatur proficiens atque succrescens et Dominus Deus exercituum erat cum eo 11 misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices lignorum artificesque lapidum ad parietes et aedificaverunt domum David 12 et cognovit David quoniam confirmasset eum Dominus regem super Israhel et quoniam exaltasset regnum eius super populum suum Israhel 13 accepit ergo adhuc concubinas et uxores de Hierusalem postquam venerat de Hebron natique sunt David et alii filii et filiae 14 et haec nomina eorum qui nati sunt ei in Hierusalem Samua et Sobab et Nathan et Salomon 15 et Ibaar et Helisua et Nepheg 16 et Iafia et Helisama et Helida et Helifeleth 17 audierunt vero Philisthim quod unxissent David regem super Israhel et ascenderunt universi ut quaererent David quod cum audisset David descendit in praesidium 18 Philisthim autem venientes diffusi sunt in valle Raphaim 19 et consuluit David Dominum dicens si ascendam ad Philisthim et si dabis eos in manu mea et dixit Dominus ad David ascende quia tradens dabo Philisthim in manu tua

2 Samuel 5:19-25

19 et consuluit David Dominum dicens si ascendam ad Philisthim et si dabis eos in manu mea et dixit Dominus ad David ascende quia tradens dabo Philisthim in manu tua 20 venit ergo David in Baalpharasim et percussit eos ibi et dixit divisit Dominus inimicos meos coram me sicut dividuntur aquae propterea vocatum est nomen loci illius Baalpharasim

2 Samuel 5:20-25

20 venit ergo David in Baalpharasim et percussit eos ibi et dixit divisit Dominus inimicos meos coram me sicut dividuntur aquae propterea vocatum est nomen loci illius Baalpharasim 21 et reliquerunt ibi sculptilia sua quae tulit David et viri eius 22 et addiderunt adhuc Philisthim ut ascenderent et diffusi sunt in valle Raphaim 23 consuluit autem David Dominum qui respondit non ascendas sed gyra post tergum eorum et venies ad eos ex adverso pirorum 24 et cum audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum tunc inibis proelium quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam ut percutiat castra Philisthim 25 fecit itaque David sicut ei praeceperat Dominus et percussit Philisthim de Gabee usque dum venias Gezer

2 Samuel 5:25-25

25 fecit itaque David sicut ei praeceperat Dominus et percussit Philisthim de Gabee usque dum venias Gezer

2 Samuel 7:13

13 ipse aedificabit domum nomini meo et stabiliam thronum regni eius usque in sempiternum

2 Samuel 8:1-18

1 factum est autem post haec percussit David Philisthim et humiliavit eos et tulit David frenum tributi de manu Philisthim 2 et percussit Moab et mensus est eos funiculo coaequans terrae mensus est autem duos funiculos unum ad occidendum et unum ad vivificandum factusque est Moab David serviens sub tributo 3 et percussit David Adadezer filium Roob regem Soba quando profectus est ut dominaretur super flumen Eufraten 4 et captis David ex parte eius mille septingentis equitibus et viginti milibus peditum subnervavit omnes iugales curruum dereliquit autem ex eis centum currus 5 venit quoque Syria Damasci ut praesidium ferret Adadezer regi Soba et percussit David de Syria viginti duo milia virorum 6 et posuit David praesidium in Syria Damasci factaque est Syria David serviens sub tributo servavit Dominus David in omnibus ad quaecumque profectus est 7 et tulit David arma aurea quae habebant servi Adadezer et detulit ea in Hierusalem 8 et de Bete et de Beroth civitatibus Adadezer tulit rex David aes multum nimis 9 audivit autem Thou rex Emath quod percussisset David omne robur Adadezer 10 et misit Thou Ioram filium suum ad regem David ut salutaret eum congratulans et gratias ageret eo quod expugnasset Adadezer et percussisset eum hostis quippe erat Thou Adadezer et in manu eius erant vasa argentea et vasa aurea et vasa aerea 11 quae et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et auro quae sanctificaverat de universis gentibus quas subegerat 12 de Syria et Moab et filiis Ammon et Philisthim et Amalech et de manubiis Adadezer filii Roob regis Soba 13 fecit quoque sibi David nomen cum reverteretur capta Syria in valle Salinarum caesis duodecim milibus 14 et posuit in Idumea custodes statuitque praesidium et facta est universa Idumea serviens David et servavit Dominus David in omnibus ad quaecumque profectus est 15 et regnavit David super omnem Israhel faciebat quoque David iudicium et iustitiam omni populo suo 16 Ioab autem filius Sarviae erat super exercitum porro Iosaphat filius Ahilud erat a commentariis 17 et Sadoc filius Achitob et Ahimelech filius Abiathar sacerdotes et Saraias scriba 18 Banaias autem filius Ioiada super Cherethi et Felethi filii autem David sacerdotes erant

2 Samuel 10:1-19

1 factum est autem post haec ut moreretur rex filiorum Ammon et regnaret Anon filius eius pro eo 2 dixitque David faciam misericordiam cum Anon filio Naas sicut fecit pater eius mecum misericordiam misit ergo David consolans eum per servos suos super patris interitu cum autem venissent servi David in terram filiorum Ammon 3 dixerunt principes filiorum Ammon ad Anon dominum suum putas quod propter honorem patris tui David miserit ad te consolatores et non ideo ut investigaret et exploraret civitatem et everteret eam misit David servos suos ad te 4 tulit itaque Anon servos David rasitque dimidiam partem barbae eorum et praecidit vestes eorum medias usque ad nates et dimisit eos 5 quod cum nuntiatum esset David misit in occursum eorum erant enim viri confusi turpiter valde et mandavit eis David manete Hiericho donec crescat barba vestra et tunc revertimini 6 videntes autem filii Ammon quod iniuriam fecissent David miserunt et conduxerunt mercede Syrum Roob et Syrum Soba viginti milia peditum et a rege Maacha mille viros et ab Histob duodecim milia virorum 7 quod cum audisset David misit Ioab et omnem exercitum bellatorum 8 egressi sunt ergo filii Ammon et direxerunt aciem ante ipsum introitum portae Syrus autem Soba et Roob et Histob et Maacha seorsum erant in campo 9 videns igitur Ioab quod praeparatum esset adversum se proelium et ex adverso et post tergum elegit ex omnibus electis Israhel et instruxit aciem contra Syrum 10 reliquam autem partem populi tradidit Abisai fratri suo qui direxit aciem adversum filios Ammon 11 et ait Ioab si praevaluerint adversum me Syri eris mihi in adiutorium si autem filii Ammon praevaluerint adversum te auxiliabor tibi 12 esto vir fortis et pugnemus pro populo nostro et civitate Dei nostri Dominus autem faciet quod bonum est in conspectu suo 13 iniit itaque Ioab et populus qui erat cum eo certamen contra Syros qui statim fugerunt a facie eius 14 filii autem Ammon videntes quod fugissent Syri fugerunt et ipsi a facie Abisai et ingressi sunt civitatem reversusque est Ioab a filiis Ammon et venit Hierusalem 15 videntes igitur Syri quoniam corruissent coram Israhel congregati sunt pariter 16 misitque Adadezer et eduxit Syros qui erant trans Fluvium et adduxit exercitum eorum Sobach autem magister militiae Adadezer erat princeps eorum 17 quod cum nuntiatum esset David contraxit omnem Israhelem et transivit Iordanem venitque in Helema et direxerunt aciem Syri ex adverso David et pugnaverunt contra eum 18 fugeruntque Syri a facie Israhel et occidit David de Syris septingentos currus et quadraginta milia equitum et Sobach principem militiae percussit qui statim mortuus est 19 videntes autem universi reges qui erant in praesidio Adadezer victos se ab Israhel fecerunt pacem cum Israhel et servierunt eis timueruntque Syri auxilium praebere filiis Ammon

2 Samuel 18:7-8

7 et caesus est ibi populus Israhel ab exercitu David factaque est ibi plaga magna in die illa viginti milium 8 fuit autem ibi proelium dispersum super faciem omnis terrae et multo plures erant quos saltus consumpserat de populo quam hii quos voraverat gladius in die illa

2 Samuel 19:9

9 omnis quoque populus certabat in cunctis tribubus Israhel dicens rex liberavit nos de manu inimicorum nostrorum ipse salvavit nos de manu Philisthinorum et nunc fugit de terra propter Absalom

2 Samuel 21:15-22

15 factum est autem rursum proelium Philisthinorum adversum Israhel et descendit David et servi eius cum eo et pugnabant contra Philisthim deficiente autem David 16 Iesbidenob qui fuit de genere Arafa cuius ferrum hastae trecentas uncias adpendebat et accinctus erat ense novo nisus est percutere David 17 praesidioque ei fuit Abisai filius Sarviae et percussum Philistheum interfecit tunc iuraverunt viri David dicentes non egredieris nobiscum in bellum ne extinguas lucernam Israhel 18 secundum quoque fuit bellum in Gob contra Philistheos tunc percussit Sobbochai de Usathi Seph de stirpe Arafa 19 tertium quoque fuit bellum in Gob contra Philistheos in quo percussit Adeodatus filius Saltus polymitarius bethleemites Goliath Gettheum cuius hastile hastae erat quasi liciatorium texentium 20 quartum bellum fuit in Geth in quo vir excelsus qui senos in manibus pedibusque habebat digitos id est viginti et quattuor et erat de origine Arafa 21 blasphemavit Israhel percussit autem eum Ionathan filius Sammaa fratris David 22 hii quattuor nati sunt de Arafa in Geth et ceciderunt in manu David et servorum eius

2 Samuel 22:1-51

1 locutus est autem David Domino verba carminis huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul

2 Samuel 22:1

1 locutus est autem David Domino verba carminis huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul 2 et ait Dominus petra mea et robur meum et salvator meus 3 Deus meus fortis meus sperabo in eum scutum meum et cornu salutis meae elevator meus et refugium meum salvator meus de iniquitate liberabis me

2 Samuel 22:3

3 Deus meus fortis meus sperabo in eum scutum meum et cornu salutis meae elevator meus et refugium meum salvator meus de iniquitate liberabis me 4 laudabilem invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero

2 Samuel 22:4

4 laudabilem invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero 5 quia circumdederunt me contritiones mortis torrentes Belial terruerunt me

2 Samuel 22:5-6

5 quia circumdederunt me contritiones mortis torrentes Belial terruerunt me 6 funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei mortis

2 Samuel 22:6-6

6 funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei mortis 7 in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo et exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus veniet ad aures eius

2 Samuel 22:7

7 in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo et exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus veniet ad aures eius 8 commota est et contremuit terra fundamenta montium concussa sunt et conquassata quoniam iratus est 9 ascendit fumus de naribus eius et ignis de ore eius voravit carbones incensi sunt ab eo 10 et inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius

2 Samuel 22:10

10 et inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius 11 et ascendit super cherubin et volavit et lapsus est super pinnas venti

2 Samuel 22:11-12

11 et ascendit super cherubin et volavit et lapsus est super pinnas venti 12 posuit tenebras in circuitu suo latibulum cribrans aquas de nubibus caelorum

2 Samuel 22:12-12

12 posuit tenebras in circuitu suo latibulum cribrans aquas de nubibus caelorum 13 prae fulgore in conspectu eius succensi sunt carbones ignis

2 Samuel 22:13-15

13 prae fulgore in conspectu eius succensi sunt carbones ignis 14 tonabit de caelis Dominus et Excelsus dabit vocem suam

2 Samuel 22:14-15

14 tonabit de caelis Dominus et Excelsus dabit vocem suam

2 Samuel 22:14

14 tonabit de caelis Dominus et Excelsus dabit vocem suam 15 misit sagittas et dissipavit eos fulgur et consumpsit eos

2 Samuel 22:15-15

15 misit sagittas et dissipavit eos fulgur et consumpsit eos 16 et apparuerunt effusiones maris et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini ab inspiratione spiritus furoris eius

2 Samuel 22:16

16 et apparuerunt effusiones maris et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini ab inspiratione spiritus furoris eius 17 misit de excelso et adsumpsit me extraxit me de aquis multis

2 Samuel 22:17

17 misit de excelso et adsumpsit me extraxit me de aquis multis 18 liberavit me ab inimico meo potentissimo ab his qui oderant me quoniam robustiores me erant

2 Samuel 22:18

18 liberavit me ab inimico meo potentissimo ab his qui oderant me quoniam robustiores me erant

2 Samuel 22:18-27

18 liberavit me ab inimico meo potentissimo ab his qui oderant me quoniam robustiores me erant 19 praevenit me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum meum

2 Samuel 22:19

19 praevenit me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum meum

2 Samuel 22:19-27

19 praevenit me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum meum 20 et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei

2 Samuel 22:20-27

20 et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei 21 retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi

2 Samuel 22:21-27

21 retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi 22 quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo

2 Samuel 22:22-27

22 quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo 23 omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius non amovi a me

2 Samuel 22:23-27

23 omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius non amovi a me 24 et ero perfectus cum eo et custodiam me ab iniquitate mea

2 Samuel 22:24-27

24 et ero perfectus cum eo et custodiam me ab iniquitate mea 25 et restituet Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum

2 Samuel 22:25-27

25 et restituet Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum 26 cum sancto sanctus eris et cum robusto perfectus

2 Samuel 22:26-27

26 cum sancto sanctus eris et cum robusto perfectus 27 cum electo electus eris et cum perverso perverteris

2 Samuel 22:27-27

27 cum electo electus eris et cum perverso perverteris 28 et populum pauperem salvum facies oculisque tuis excelsos humiliabis

2 Samuel 22:28

28 et populum pauperem salvum facies oculisque tuis excelsos humiliabis 29 quia tu lucerna mea Domine et Domine inluminabis tenebras meas

2 Samuel 22:29

29 quia tu lucerna mea Domine et Domine inluminabis tenebras meas 30 in te enim curram accinctus in Deo meo transiliam murum

2 Samuel 22:30

30 in te enim curram accinctus in Deo meo transiliam murum 31 Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se

2 Samuel 22:31

31 Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se 32 quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum

2 Samuel 22:32

32 quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum 33 Deus qui accingit me fortitudine et conplanavit perfectam viam meam

2 Samuel 22:33

33 Deus qui accingit me fortitudine et conplanavit perfectam viam meam 34 coaequans pedes meos cervis et super excelsa mea statuens me 35 docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea 36 dedisti mihi clypeum salutis tuae et mansuetudo mea multiplicavit me

2 Samuel 22:36

36 dedisti mihi clypeum salutis tuae et mansuetudo mea multiplicavit me 37 dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei

2 Samuel 22:37

37 dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei 38 persequar inimicos meos et conteram et non revertar donec consumam eos 39 consumam eos et confringam ut non consurgant cadent sub pedibus meis

2 Samuel 22:39

39 consumam eos et confringam ut non consurgant cadent sub pedibus meis 40 accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis resistentes mihi sub me

2 Samuel 22:40-41

40 accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis resistentes mihi sub me 41 inimicos meos dedisti mihi dorsum odientes me et disperdam eos

2 Samuel 22:41-41

41 inimicos meos dedisti mihi dorsum odientes me et disperdam eos 42 clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos

2 Samuel 22:42-43

42 clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos 43 delebo eos ut pulverem terrae quasi lutum platearum comminuam eos atque conpingam

2 Samuel 22:43-43

43 delebo eos ut pulverem terrae quasi lutum platearum comminuam eos atque conpingam 44 salvabis me a contradictionibus populi mei custodies in caput gentium populus quem ignoro serviet mihi

2 Samuel 22:44-46

44 salvabis me a contradictionibus populi mei custodies in caput gentium populus quem ignoro serviet mihi 45 filii alieni resistent mihi auditu auris oboedient mihi

2 Samuel 22:45-46

45 filii alieni resistent mihi auditu auris oboedient mihi 46 filii alieni defluxerunt et contrahentur in angustiis suis

2 Samuel 22:46-46

46 filii alieni defluxerunt et contrahentur in angustiis suis 47 vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus fortis salutis meae

2 Samuel 22:47

47 vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus fortis salutis meae 48 Deus qui das vindictas mihi et deicis populos sub me

2 Samuel 22:48

48 Deus qui das vindictas mihi et deicis populos sub me 49 qui educis me ab inimicis meis et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo liberabis me 50 propterea confitebor tibi Domine in gentibus et nomini tuo cantabo 51 magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo David et semini eius in sempiternum

1 Kings 8:27-30

27 ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram si enim caelum et caeli caelorum te capere non possunt quanto magis domus haec quam aedificavi 28 sed respice ad orationem servi tui et ad preces eius Domine Deus meus audi hymnum et orationem quam servus tuus orat coram te hodie 29 ut sint oculi tui aperti super domum hanc nocte et die super domum de qua dixisti erit nomen meum ibi ut exaudias orationem qua orat te servus tuus in loco isto 30 ut exaudias deprecationem servi tui et populi tui Israhel quodcumque oraverint in loco isto et exaudies in loco habitaculi tui in caelo et cum exaudieris propitius eris

1 Kings 8:32

32 tu exaudies in caelo et facies et iudicabis servos tuos condemnans impium et reddens viam suam super caput eius iustificansque iustum et retribuens ei secundum iustitiam suam

1 Kings 10:9

9 sit Dominus Deus tuus benedictus cui placuisti et posuit te super thronum Israhel eo quod dilexerit Dominus Israhel in sempiternum et constituit te regem ut faceres iudicium et iustitiam

1 Kings 11:36

36 filio autem eius dabo tribum unam ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus coram me in Hierusalem civitatem quam elegi ut esset nomen meum ibi

1 Kings 15:4

4 sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Hierusalem ut suscitaret filium eius post eum et staret Hierusalem

2 Kings 13:7

7 et non sunt derelicti Ioachaz de populo nisi quinquaginta equites et decem currus et decem milia peditum interfecerat enim eos rex Syriae et redegerat quasi pulverem in tritura areae

2 Kings 19:7

7 ecce ego inmittam ei spiritum et audiet nuntium et revertetur in terram suam et deiciam eum gladio in terra sua

1 Chronicles 17:11-14

11 cumque impleveris dies tuos ut vadas ad patres tuos suscitabo semen tuum post te quod erit de filiis tuis et stabiliam regnum eius 12 ipse aedificabit mihi domum et firmabo solium eius usque in aeternum 13 ego ero ei in patrem et ipse erit mihi in filium et misericordiam meam non auferam ab eo sicut abstuli ab eo qui ante te fuit 14 et statuam eum in domo mea et in regno meo usque in sempiternum et thronus eius erit firmissimus in perpetuum

1 Chronicles 17:27

27 et coepisti benedicere domui servi tui ut sit semper coram te te enim Domine benedicente benedicta erit in perpetuum

1 Chronicles 22:18

18 cernitis inquiens quod Dominus Deus vester vobiscum sit et dederit vobis requiem per circuitum et tradiderit omnes inimicos in manu vestra et subiecta sit terra coram Domino et coram populo eius

1 Chronicles 29:17

17 scio Deus meus quod probes corda et simplicitatem diligas unde et ego in simplicitate cordis mei laetus obtuli universa haec et populum tuum qui hic reppertus est vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria

2 Chronicles 30:27

27 surrexerunt autem sacerdotes atque Levitae benedicentes populo et exaudita est vox eorum pervenitque oratio in habitaculum sanctum caeli

2 Chronicles 34:33

33 abstulit ergo Iosias cunctas abominationes de universis regionibus filiorum Israhel et fecit omnes qui residui erant in Israhel servire Domino Deo suo cunctis diebus eius non recesserunt a Domino Deo patrum suorum

Nehemiah 9:5

5 et dixerunt Levitae Iosue et Cedmihel Bonni Asebia Serebia Odoia Sebna Fataia surgite benedicite Domino Deo vestro ab aeterno usque in aeternum et benedicant nomini gloriae tuae excelso in omni benedictione et laude

Nehemiah 9:17

17 et noluerunt audire et non sunt recordati mirabilium tuorum quae feceras eis et induraverunt cervices suas et dederunt caput ut converterentur ad servitutem suam quasi per contentionem tu autem Deus propitius clemens et misericors longanimis et multae miserationis non dereliquisti eos

Job 4:9

9 flante Deo perisse et spiritu irae eius esse consumptos

Job 6:4

4 quia sagittae Domini in me sunt quarum indignatio ebibit spiritum meum et terrores Domini militant contra me

Job 16:9

9 collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis hostis meus terribilibus oculis me intuitus est

Job 18:6

6 lux obtenebrescet in tabernaculo illius et lucerna quae super eum est extinguetur 7 artabuntur gressus virtutis eius et praecipitabit eum consilium suum

Job 22:30

30 salvabitur innocens salvabitur autem munditia manuum suarum

Job 27:9

9 numquid clamorem eius Deus audiet cum venerit super illum angustia

Job 29:3

3 quando splendebat lucerna eius super caput meum et ad lumen eius ambulabam in tenebris

Job 35:12-13

12 ibi clamabunt et non exaudiet propter superbiam malorum 13 non ergo frustra audiet Deus et Omnipotens singulorum causas intuebitur

Job 36:16

16 igitur salvabit te de ore angusto latissime et non habentis fundamentum subter se requies autem mensae tuae erit plena pinguedine

Job 38:4-6

4 ubi eras quando ponebam fundamenta terrae indica mihi si habes intellegentiam 5 quis posuit mensuras eius si nosti vel quis tetendit super eam lineam 6 super quo bases illius solidatae sunt aut quis dimisit lapidem angularem eius

Job 38:35

35 numquid mittes fulgura et ibunt et revertentia dicent tibi adsumus

Job 40:9

9 et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonas

Job 40:9-12

9 et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonas 10 circumda tibi decorem et in sublime erigere et esto gloriosus et speciosis induere vestibus 11 disperge superbos furore tuo et respiciens omnem arrogantem humilia 12 respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suo

Psalms 2:6

6 ego autem orditus sum regem meum super Sion montem sanctum suum adnuntiabo Dei praeceptum

Psalms 3:7

7 quia percussisti omnium inimicorum meorum maxillam dentes impiorum confregisti

Psalms 4:1

1 victori in psalmis canticum David invocante me exaudi me Deus iustitiae meae in tribulatione dilatasti mihi miserere mei et exaudi orationem meam

Psalms 5:2-3

2 rex meus et Deus meus 3 quia te deprecor Domine mane audies vocem meam

Psalms 5:7

7 ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam adorabo in templo sancto tuo in timore tuo

Psalms 5:12

12 quia tu benedices iusto Domine ut scuto placabilitatis coronabis eum

Psalms 7:1-8

1 pro ignoratione David quod cecinit Domino super verbis Aethiopis filii Iemini Domine Deus meus in te speravi salva me ab omnibus persequentibus me et libera me 2 ne forte capiat ut leo animam meam laceret et non sit qui eruat 3 Domine Deus meus si feci istud si est iniquitas in manibus meis

Psalms 7:3-8

3 Domine Deus meus si feci istud si est iniquitas in manibus meis 4 si reddidi retribuentibus mihi malum et dimisi hostes meos vacuos 5 persequatur inimicus animam meam et adprehendat et conculcet in terra vitam meam et gloriam meam in pulverem conlocet semper 6 surge Domine in furore tuo elevare indignans super hostes meos et consurge ad me iudicio quod mandasti 7 et congregatio tribuum circumdet te et pro hac in altum revertere 8 Dominus iudicabit populos iudica me Domine secundum iustitiam meam et secundum simplicitatem meam quae est in me

Psalms 7:8-8

8 Dominus iudicabit populos iudica me Domine secundum iustitiam meam et secundum simplicitatem meam quae est in me

Psalms 7:16

16 revertetur dolor suus in caput eius et super verticem eius iniquitas sua descendet

Psalms 9:3

3 cum ceciderint inimici mei retrorsum et corruerint et perierint a facie tua

Psalms 9:13

13 misertus est mei Dominus vidit adflictionem meam ex inimicis meis

Psalms 9:18

18 quoniam non in aeternum oblivioni erit pauper expectatio pauperum non peribit in perpetuum

Psalms 10:4

4 blasphemavit Dominum impius secundum altitudinem furoris sui non requiret

Psalms 11:4

4 Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo thronus eius oculi eius vident palpebrae eius probant filios hominum

Psalms 11:6

6 pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus tempestatum pars calicis eorum 7 quoniam iustus Dominus iustitias dilexit rectum videbunt facies eorum

Psalms 12:6

6 eloquia Domini eloquia munda argentum igne probatum separatum a terra colatum septuplum

Psalms 14:7

7 quoniam Deus in generatione iusta est consilium pauperum confudistis quoniam Dominus spes eius est

Psalms 17:3

3 probasti cor meum visitasti nocte conflasti me et non invenisti 4 cogitationes meas transire os meum in opere hominum propter verbum labiorum tuorum ego observavi vias latronis

Psalms 17:7

7 mirabilem fac misericordiam tuam salvator sperantium

Psalms 17:10

10 adipe suo concluserunt et ore locuti sunt superbe

Psalms 17:13

13 surge Domine praeveni faciem eius incurva eum salva animam meam ab impio qui est gladius tuus

Psalms 18:2

2 Domine petra mea et robur meum et salvator meus Deus meus fortis meus sperabo in eo scutum meum et cornu salutis meae susceptor meus 3 laudatum invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero 4 circumdederunt me funes mortis et torrentes diabuli terruerunt me

Psalms 18:24

24 et restituit Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum eius

Psalms 18:32

32 Deus qui accingit me fortitudine et posuit inmaculatam viam meam

Psalms 18:36

36 dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei

Psalms 18:40-41

40 inimicorum meorum dedisti mihi dorsum et odientes me disperdidisti 41 clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos

Psalms 18:43

43 salvabis me a contradictionibus populi pones me in caput gentium

Psalms 19:7-10

7 lex Domini inmaculata convertens animam testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis 8 praecepta Domini recta laetificantia cor mandatum Domini lucidum inluminans oculos 9 timor Domini mundus perseverans in saecula iudicia Domini vera iustificata in semet ipsis 10 desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum redundantem

Psalms 19:14

14 sint placentes sermones oris mei meditatio cordis mei in conspectu tuo Domine fortitudo mea et redemptor meus

Psalms 21:9

9 pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui Dominus in furore suo praecipitabit eos et devorabit eos ignis

Psalms 21:12

12 quia pones eos umerum funes tuos firmabis contra facies eorum 13 exaltare Domine in fortitudine tua cantabimus et psallemus fortitudines tuas

Psalms 22:12-13

12 circumdederunt me vituli multi tauri pingues vallaverunt me 13 aperuerunt super me os suum quasi leo capiens et rugiens

Psalms 22:16

16 circumdederunt me venatores concilium pessimorum vallavit me vinxerunt manus meas et pedes meos

Psalms 22:27-28

27 recordabuntur et convertentur ad Dominum omnes fines terrae et adorabunt coram eo universae cognationes gentium

Psalms 22:27-30

27 recordabuntur et convertentur ad Dominum omnes fines terrae et adorabunt coram eo universae cognationes gentium 28 quia Domini est regnum et dominabitur gentibus

Psalms 22:28-30

28 quia Domini est regnum et dominabitur gentibus 29 comederunt et adoraverunt omnes pingues terrae ante faciem eius curvabunt genu universi qui descendunt in pulverem 30 et anima eius ipsi vivet semen serviet ei

Psalms 24:4

4 innocens manibus et mundo corde qui non exaltavit frustra animam suam et non iuravit dolose

Psalms 25:5

5 deduc me in veritate tua et doce me quia tu Deus salvator meus te expectavi tota die

Psalms 25:10

10 omnes semitae Domini misericordia et veritas his qui custodiunt pactum eius et testificationem eius

Psalms 25:19

19 vide inimicos meos quia multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me

Psalms 26:1

1 David iudica me Deus quoniam ego in simplicitate mea ambulavi et in Domino confidens non deficiam

Psalms 26:6

6 lavabo in innocentia manus meas et circuibo altare tuum Domine

Psalms 27:4-5

4 unum petivi a Domino hoc requiram ut habitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae ut videam pulchritudinem Domini et adtendam templum eius 5 abscondet enim me in umbra sua in die pessima abscondet me in secreto tabernaculi sui

Psalms 27:5

5 abscondet enim me in umbra sua in die pessima abscondet me in secreto tabernaculi sui

Psalms 28:1

1 David ad te Domine clamabo Fortis meus ne obsurdescas mihi ne forte tacente te mihi conparer his qui descendunt in lacum

Psalms 28:1-2

1 David ad te Domine clamabo Fortis meus ne obsurdescas mihi ne forte tacente te mihi conparer his qui descendunt in lacum 2 audi Domine deprecationem meam cum clamavero ad te cum levavero manus meas ad oraculum sanctum tuum

Psalms 28:7-8

7 Dominus fortitudo mea et scutum meum in ipso confisum est cor meum et habui adiutorium gavisum est cor meum et in cantico meo confitebor illi

Psalms 28:7

7 Dominus fortitudo mea et scutum meum in ipso confisum est cor meum et habui adiutorium gavisum est cor meum et in cantico meo confitebor illi 8 Dominus fortitudo mea et robur salutarium christi sui est

Psalms 29:3-4

3 vox Domini super aquas Deus gloriae intonuit Dominus super aquas multas 4 vox Domini in fortitudine vox Domini in decore

Psalms 30:12

12 ut laudet te gloria et non taceat Domine Deus meus in sempiternum confitebor tibi

Psalms 31:8

8 et non conclusisti me in manibus inimici posuisti in latitudine pedes meos

Psalms 32:6

6 pro hoc orat omnis sanctus ad te tempus inveniens ut cum inundaverint aquae multae ad illum non accedant

Psalms 34:6

6 hic pauper clamavit et Dominus exaudivit de omnibus tribulationibus salvabit eum

Psalms 34:15

15 oculi Domini ad iustos et aures eius ad clamorem eorum

Psalms 34:19

19 multae tribulationes iusti et ex omnibus illis liberabit eum Dominus

Psalms 34:21

21 interficiet impium malitia et odientes iustum superabuntur

Psalms 35:2

2 adprehende scutum et hastam et consurge in auxilium meum

Psalms 35:5

5 fiant sicut pulvis ante faciem venti et angelus Domini inpellat

Psalms 35:10

10 omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui eruens inopem a validiore et pauperem et mendicum a violento

Psalms 36:1

1 pro victoria servi Domini David dixit scelus impii in medio cordis eius non esse timorem Dei ante oculos eius

Psalms 36:12

12 ibi ceciderunt operantes iniquitatem expulsi sunt et non potuerunt surgere

Psalms 37:20

20 caph quia impii peribunt et inimici Domini gloriantes ut monocerotes consumentur sicut fumus consumitur

Psalms 37:23

23 mem a Domino gressus viri firmantur et viam eius volet

Psalms 37:27

27 samech recede a malo et fac bonum et habita in sempiterno

Psalms 38:19

19 inimici autem mei viventes confortati sunt et multiplicati sunt odientes me mendaciter

Psalms 40:1-3

1 pro victoria David canticum expectans expectavi Dominum et inclinatus est ad me 2 et audivit clamorem meum et eduxit me de lacu famoso de luto caeni et statuit super petram pedes meos stabilivit gressus meos

Psalms 40:2

2 et audivit clamorem meum et eduxit me de lacu famoso de luto caeni et statuit super petram pedes meos stabilivit gressus meos 3 et dedit in ore meo canticum novum laudem Deo nostro videbunt multi et timebunt et sperabunt in Domino

Psalms 40:17

17 ego autem sum egens et pauper Dominus sollicitus erit pro me auxilium meum et salutare meum tu Deus meus ne moreris

Psalms 41:1-4

1 pro victoria canticum David beatus qui cogitat de paupere in die mala salvabit eum Dominus 2 Dominus custodiet eum et vivificabit eum et beatus erit in terra et non tradet eum animae inimicorum suorum 3 Dominus confortabit eum in lecto infirmitatis totum stratum eius vertisti in aegrotatione sua 4 ego dixi Domine miserere mei sana animam meam quoniam peccavi tibi

Psalms 42:9

9 dicam Deo petra mea quare oblitus es mei quare tristis incedo adfligente inimico

Psalms 44:5

5 tu es rex meus Deus praecipe pro salutibus Iacob 6 in te hostes nostros ventilabimus in nomine tuo conculcabimus adversarios nostros 7 non enim in arcu meo confidam neque gladius meus salvabit me

Psalms 45:3-4

3 accingere gladio tuo super femur fortissime 4 gloria tua et decore tuo decore tuo prospere ascende propter veritatem et mansuetudinem iustitiae et docebit te terribilia dextera tua

Psalms 46:1-2

1 victori filiorum Core pro iuventutibus canticum Deus nostra spes et fortitudo auxilium in tribulationibus inventus es validum 2 ideo non timebimus cum fuerit translata terra et concussi montes in corde maris

Psalms 46:2-2

2 ideo non timebimus cum fuerit translata terra et concussi montes in corde maris

Psalms 46:9

9 conpescuit bella usque ad extremum terrae arcum confringet et concidet hastam plaustra conburet igni

Psalms 46:11

11 Dominus exercituum nobiscum fortitudo nostra Deus Iacob semper

Psalms 47:3

3 congregavit populos subter nos et tribus sub pedibus nostris

Psalms 48:1

1 canticum psalmi filiorum Core magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto suo

Psalms 50:3

3 veniet Deus noster et non tacebit ignis coram eo vorabit et in circuitu eius tempestas valida

Psalms 50:15

15 et invoca me in die tribulationis liberabo te et glorificabis me

Psalms 50:22

22 intellegite hoc qui obliviscimini Deum ne forte capiam et non sit qui liberet

Psalms 51:14

14 libera me de sanguinibus Deus Deus salutis meae laudabit lingua mea iustitiam tuam

Psalms 55:16

16 ego ad Deum clamabo et Dominus salvabit me

Psalms 57:3

3 anima mea in medio leonum dormivit ferocientium filii hominum dentes eorum lancea et sagittae et lingua eorum gladius acutus

Psalms 57:5

5 rete paraverunt gressibus meis ad incurvandam animam meam foderunt ante me foveam ceciderunt in medium eius semper

Psalms 57:11

11 victori ut non disperdas David humilem et simplicem si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum

Psalms 58:11

11 victori ut non disperdas David humilem et simplicem quando misit Saul et custodierunt domum ut occiderent eum erue me de inimicis meis Deus meus et a resistentibus mihi protege me

Psalms 59:1-2

1 libera me ab operariis iniquitatis et a viris sanguinum salva me 2 quia ecce insidiati sunt animae meae congregantur adversum me fortissimi

Psalms 59:11

11 in peccato oris sui in sermone labiorum suorum et capiantur in superbia sua maledictionem et mendacium narrantes

Psalms 59:16

16 tibi cantabo quoniam Deus adiutor meus fortitudo mea Deus misericordia mea

Psalms 62:2

2 usquequo insidiamini contra virum interficitis omnes quasi murus inclinus et maceria corruens

Psalms 62:7

7 sperate in eo omni tempore populi effundite coram eo cor vestrum Deus spes nostra est semper 8 verumtamen vanitas filii Adam mendacium filii viri in stateris dolosis fraudulenter agunt simul

Psalms 62:12

12 canticum David cum esset in deserto Iuda Deus fortitudo mea tu es de luce consurgam ad te sitivit te anima mea desideravit te caro mea

Psalms 65:1-2

1 exaudi orationem donec ad te omnis caro veniat 2 verba iniquitatum praevaluerunt adversum me sceleribus nostris tu propitiaberis

Psalms 66:3

3 omnis terra adoret te et cantet tibi cantet nomini tuo semper

Psalms 68:4

4 patri pupillorum et defensori viduarum Deus in habitaculo sancto suo

Psalms 68:7-8

7 terra commota est et caeli stillaverunt a facie tua Deus hoc est in Sinai a facie Dei Dei Israhel 8 pluviam voluntariam elevasti Deus hereditatem tuam laborantem tu confortasti

Psalms 68:20

20 verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem crinis ambulantis in delictis suis

Psalms 68:30

30 offerant velociter ex Aegypto Aethiopia festinet dare manus Deo

Psalms 69:4-14

4 Deus tu scis stultitiam meam et peccata mea a te non sunt abscondita 5 non confundantur in me qui expectant te Domine Deus exercituum non confundantur in me qui quaerunt te Deus Israhel 6 quia propter te portavi obprobrium operuit confusio faciem meam 7 alienus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae 8 quia zelus domus tuae comedit me et obprobrium exprobrantium tibi cecidit super me 9 et flevi in ieiunio animam meam et factum est in obprobria mihi 10 et posui vestimentum meum saccum et factus sum eis in parabulam 11 contra me loquebantur qui sedebant in porta et cantabant bibentes vinum 12 mea autem oratio ad te Domine tempus reconciliationis est Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutaris tui 13 erue me de luto ut non infigar libera me ab his qui oderunt me et de profundis aquis 14 ne operiat me fluvius aquae et ne absorbeat me profundum et non coronet super me puteus os suum

Psalms 72:18-19

18 conpletae sunt orationes David filii Iesse 19 canticum Asaph attamen bonus est Israhel Deus his qui mundo sunt corde

Psalms 74:1

1 sublimitas pedum tuorum dissipata est usque ad finem omnia mala egit inimicus in sanctuario

Psalms 74:15

15 tu statuisti omnes terminos terrae aestatem et hiemem tu plasmasti

Psalms 75:10

10 et erit in Salem tabernaculum eius et habitatio eius in Sion

Psalms 76:4

4 ab increpatione tua Deus Iacob consopitus est et currus et equus

Psalms 76:6

6 de caelo adnuntiabis iudicium terra timens tacebit

Psalms 77:17

17 in mari via tua et semitae tuae in aquis multis et vestigia tua non sunt agnita

Psalms 78:48

48 munivit semitam furori suo non pepercit morti animae eorum et animantia eorum pesti tradidit

Psalms 78:71-72

71 canticum Asaph Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Hierusalem in acervis lapidum 72 dederunt cadavera servorum tuorum escam volatilibus caeli carnes sanctorum tuorum bestiis terrae

Psalms 79:9

9 ingrediatur coram te gemitus vinctorum in magnitudine brachii tui relinque filios interitus

Psalms 80:1

1 ante Efraim et Beniamin et Manasse suscita fortitudinem tuam et veni ut salvos facias nos

Psalms 81:7

7 in tribulatione invocasti et erui te exaudivi te in abscondito tonitrui probavi te super aquam Contradictionis semper

Psalms 81:15

15 qui oderunt Dominum negabunt eum et erit tempus eorum in saeculo

Psalms 84:11-12

11 quia sol et scutum Dominus Deus gratiam et gloriam dabit Dominus 12 nec prohibebit bonum ab his qui ambulant in perfectione Domine exercituum beatus homo qui confidet in te

Psalms 86:8

8 non est similis tui in diis Domine non est iuxta opera tua

Psalms 86:13

13 quia misericordia tua magna super me et eruisti animam meam de inferno extremo 14 Deus superbi surrexerunt adversus me et coetus robustorum quaesivit animam meam et non posuerunt te in conspectu suo

Psalms 88:3-8

3 quia repleta est malis anima mea et vita mea ad infernum descendit 4 reputatus sum cum descendentibus lacum factus sum quasi homo invalidus 5 inter mortuos liber sicut interfecti et dormientes in sepulchro quorum non recordaris amplius et qui a manu tua abscisi sunt 6 posuisti me in lacu novissimo in tenebris in profundis 7 super me confirmatus est furor tuus et cunctis fluctibus tuis adflixisti me semper 8 longe fecisti notos meos a me posuisti me abominationem eis clausum et non prodeuntem

Psalms 88:15-17

15 pauper ego et aerumnosus ab adulescentia portavi furorem tuum et conturbatus sum 16 per me transierunt irae tuae terrores tui oppresserunt me 17 circumdederunt me quasi aquae tota die vallaverunt me pariter

Psalms 89:3-4

3 percussi foedus cum electo meo iuravi David servo meo 4 usque in aeternum stabiliam semen tuum et aedificabo in generationem et generationem thronum tuum semper

Psalms 89:13

13 tuum brachium cum fortitudine roboretur manus tua exaltetur dextera tua

Psalms 89:20-38

20 inveni David servum meum oleo sancto meo unxi eum 21 cum quo manus mea firma erit et brachium meum roborabit eum 22 non decipiet inimicus eum et filius iniquitatis non adfliget eum 23 sed concidam ante faciem eius hostes illius et qui eum oderunt percutiam 24 veritas autem mea et misericordia mea erit cum eo et in nomine meo exaltabitur cornu eius 25 et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius 26 ipse vocabit me pater meus es tu Deus meus et fortitudo salutis meae 27 ego autem primogenitum ponam eum excelsum regibus terrae 28 in aeternum custodiam ei misericordiam meam et pactum meum fidele ei erit 29 et ponam perpetuum semen eius et thronum eius sicut dies caeli 30 si autem dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint 31 si caerimonias meas profanaverint et praecepta mea non custodierint 32 visitabo in virga scelera eorum et in plagis iniquitatem eorum 33 misericordiam autem meam non auferam ab eo nec mentiar in veritate mea 34 non violabo pactum meum et quod egressum est de labiis meis non mutabo 35 semel iuravi in sancto meo ne David mentiar 36 semen eius in sempiternum erit 37 et thronus eius sicut sol in conspectu meo sicut luna stabilietur in sempiternum et testis in caelo fidelis semper 38 tu autem reppulisti et proiecisti iratus es adversum christum tuum

Psalms 91:1

1 qui habitat in abscondito Excelsi in umbraculo Domini commorabitur 2 dicens Domino spes mea et fortitudo mea Deus meus confidam in eum

Psalms 91:4

4 in scapulis suis obumbrabit tibi et sub alis eius sperabis

Psalms 91:15

15 invocabit me et exaudiam eum cum ipso ero in tribulatione eruam eum et glorificabo

Psalms 93:1

1 Dominus regnavit gloria indutus est indutus est Dominus fortitudine et accinctus est insuper adpendit orbem qui non commovebitur

Psalms 94:23

23 et restitues super eos iniquitatem suam et in malitia sua perdes eos perdet eos Dominus Deus noster

Psalms 96:4

4 quia magnus Dominus et laudabilis nimis terribilis est super omnes deos

Psalms 97:2

2 nubes et caligo in circuitu eius iustitia et iudicium firmamentum solii eius 3 ignis ante faciem eius ibit et exuret per circuitum hostes eius 4 apparuerunt fulgora eius orbi vidit et contremuit terra

Psalms 99:1

1 Dominus regnavit commoveantur populi sessor cherubin concutiatur terra

Psalms 99:9

9 exaltate Dominum Deum nostrum et adorate in monte sancto eius quia sanctus Dominus Deus noster

Psalms 101:5

5 cor pravum recedet a me malum nesciam

Psalms 104:2

2 benedic anima mea Domino Domine Deus meus magnificatus es nimis gloria et decore indutus es 3 amictus luce quasi vestimento extendens caelos ut pellem

Psalms 104:5

5 qui facis angelos tuos spiritus ministros tuos ignem urentem

Psalms 104:7

7 abysso quasi vestimento operuisti eam super montes stabunt aquae

Psalms 104:32

32 sit gloria Domini in sempiternum laetabitur Dominus in operibus suis

Psalms 106:9

9 salvavit autem eos propter nomen suum ut ostenderet fortitudinem suam

Psalms 108:1

1 quis sapiens et custodiet haec et intellegent misericordias Domini

Psalms 108:3

3 consurge psalterium et cithara consurgam mane

Psalms 108:9

9 meus est Galaad et meus est Manasse et Efraim hereditas capitis mei Iuda dux meus

Psalms 109:17-19

17 et persecutus est virum inopem et pauperem et conpunctum corde ut interficeret 18 et dilexit maledictionem quae veniet ei et noluit benedictionem quae elongabitur ab eo et indutus est maledictione quasi vestimento suo et ingredietur quasi aqua in viscera eius et quasi oleum in ossa eius 19 sit ei quasi pallium quo circumdatur et quasi cingulum quo semper accingitur

Psalms 112:4-6

4 zai ortum est in tenebris lumen iustis heth clemens et misericors et iustus

Psalms 112:4

4 zai ortum est in tenebris lumen iustis heth clemens et misericors et iustus 5 teth bonus vir clemens et fenerans ioth dispensabit verba sua in iudicio 6 caph quia in aeternum non commovebitur

Psalms 114:4-7

4 montes subsilierunt quasi arietes colles quasi filii gregis 5 quid tibi est mare quia fugisti Iordanis quia conversus es retrorsum 6 montes sussultastis quasi arietes colles quasi filii gregis 7 a facie Domini contremesce terra a facie Dei Iacob

Psalms 116:1-6

1 dilexi quoniam audies Domine vocem deprecationis meae 2 inclinavit aurem suam mihi et in diebus meis invocabo 3 circumdederunt me funes mortis et munitiones inferni invenerunt me angustiam et dolorem repperi

Psalms 116:3

3 circumdederunt me funes mortis et munitiones inferni invenerunt me angustiam et dolorem repperi 4 et nomen Domini invocavi obsecro Domine salva animam meam 5 clemens Dominus et iustus et Deus noster misericors 6 custodit parvulos Dominus adtenuatus sum et salvavit me

Psalms 116:16

16 obsecro Domine quia ego servus tuus ego servus tuus filius ancillae tuae dissolvisti vincula mea

Psalms 118:5

5 cum tribularer invocavi Dominum et exaudivit me in latitudine Dominus

Psalms 118:7

7 Dominus mihi auxiliator et ego despiciam odientes me

Psalms 118:11-12

11 circumdederunt me et obsederunt me sed in nomine Domini ultus sum eas 12 circumdederunt me quasi apes extinctae sunt quasi ignis spinarum in nomine Domini quia ultus sum eas

Psalms 118:14

14 fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem

Psalms 119:10-11

10 in toto corde meo exquisivi te ne errare me facias a mandatis tuis 11 in corde meo abscondi eloquium tuum ut non peccem tibi

Psalms 119:13

13 in labiis meis narravi omnes iustitias oris tui

Psalms 119:30

30 viam fidei elegi iudicia tua proponebam

Psalms 119:102

102 a iudiciis tuis non recessi quia tu inluminasti me

Psalms 119:112

112 inclinavi cor meum ut facerem iustitias tuas propter aeternam retributionem

Psalms 119:117

117 auxiliare mihi et salvus ero et delectabor in praeceptis tuis iugiter

Psalms 119:128

128 propterea in universa praecepta direxi omnem semitam mendacii odio habui

Psalms 119:140

140 probatus sermo tuus nimis et servus tuus dilexit illum

Psalms 120:1

1 canticum graduum ad Dominum in tribulatione mea clamavi et exaudivit me

Psalms 120:3-4

3 quid detur tibi aut quid adponatur tibi ad linguam dolosam 4 sagittae potentis acutae cum carbonibus iuniperorum

Psalms 124:4

4 forsitan aquae circumdedissent nos

Psalms 130:1-2

1 canticum graduum de profundis clamavi ad te Domine 2 Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes ad vocem deprecationis meae

Psalms 132:10

10 propter David servum tuum ne avertas faciem christi tui

Psalms 132:17

17 ibi oriri faciam cornu David paravi lucernam christo meo

Psalms 138:4

4 confiteantur tibi Domine omnes reges terrae quoniam audierunt eloquia oris tui

Psalms 140:1

1 pro victoria canticum David

Psalms 140:4

4 exacuerunt linguam suam quasi serpens venenum aspidis sub labiis eorum semper

Psalms 140:10

10 amaritudo convivarum meorum labor labiorum eorum operiat eos 11 cadent super eos carbones ignis deicies eos in foveas ut non consurgant

Psalms 142:6

6 clamavi ad te Domine dixi tu spes mea pars mea in terra viventium

Psalms 144:1-2

1 et in misericordia tua dissipabis inimicos meos et perdes omnes ligantes animam meam ego enim sum servus tuus

Psalms 144:1

1 et in misericordia tua dissipabis inimicos meos et perdes omnes ligantes animam meam ego enim sum servus tuus 2 David benedictus Dominus fortis meus qui docet manus meas ad proelium digitos meos ad bellum

Psalms 144:2

2 David benedictus Dominus fortis meus qui docet manus meas ad proelium digitos meos ad bellum

Psalms 144:5-6

5 homo vanitati adsimilatus est dies eius quasi umbra pertransiens

Psalms 144:5-15

5 homo vanitati adsimilatus est dies eius quasi umbra pertransiens 6 Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt

Psalms 144:6-15

6 Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt

Psalms 144:6

6 Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt 7 mica fulmine et dissipa eos mitte sagittam tuam et interfice illos

Psalms 144:7

7 mica fulmine et dissipa eos mitte sagittam tuam et interfice illos 8 extende manum tuam de excelso libera me et erue me de aquis multis de manu filiorum alienorum 9 quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera mendacii 10 Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decacordo psallam tibi

Psalms 144:10

10 Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decacordo psallam tibi 11 qui dat salutem regibus qui eruit David servum suum de gladio pessimo 12 libera me et erue me de manu filiorum alienorum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera mendacii 13 ut sint filii nostri quasi plantatio crescens in adulescentia sua filiae nostrae quasi anguli ornati ad similitudinem templi 14 promptuaria nostra plena et supereffundentia ex hoc in illud pecora nostra in milibus et innumerabilia in conpitis nostris 15 tauri nostri pingues non est interruptio et non est egressus et non est ululatus in plateis nostris

Psalms 145:3

3 beth in omni die benedicam tibi et laudabo nomen tuum in sempiternum iugiter

Proverbs 1:28

28 tunc invocabunt me et non exaudiam mane consurgent et non invenient me

Proverbs 2:7

7 custodiet rectorum salutem et proteget gradientes simpliciter

Proverbs 3:34

34 inlusores ipse deludet et mansuetis dabit gratiam

Proverbs 4:12

12 quas cum ingressus fueris non artabuntur gressus tui et currens non habebis offendiculum

Proverbs 6:16-17

16 sex sunt quae odit Dominus et septimum detestatur anima eius 17 oculos sublimes linguam mendacem manus effundentes innoxium sanguinem

Proverbs 8:32

32 nunc ergo filii audite me beati qui custodiunt vias meas

Proverbs 8:36

36 qui autem in me peccaverit laedet animam suam omnes qui me oderunt diligunt mortem

Proverbs 11:18

18 impius facit opus instabile seminanti autem iustitiam merces fidelis

Proverbs 18:10

10 turris fortissima nomen Domini ad ipsum currit iustus et exaltabitur

Proverbs 20:27

27 lucerna Domini spiraculum hominis quae investigat omnia secreta ventris

Proverbs 30:5

5 omnis sermo Dei ignitus clypeus est sperantibus in se

Proverbs 30:12

12 generatio quae sibi munda videtur et tamen non est lota a sordibus suis

Ecclesiastes 9:12

12 nescit homo finem suum sed sicut pisces capiuntur hamo et sicut aves conprehenduntur laqueo sic capiuntur homines tempore malo cum eis extemplo supervenerit

Isaiah 1:15

15 et cum extenderitis manus vestras avertam oculos meos a vobis et cum multiplicaveritis orationem non audiam manus vestrae sanguine plenae sunt

Isaiah 3:9

9 agnitio vultus eorum respondit eis et peccatum suum quasi Sodomae praedicaverunt nec absconderunt vae animae eorum quoniam reddita sunt eis mala

Isaiah 9:6-7

6 parvulus enim natus est nobis filius datus est nobis et factus est principatus super umerum eius et vocabitur nomen eius Admirabilis consiliarius Deus fortis Pater futuri saeculi Princeps pacis 7 multiplicabitur eius imperium et pacis non erit finis super solium David et super regnum eius ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia amodo et usque in sempiternum zelus Domini exercituum faciet hoc

Isaiah 10:6

6 ad gentem fallacem mittam eum et contra populum furoris mei mandabo illi ut auferat spolia et diripiat praedam et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum

Isaiah 10:12

12 et erit cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Hierusalem visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur et super gloriam altitudinis oculorum eius

Isaiah 11:4

4 sed iudicabit in iustitia pauperes et arguet in aequitate pro mansuetis terrae et percutiet terram virga oris sui et spiritu labiorum suorum interficiet impium

Isaiah 12:1-6

1 et dices in illa die confitebor tibi Domine quoniam iratus es mihi conversus est furor tuus et consolatus es me 2 ecce Deus salvator meus fiducialiter agam et non timebo quia fortitudo mea et laus mea Dominus Deus et factus est mihi in salutem

Isaiah 12:2

2 ecce Deus salvator meus fiducialiter agam et non timebo quia fortitudo mea et laus mea Dominus Deus et factus est mihi in salutem 3 haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris 4 et dicetis in illa die confitemini Domino et invocate nomen eius notas facite in populis adinventiones eius mementote quoniam excelsum est nomen eius 5 cantate Domino quoniam magnifice fecit adnuntiate hoc in universa terra 6 exulta et lauda habitatio Sion quia magnus in medio tui Sanctus Israhel

Isaiah 13:8

8 et conteretur tortiones et dolores tenebunt quasi parturiens dolebunt unusquisque ad proximum suum stupebit facies conbustae vultus eorum

Isaiah 22:3

3 cuncti principes tui fugerunt simul dureque ligati sunt omnes qui inventi sunt vincti sunt pariter procul fugerunt

Isaiah 24:4

4 luxit et defluxit terra et infirmata est defluxit orbis infirmata est altitudo populi terrae

Isaiah 25:10

10 quia requiescet manus Domini in monte isto et triturabitur Moab sub eo sicuti teruntur paleae in plaustro

Isaiah 26:7

7 semita iusti recta est rectus callis iusti ad ambulandum

Isaiah 28:6

6 et spiritus iudicii sedenti super iudicium et fortitudo revertentibus de bello ad portam

Isaiah 30:27-28

27 ecce nomen Domini venit de longinquo ardens furor eius et gravis ad portandum labia eius repleta sunt indignatione et lingua eius quasi ignis devorans 28 spiritus eius velut torrens inundans usque ad medium colli ad perdendas gentes in nihilum et frenum erroris quod erat in maxillis populorum

Isaiah 30:30

30 et auditam faciet Dominus gloriam vocis suae et terrorem brachii sui ostendet in comminatione furoris et flamma ignis devorantis adlidet in turbine et in lapide grandinis

Isaiah 30:33

33 praeparata est enim ab heri Thofeth a rege praeparata profunda et dilatata nutrimenta eius ignis et ligna multa flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam

Isaiah 32:2

2 et erit vir sicut qui absconditur a vento et celat se a tempestate sicut rivi aquarum in siti et umbra petrae prominentis in terra deserta

Isaiah 40:11

11 sicut pastor gregem suum pascet in brachio suo congregabit agnos et in sinu suo levabit fetas ipse portabit

Isaiah 41:2

2 quis suscitavit ab oriente iustum vocavit eum ut sequeretur se dabit in conspectu eius gentes et reges obtinebit dabit quasi pulverem gladio eius sicut stipulam vento raptam arcui eius

Isaiah 41:15-16

15 ego posui te quasi plaustrum triturans novum habens rostra serrantia triturabis montes et comminues et colles quasi pulverem pones 16 ventilabis eos et ventus tollet et turbo disperget eos et tu exultabis in Domino in Sancto Israhel laetaberis

Isaiah 42:16

16 et ducam caecos in via quam nesciunt in semitis quas ignoraverunt ambulare eos faciam ponam tenebras coram eis in lucem et prava in recta haec verba feci eis et non dereliqui eos

Isaiah 45:1

1 haec dicit Dominus christo meo Cyro cuius adprehendi dexteram ut subiciam ante faciem eius gentes et dorsa regum vertam et aperiam coram eo ianuas et portae non cludentur

Isaiah 45:5

5 ego Dominus et non est amplius extra me non est deus accinxi te et non cognovisti me

Isaiah 45:14

14 haec dicit Dominus labor Aegypti et negotiatio Aethiopiae et Sabaim viri sublimes ad te transibunt et tui erunt post te ambulabunt vincti manicis pergent et te adorabunt teque deprecabuntur tantum in te est Deus et non est absque te deus

Isaiah 45:21-22

21 adnuntiate et venite et consiliamini simul quis auditum fecit hoc ab initio ex tunc praedixit illud numquid non ego Dominus et non est ultra Deus absque me Deus iustus et salvans non est praeter me 22 convertimini ad me et salvi eritis omnes fines terrae quia ego Deus et non est alius

Isaiah 49:4

4 et ego dixi in vacuum laboravi sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi ergo iudicium meum cum Domino et opus meum cum Deo meo

Isaiah 49:6

6 et dixit parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Iacob et feces Israhel convertendas dedi te in lucem gentium ut sis salus mea usque ad extremum terrae

Isaiah 49:22-23

22 haec dicit Dominus Deus ecce levo ad gentes manum meam et ad populos exaltabo signum meum et adferent filios tuos in ulnis et filias tuas super umeros portabunt 23 et erunt reges nutricii tui et reginae nutrices tuae vultu in terra dimisso adorabunt te et pulverem pedum tuorum lingent et scies quia ego Dominus super quo non confundentur qui expectant eum

Isaiah 51:6

6 levate in caelum oculos vestros et videte sub terra deorsum quia caeli sicut fumus liquescent et terra sicut vestimentum adteretur et habitatores eius sicut haec interibunt salus autem mea in sempiternum erit et iustitia mea non deficiet

Isaiah 52:15

15 iste asperget gentes multas super ipsum continebunt reges os suum quia quibus non est narratum de eo viderunt et qui non audierunt contemplati sunt

Isaiah 53:3-4

3 despectum et novissimum virorum virum dolorum et scientem infirmitatem et quasi absconditus vultus eius et despectus unde nec reputavimus eum 4 vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit et nos putavimus eum quasi leprosum et percussum a Deo et humiliatum

Isaiah 53:10-12

10 et Dominus voluit conterere eum in infirmitate si posuerit pro peccato animam suam videbit semen longevum et voluntas Domini in manu eius dirigetur 11 pro eo quod laboravit anima eius videbit et saturabitur in scientia sua iustificabit ipse iustus servus meus multos et iniquitates eorum ipse portabit 12 ideo dispertiam ei plurimos et fortium dividet spolia pro eo quod tradidit in morte animam suam et cum sceleratis reputatus est et ipse peccatum multorum tulit et pro transgressoribus rogavit

Isaiah 55:5

5 ecce gentem quam nesciebas vocabis et gentes quae non cognoverunt te ad te current propter Dominum Deum tuum et Sanctum Israhel quia glorificavit te

Isaiah 57:1-2

1 iustus perit et nemo est qui recogitet in corde suo et viri misericordiae colliguntur quia non est qui intellegat a facie enim malitiae collectus est iustus 2 veniat pax requiescat in cubili suo qui ambulavit in directione sua

Isaiah 57:15

15 quia haec dicit Excelsus et Sublimis habitans aeternitatem et sanctum nomen eius in excelso et in sancto habitans et cum contrito et humili spiritu ut vivificet spiritum humilium et vivificet cor contritorum

Isaiah 58:7-8

7 frange esurienti panem tuum et egenos vagosque induc in domum tuam cum videris nudum operi eum et carnem tuam ne despexeris 8 tunc erumpet quasi mane lumen tuum et sanitas tua citius orietur et anteibit faciem tuam iustitia tua et gloria Domini colliget te

Isaiah 59:1-2

1 ecce non est adbreviata manus Domini ut salvare nequeat neque adgravata est auris eius ut non exaudiat 2 sed iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum vestrum et peccata vestra absconderunt faciem eius a vobis ne exaudiret

Isaiah 62:1

1 propter Sion non tacebo et propter Hierusalem non quiescam donec egrediatur ut splendor iustus eius et salvator eius ut lampas accendatur

Isaiah 62:8

8 iuravit Dominus in dextera sua et in brachio fortitudinis suae si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis et si biberint filii alieni vinum tuum in quo laborasti

Isaiah 62:11

11 ecce Dominus auditum fecit in extremis terrae dicite filiae Sion ecce salvator tuus venit ecce merces eius cum eo et opus eius coram illo

Isaiah 63:1-6

1 quis est iste qui venit de Edom tinctis vestibus de Bosra iste formonsus in stola sua gradiens in multitudine fortitudinis suae ego qui loquor iustitiam et propugnator sum ad salvandum 2 quare ergo rubrum est indumentum tuum et vestimenta tua sicut calcantium in torculari 3 torcular calcavi solus et de gentibus non est vir mecum calcavi eos in furore meo et conculcavi eos in ira mea et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea et omnia indumenta mea inquinavi 4 dies enim ultionis in corde meo annus redemptionis meae venit 5 circumspexi et non erat auxiliator quaesivi et non fuit qui adiuvaret et salvavit mihi brachium meum et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi 6 et conculcavi populos in furore meo et inebriavi eos in indignatione mea et detraxi in terra virtutem eorum

Isaiah 66:2

2 omnia haec manus mea fecit et facta sunt universa ista dicit Dominus ad quem autem respiciam nisi ad pauperculum et contritum spiritu et trementem sermones meos

Jeremiah 4:24

24 vidi montes et ecce movebantur et omnes colles conturbati sunt

Jeremiah 10:10

10 Dominus autem Deus verus est ipse Deus vivens et rex sempiternus ab indignatione eius commovebitur terra et non sustinebunt gentes comminationem eius

Jeremiah 11:11

11 quam ob rem haec dicit Dominus ecce ego inducam super eos mala de quibus exire non poterunt et clamabunt ad me et non exaudiam eos

Jeremiah 14:12

12 cum ieiunaverint non exaudiam preces eorum et si obtulerint holocaustomata et victimas non suscipiam ea quoniam gladio et fame et peste ego consumam eos

Jeremiah 16:19

19 Domine fortitudo mea et robur meum et refugium meum in die tribulationis ad te gentes venient ab extremis terrae et dicent vere mendacium possederunt patres nostri vanitatem quae eis non profuit

Jeremiah 18:17

17 sicut ventus urens dispergam eos coram inimico dorsum et non faciem ostendam eis in die perditionis eorum

Jeremiah 31:37

37 haec dicit Dominus si mensurari potuerint caeli sursum et investigari fundamenta terrae deorsum et ego abiciam universum semen Israhel propter omnia quae fecerunt dicit Dominus

Jeremiah 49:35

35 haec dicit Dominus exercituum ecce ego confringam arcum Aelam summam fortitudinem eorum

Lamentations 5:5

5 cervicibus minabamur lassis non dabatur requies

Ezekiel 1:5-14

5 et ex medio eorum similitudo quattuor animalium et hic aspectus eorum similitudo hominis in eis 6 et quattuor facies uni et quattuor pinnae uni 7 et pedes eorum pedes recti et planta pedis eorum quasi planta pedis vituli et scintillae quasi aspectus aeris candentis 8 et manus hominis sub pinnis eorum in quattuor partibus et facies et pinnas per quattuor partes habebant 9 iunctaeque erant pinnae eorum alterius ad alterum non revertebantur cum incederent sed unumquodque ante faciem suam gradiebatur 10 similitudo autem vultus eorum facies hominis et facies leonis a dextris ipsorum quattuor facies autem bovis a sinistris ipsorum quattuor et facies aquilae ipsorum quattuor 11 et facies eorum et pinnae eorum extentae desuper duae pinnae singulorum iungebantur et duae tegebant corpora eorum 12 et unumquodque coram facie sua ambulabat ubi erat impetus spiritus illuc gradiebantur nec revertebantur cum ambularent 13 et similitudo animalium aspectus eorum quasi carbonum ignis ardentium et quasi aspectus lampadarum haec erat visio discurrens in medio animalium splendor ignis et de igne fulgor egrediens 14 et animalia ibant et revertebantur in similitudinem fulguris coruscantis

Ezekiel 8:18

18 ergo et ego faciam in furore non parcet oculus meus nec miserebor et cum clamaverint ad aures meas voce magna non exaudiam eos

Ezekiel 10:5

5 et sonitus alarum cherubin audiebatur usque ad atrium exterius quasi vox Dei omnipotentis loquentis

Ezekiel 10:20-22

20 ipsum est animal quod vidi subter Deum Israhel iuxta fluvium Chobar et intellexi quia cherubin essent 21 quattuor per quattuor vultus uni et quattuor alae uni et similitudo manus hominis sub alis eorum 22 et similitudo vultuum eorum ipsi vultus quos videram iuxta fluvium Chobar et intuitus eorum et impetus singulorum ante faciem suam ingredi

Ezekiel 18:25-30

25 et dixistis non est aequa via Domini audite domus Israhel numquid via mea non est aequa et non magis viae vestrae pravae sunt 26 cum enim averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem morietur in eis in iniustitia quam operatus est morietur 27 et cum averterit se impius ab impietate sua quam operatus est et fecerit iudicium et iustitiam ipse animam suam vivificabit 28 considerans enim et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis quas operatus est vita vivet et non morietur 29 et dicunt filii Israhel non est aequa via Domini numquid viae meae non sunt aequae domus Israhel et non magis viae vestrae pravae 30 idcirco unumquemque iuxta vias suas iudicabo domus Israhel ait Dominus Deus convertimini et agite paenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris et non erit vobis in ruinam iniquitas

Ezekiel 30:24-25

24 et confortabo brachia regis Babylonis daboque gladium meum in manu eius et confringam brachia Pharaonis et gement gemitibus interfecti coram facie eius 25 et confortabo brachia regis Babylonis et brachia Pharaonis concident et scient quia ego Dominus cum dedero gladium meum in manu regis Babylonis et extenderit eum super terram Aegypti

Ezekiel 38:19-20

19 et in zelo meo in igne irae meae locutus sum quia in die illa erit commotio magna super terram Israhel 20 et commovebuntur a facie mea pisces maris et volucres caeli et bestiae agri et omne reptile quod movetur super humum cunctique homines qui sunt super faciem terrae et subvertentur montes et cadent sepes et omnis murus in terra corruet

Ezekiel 44:7

7 eo quod inducitis filios alienos incircumcisos corde et incircumcisos carne ut sint in sanctuario meo et polluant domum meam et offertis panes meos adipem et sanguinem et dissolvitis pactum meum in omnibus sceleribus vestris

Daniel 4:37

37 nunc igitur ego Nabuchodonosor laudo et magnifico et glorifico Regem caeli quia omnia opera eius vera et viae eius iudicia et gradientes in superbia potest humiliare

Daniel 7:10

10 fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie eius milia milium ministrabant ei et decies milies centena milia adsistebant ei iudicium sedit et libri aperti sunt

Hosea 1:5

5 et in illa die conteram arcum Israhel in valle Hiezrahel

Hosea 1:10

10 et erit numerus filiorum Israhel quasi harena maris quae sine mensura est et non numerabitur et erit in loco ubi dicetur eis non populus meus vos dicetur eis filii Dei viventis

Hosea 7:14

14 et non clamaverunt ad me in corde suo sed ululabant in cubilibus suis super triticum et vinum ruminabant recesserunt a me

Joel 2:2

2 dies tenebrarum et caliginis dies nubis et turbinis quasi mane expansum super montes populus multus et fortis similis ei non fuit a principio et post eum non erit usque in annos generationis et generationis

Joel 3:16

16 et Dominus de Sion rugiet et de Hierusalem dabit vocem suam et movebuntur caeli et terra et Dominus spes populi sui et fortitudo filiorum Israhel

Amos 4:11

11 subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram et facti estis quasi torris raptus de incendio et non redistis ad me dicit Dominus

Obadiah 1:10-14

10 propter interfectionem et propter iniquitatem in fratrem tuum Iacob operiet te confusio et peribis in aeternum 11 in die cum stares adversus quando capiebant alieni exercitum eius et extranei ingrediebantur portas eius et super Hierusalem mittebant sortem tu quoque eras quasi unus ex eis 12 et non despicies in die fratris tui in die peregrinationis eius et non laetaberis super filios Iuda in die perditionis eorum et non magnificabis os tuum in die angustiae 13 neque ingredieris portam populi mei in die ruinae eorum neque despicies et tu in malis eius in die vastitatis illius et non emitteris adversum exercitum eius in die vastitatis illius 14 neque stabis in exitibus ut interficias eos qui fugerint et non concludes reliquos eius in die tribulationis

Jonah 2:2-7

2 et dixit clamavi de tribulatione mea ad Dominum et exaudivit me de ventre inferni clamavi et exaudisti vocem meam 3 et proiecisti me in profundum in corde maris et flumen circumdedit me omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt 4 et ego dixi abiectus sum a conspectu oculorum tuorum verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum 5 circumdederunt me aquae usque ad animam abyssus vallavit me pelagus operuit caput meum

Jonah 2:5-6

5 circumdederunt me aquae usque ad animam abyssus vallavit me pelagus operuit caput meum 6 ad extrema montium descendi terrae vectes concluserunt me in aeternum et sublevabis de corruptione vitam meam Domine Deus meus

Jonah 2:6

6 ad extrema montium descendi terrae vectes concluserunt me in aeternum et sublevabis de corruptione vitam meam Domine Deus meus

Jonah 2:6-6

6 ad extrema montium descendi terrae vectes concluserunt me in aeternum et sublevabis de corruptione vitam meam Domine Deus meus 7 cum angustiaretur in me anima mea Domini recordatus sum ut veniat ad te oratio mea ad templum sanctum tuum

Micah 3:4

4 tunc clamabunt ad Dominum et non exaudiet eos et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo sicut nequiter egerunt in adinventionibus suis

Micah 6:2

2 audiant montes iudicium Domini et fortia fundamenta terrae quia iudicium Domini cum populo suo et cum Israhel diiudicabitur

Micah 7:17

17 lingent pulverem sicut serpens velut reptilia terrae proturbabuntur de aedibus suis Dominum Deum nostrum desiderabunt et timebunt te

Nahum 1:2

2 Deus aemulator et ulciscens Dominus ulciscens Dominus et habens furorem ulciscens Dominus in hostes suos et irascens ipse inimicis suis

Nahum 1:5-6

5 montes commoti sunt ab eo et colles adsolati sunt et contremuit terra a facie eius et orbis et omnes habitantes in eo 6 ante faciem indignationis eius quis stabit et quis resistet in ira furoris eius indignatio eius effusa est ut ignis et petrae dissolutae sunt ab eo

Habakkuk 2:20

20 Dominus autem in templo sancto suo sileat a facie eius omnis terra

Habakkuk 3:4-5

4 splendor eius ut lux erit cornua in manibus eius ibi abscondita est fortitudo eius 5 ante faciem eius ibit mors et egredietur diabolus ante pedes eius

Habakkuk 3:5

5 ante faciem eius ibit mors et egredietur diabolus ante pedes eius 6 stetit et mensus est terram aspexit et dissolvit gentes et contriti sunt montes saeculi incurvati sunt colles mundi ab itineribus aeternitatis eius

Habakkuk 3:10

10 viderunt te et doluerunt montes gurges aquarum transiit dedit abyssus vocem suam altitudo manus suas levavit 11 sol et luna steterunt in habitaculo suo in luce sagittarum tuarum ibunt in splendore fulgurantis hastae tuae

Habakkuk 3:19

19 Dominus Deus fortitudo mea et ponet pedes meos quasi cervorum et super excelsa mea deducet me victori in psalmis canentem

Zechariah 1:15

15 et ira magna ego irascor super gentes opulentas quia ego iratus sum parum ipsi vero adiuverunt in malum

Zechariah 7:13

13 et factum est sicut locutus est et non audierunt sic clamabunt et non exaudiam dicit Dominus exercituum

Zechariah 9:14-15

14 et Dominus Deus super eos videbitur et exibit ut fulgur iaculum eius et Dominus Deus in tuba canet et vadet in turbine austri 15 Dominus exercituum proteget eos et devorabunt et subicient lapidibus fundae et bibentes inebriabuntur quasi vino et replebuntur ut fialae et quasi cornua altaris

Zechariah 10:5

5 et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in proelio et bellabunt quia Dominus cum eis et confundentur ascensores equorum

Zechariah 14:4

4 et stabunt pedes eius in die illa super montem Olivarum qui est contra Hierusalem ad orientem et scindetur mons Olivarum ex media parte sui ad orientem et occidentem praerupto grandi valde et separabitur medium montis ad aquilonem et medium eius ad meridiem

Malachi 4:3

3 et calcabitis impios cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum in die qua ego facio dicit Dominus exercituum

Matthew 4:16

16 populus qui sedebat in tenebris lucem vidit magnam et sedentibus in regione et umbra mortis lux orta est eis

Matthew 5:7

7 beati misericordes quia ipsi misericordiam consequentur

Matthew 5:29-30

29 quod si oculus tuus dexter scandalizat te erue eum et proice abs te expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum mittatur in gehennam 30 et si dextera manus tua scandalizat te abscide eam et proice abs te expedit tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum eat in gehennam

Matthew 6:4

4 ut sit elemosyna tua in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi

Matthew 10:41-42

41 qui recipit prophetam in nomine prophetae mercedem prophetae accipiet et qui recipit iustum in nomine iusti mercedem iusti accipiet 42 et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli amen dico vobis non perdet mercedem suam

Matthew 17:2

2 et transfiguratus est ante eos et resplenduit facies eius sicut sol vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix

Matthew 17:5

5 adhuc eo loquente ecce nubes lucida obumbravit eos et ecce vox de nube dicens hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene conplacuit ipsum audite

Matthew 18:8-9

8 si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te abscide eum et proice abs te bonum tibi est ad vitam ingredi debilem vel clodum quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum 9 et si oculus tuus scandalizat te erue eum et proice abs te bonum tibi est unoculum in vitam intrare quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis

Matthew 18:33-35

33 non ergo oportuit et te misereri conservi tui sicut et ego tui misertus sum 34 et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus quoadusque redderet universum debitum 35 sic et Pater meus caelestis faciet vobis si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris

Matthew 24:29

29 statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellae cadent de caelo et virtutes caelorum commovebuntur

Matthew 26:30

30 et hymno dicto exierunt in montem Oliveti

Matthew 26:38-39

38 tunc ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate mecum 39 et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens mi Pater si possibile est transeat a me calix iste verumtamen non sicut ego volo sed sicut tu

Matthew 26:47

47 adhuc ipso loquente ecce Iudas unus de duodecim venit et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus a principibus sacerdotum et senioribus populi

Matthew 26:55

55 in illa hora dixit Iesus turbis tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus conprehendere me cotidie apud vos sedebam docens in templo et non me tenuistis

Matthew 27:24-25

24 videns autem Pilatus quia nihil proficeret sed magis tumultus fieret accepta aqua lavit manus coram populo dicens innocens ego sum a sanguine iusti huius vos videritis 25 et respondens universus populus dixit sanguis eius super nos et super filios nostros

Matthew 27:39-44

39 praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua 40 et dicentes qui destruit templum et in triduo illud reaedificat salva temet ipsum si Filius Dei es descende de cruce 41 similiter et principes sacerdotum inludentes cum scribis et senioribus dicentes 42 alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere si rex Israhel est descendat nunc de cruce et credemus ei 43 confidet in Deo liberet nunc eum si vult dixit enim quia Dei Filius sum 44 id ipsum autem et latrones qui fixi erant cum eo inproperabant ei

Matthew 28:2

2 et ecce terraemotus factus est magnus angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum

Mark 14:33-34

33 et adsumit Petrum et Iacobum et Iohannem secum et coepit pavere et taedere 34 et ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate

Mark 14:36

36 et dixit Abba Pater omnia possibilia tibi sunt transfer calicem hunc a me sed non quod ego volo sed quod tu

Mark 15:33

33 et facta hora sexta tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam

Luke 1:31-33

31 ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum 32 hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius 33 et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finis

Luke 1:47

47 et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo

Luke 1:52-53

52 deposuit potentes de sede et exaltavit humiles 53 esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes

Luke 1:69

69 et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui

Luke 1:71

71 salutem ex inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos

Luke 1:79

79 inluminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis

Luke 6:35-38

35 verumtamen diligite inimicos vestros et benefacite et mutuum date nihil desperantes et erit merces vestra multa et eritis filii Altissimi quia ipse benignus est super ingratos et malos 36 estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est 37 nolite iudicare et non iudicabimini nolite condemnare et non condemnabimini dimittite et dimittemini 38 date et dabitur vobis mensuram bonam confersam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum eadem quippe mensura qua mensi fueritis remetietur vobis

Luke 12:50

50 baptisma autem habeo baptizari et quomodo coartor usque dum perficiatur

Luke 13:25

25 cum autem intraverit pater familias et cluserit ostium et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes Domine aperi nobis et respondens dicet vobis nescio vos unde sitis

Luke 18:14

14 dico vobis descendit hic iustificatus in domum suam ab illo quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur

Luke 19:14

14 cives autem eius oderant illum et miserunt legationem post illum dicentes nolumus hunc regnare super nos

Luke 24:46-48

46 et dixit eis quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia 47 et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Hierosolyma 48 vos autem estis testes horum

John 5:14

14 postea invenit eum Iesus in templo et dixit illi ecce sanus factus es iam noli peccare ne deterius tibi aliquid contingat

John 12:29

29 turba ergo quae stabat et audierat dicebant tonitruum factum esse alii dicebant angelus ei locutus est

John 13:7

7 respondit Iesus et dicit ei quod ego facio tu nescis modo scies autem postea

John 14:19

19 adhuc modicum et mundus me iam non videt vos autem videtis me quia ego vivo et vos vivetis

John 15:23

23 qui me odit et Patrem meum odit

Acts 2:21

21 et erit omnis quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit

Acts 2:24

24 quem Deus suscitavit solutis doloribus inferni iuxta quod inpossibile erat teneri illum ab eo

Acts 2:34-36

34 non enim David ascendit in caelos dicit autem ipse dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis 35 donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum 36 certissime ergo sciat omnis domus Israhel quia et Dominum eum et Christum Deus fecit hunc Iesum quem vos crucifixistis

Acts 4:31

31 et cum orassent motus est locus in quo erant congregati et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et loquebantur verbum Dei cum fiducia

Acts 5:31

31 hunc Deus principem et salvatorem exaltavit dextera sua ad dandam paenitentiam Israhel et remissionem peccatorum

Acts 12:5

5 et Petrus quidem servabatur in carcere oratio autem fiebat sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo

Acts 13:36

36 David enim sua generatione cum administrasset voluntati Dei dormivit et adpositus est ad patres suos et vidit corruptionem

Acts 16:25-26

25 media autem nocte Paulus et Silas adorantes laudabant Deum et audiebant eos qui in custodia erant 26 subito vero terraemotus factus est magnus ita ut moverentur fundamenta carceris et aperta sunt statim ostia omnia et universorum vincula soluta sunt

Acts 21:30

30 commotaque est civitas tota et facta est concursio populi et adprehendentes Paulum trahebant eum extra templum et statim clausae sunt ianuae

Acts 24:16

16 in hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper

Romans 1:3

3 de Filio suo qui factus est ex semine David secundum carnem

Romans 2:4-6

4 an divitias bonitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit 5 secundum duritiam autem tuam et inpaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei 6 qui reddet unicuique secundum opera eius

Romans 2:9

9 tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum Iudaei primum et Graeci

Romans 8:31-39

31 quid ergo dicemus ad haec si Deus pro nobis quis contra nos 32 qui etiam Filio suo non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit illum quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit 33 quis accusabit adversus electos Dei Deus qui iustificat 34 quis est qui condemnet Christus Iesus qui mortuus est immo qui resurrexit qui et est ad dexteram Dei qui etiam interpellat pro nobis 35 quis nos separabit a caritate Christi tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius 36 sicut scriptum est quia propter te mortificamur tota die aestimati sumus ut oves occisionis 37 sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos 38 certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque fortitudines 39 neque altitudo neque profundum neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei quae est in Christo Iesu Domino nostro

Romans 9:14

14 quid ergo dicemus numquid iniquitas apud Deum absit

Romans 10:16-17

16 sed non omnes oboedierunt evangelio Esaias enim dicit Domine quis credidit auditui nostro 17 ergo fides ex auditu auditus autem per verbum Christi

Romans 11:29

29 sine paenitentia enim sunt dona et vocatio Dei

Romans 12:2

2 et nolite conformari huic saeculo sed reformamini in novitate sensus vestri ut probetis quae sit voluntas Dei bona et placens et perfecta

Romans 12:19

19 non vosmet ipsos defendentes carissimi sed date locum irae scriptum est enim mihi vindictam ego retribuam dicit Dominus

Romans 15:9

9 gentes autem super misericordiam honorare Deum sicut scriptum est propter hoc confitebor tibi in gentibus et nomini tuo cantabo

Romans 15:12

12 et rursus Esaias ait erit radix Iesse et qui exsurget regere gentes in eo gentes sperabunt

Romans 15:18

18 non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non effecit Christus in oboedientiam gentium verbo et factis

Romans 16:26

26 quod nunc patefactum est per scripturas prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei ad oboeditionem fidei in cunctis gentibus cognito

1 Corinthians 3:8

8 qui plantat autem et qui rigat unum sunt unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem

1 Corinthians 13:2

2 et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam et habuero omnem fidem ita ut montes transferam caritatem autem non habuero nihil sum

1 Corinthians 15:10

10 gratia autem Dei sum id quod sum et gratia eius in me vacua non fuit sed abundantius illis omnibus laboravi non ego autem sed gratia Dei mecum

1 Corinthians 15:25-28

25 oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius 26 novissima autem inimica destruetur mors omnia enim subiecit sub pedibus eius cum autem dicat 27 omnia subiecta sunt sine dubio praeter eum qui subiecit ei omnia 28 cum autem subiecta fuerint illi omnia tunc ipse Filius subiectus erit illi qui sibi subiecit omnia ut sit Deus omnia in omnibus

2 Corinthians 1:9

9 sed ipsi in nobis ipsis responsum mortis habuimus ut non simus fidentes in nobis sed in Deo qui suscitat mortuos

2 Corinthians 3:5

5 non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis sed sufficientia nostra ex Deo est

2 Corinthians 8:9

9 scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi quoniam propter vos egenus factus est cum esset dives ut illius inopia vos divites essetis

2 Corinthians 10:1

1 ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi qui in facie quidem humilis inter vos absens autem confido in vobis

2 Corinthians 12:9-10

9 et dixit mihi sufficit tibi gratia mea nam virtus in infirmitate perficitur libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis ut inhabitet in me virtus Christi 10 propter quod placeo mihi in infirmitatibus in contumeliis in necessitatibus in persecutionibus in angustiis pro Christo cum enim infirmor tunc potens sum

Galatians 3:16

16 Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius non dicit et seminibus quasi in multis sed quasi in uno et semini tuo qui est Christus

Galatians 5:22-23

22 fructus autem Spiritus est caritas gaudium pax longanimitas bonitas benignitas 23 fides modestia continentia adversus huiusmodi non est lex

Ephesians 1:22

22 et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae

Ephesians 6:10-12

10 de cetero fratres confortamini in Domino et in potentia virtutis eius

Ephesians 6:10-13

10 de cetero fratres confortamini in Domino et in potentia virtutis eius 11 induite vos arma Dei ut possitis stare adversus insidias diaboli

Ephesians 6:11-13

11 induite vos arma Dei ut possitis stare adversus insidias diaboli 12 quia non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes et potestates adversus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritalia nequitiae in caelestibus

Ephesians 6:12-13

12 quia non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes et potestates adversus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritalia nequitiae in caelestibus 13 propterea accipite armaturam Dei ut possitis resistere in die malo et omnibus perfectis stare

Philippians 2:9

9 propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen super omne nomen

Philippians 2:9-11

9 propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen super omne nomen 10 ut in nomine Iesu omne genu flectat caelestium et terrestrium et infernorum 11 et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris

Philippians 3:21

21 qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae secundum operationem qua possit etiam subicere sibi omnia

Philippians 4:6-7

6 nihil solliciti sitis sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum 7 et pax Dei quae exsuperat omnem sensum custodiat corda vestra et intellegentias vestras in Christo Iesu

Philippians 4:13

13 omnia possum in eo qui me confortat

Colossians 1:11

11 in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius in omni patientia et longanimitate cum gaudio

Colossians 2:15

15 expolians principatus et potestates traduxit palam triumphans illos in semet ipso

1 Thessalonians 2:10

10 vos testes estis et Deus quam sancte et iuste et sine querella vobis qui credidistis fuimus

2 Thessalonians 1:6-7

6 si tamen iustum est apud Deum retribuere tribulationem his qui vos tribulant 7 et vobis qui tribulamini requiem nobiscum in revelatione Domini Iesu de caelo cum angelis virtutis eius

1 Timothy 6:13

13 praecipio tibi coram Deo qui vivificat omnia et Christo Iesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem

Hebrews 2:13

13 et iterum ego ero fidens in eum et iterum ecce ego et pueri mei quos mihi dedit Deus 14 quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni et ipse similiter participavit hisdem ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium id est diabolum 15 et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti

Hebrews 3:5

5 et Moses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus in testimonium eorum quae dicenda erant

Hebrews 6:16

16 homines enim per maiorem sui iurant et omnis controversiae eorum finis ad confirmationem est iuramentum

Hebrews 7:26

26 talis enim decebat ut nobis esset pontifex sanctus innocens inpollutus segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus

Hebrews 12:26

26 cuius vox movit terram tunc modo autem repromittit dicens adhuc semel ego movebo non solum terram sed et caelum

James 1:11

11 exortus est enim sol cum ardore et arefecit faenum et flos eius decidit et decor vultus eius deperiit ita et dives in itineribus suis marcescet

James 2:5

5 audite fratres mei dilectissimi nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo divites in fide et heredes regni quod repromisit Deus diligentibus se

James 2:13

13 iudicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam superexultat autem misericordia iudicio

James 3:17-18

17 quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est deinde pacifica modesta suadibilis plena misericordia et fructibus bonis non iudicans sine simulatione 18 fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus pacem

1 Peter 2:9

9 vos autem genus electum regale sacerdotium gens sancta populus adquisitionis ut virtutes adnuntietis eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum 10 qui aliquando non populus nunc autem populus Dei qui non consecuti misericordiam nunc autem misericordiam consecuti

2 Peter 3:10

10 adveniet autem dies Domini ut fur in qua caeli magno impetu transient elementa vero calore solventur

1 John 2:19

19 ex nobis prodierunt sed non erant ex nobis nam si fuissent ex nobis permansissent utique nobiscum sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis

1 John 4:19

19 nos ergo diligamus quoniam Deus prior dilexit nos

Revelation 1:18

18 et vivus et fui mortuus et ecce sum vivens in saecula saeculorum et habeo claves mortis et inferni

Revelation 3:21

21 qui vicerit dabo ei sedere mecum in throno meo sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno eius

Revelation 4:5

5 et de throno procedunt fulgura et voces et tonitrua et septem lampades ardentes ante thronum quae sunt septem spiritus Dei

Revelation 4:11

11 dignus es Domine et Deus noster accipere gloriam et honorem et virtutem quia tu creasti omnia et propter voluntatem tuam erant et creata sunt

Revelation 5:12-14

12 dicentium voce magna dignus est agnus qui occisus est accipere virtutem et divinitatem et sapientiam et fortitudinem et honorem et gloriam et benedictionem 13 et omnem creaturam quae in caelo est et super terram et sub terram et quae sunt in mari et quae in ea omnes audivi dicentes sedenti in throno et agno benedictio et honor et gloria et potestas in saecula saeculorum 14 et quattuor animalia dicebant amen et seniores ceciderunt et adoraverunt

Revelation 6:2

2 et vidi et ecce equus albus et qui sedebat super illum habebat arcum et data est ei corona et exivit vincens ut vinceret

Revelation 6:16

16 et dicunt montibus et petris cadite super nos et abscondite nos a facie sedentis super thronum et ab ira agni

Revelation 8:5

5 et accepit angelus turibulum et implevit illud de igne altaris et misit in terram et facta sunt tonitrua et voces et fulgora et terraemotus

Revelation 11:5

5 et si quis eos voluerit nocere ignis exiet de ore illorum et devorabit inimicos eorum et si quis voluerit eos laedere sic oportet eum occidi

Revelation 11:15

15 et septimus angelus tuba cecinit et factae sunt voces magnae in caelo dicentes factum est regnum huius mundi Domini nostri et Christi eius et regnabit in saecula saeculorum

Revelation 11:19

19 et apertum est templum Dei in caelo et visa est arca testamenti eius in templo eius et facta sunt fulgora et voces et terraemotus et grando magna

Revelation 15:3

3 et cantant canticum Mosi servi Dei et canticum agni dicentes magna et mirabilia opera tua Domine Deus omnipotens iustae et verae viae tuae rex saeculorum

Revelation 16:21

21 et grando magna sicut talentum descendit de caelo in homines et blasphemaverunt homines Deum propter plagam grandinis quoniam magna facta est vehementer

Revelation 17:15

15 et dixit mihi aquas quas vidisti ubi meretrix sedet populi sunt et gentes et linguae

Revelation 19:6

6 et audivi quasi vocem turbae magnae et sicut vocem aquarum multarum et sicut vocem tonitruum magnorum dicentium alleluia quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens

Revelation 19:19-20

19 et vidi bestiam et reges terrae et exercitus eorum congregatos ad faciendum proelium cum illo qui sedebat in equo et cum exercitu eius 20 et adprehensa est bestia et cum illo pseudopropheta qui fecit signa coram ipso quibus seduxit eos qui acceperunt caracterem bestiae qui et adorant imaginem eius vivi missi sunt hii duo in stagnum ignis ardentis sulphure

Revelation 20:11

11 et vidi thronum magnum candidum et sedentem super eum a cuius aspectu fugit terra et caelum et locus non est inventus ab eis

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.