Psalms 18:1 Cross References - Vulgate

1 victori servo Domini David quae locutus est Domino verba cantici huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul et ait diligam te Domine fortitudo mea

Exodus 15:1-21

1 tunc cecinit Moses et filii Israhel carmen hoc Domino et dixerunt cantemus Domino gloriose enim magnificatus est equum et ascensorem deiecit in mare 2 fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem iste Deus meus et glorificabo eum Deus patris mei et exaltabo eum 3 Dominus quasi vir pugnator Omnipotens nomen eius 4 currus Pharaonis et exercitum eius proiecit in mare electi principes eius submersi sunt in mari Rubro 5 abyssi operuerunt eos descenderunt in profundum quasi lapis 6 dextera tua Domine magnifice in fortitudine dextera tua Domine percussit inimicum 7 et in multitudine gloriae tuae deposuisti adversarios meos misisti iram tuam quae devoravit eos ut stipulam 8 et in spiritu furoris tui congregatae sunt aquae stetit unda fluens congregatae sunt abyssi in medio mari 9 dixit inimicus persequar et conprehendam dividam spolia implebitur anima mea evaginabo gladium meum interficiet eos manus mea 10 flavit spiritus tuus et operuit eos mare submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus 11 quis similis tui in fortibus Domine quis similis tui magnificus in sanctitate terribilis atque laudabilis et faciens mirabilia 12 extendisti manum tuam et devoravit eos terra 13 dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti et portasti eum in fortitudine tua ad habitaculum sanctum tuum 14 adtenderunt populi et irati sunt dolores obtinuerunt habitatores Philisthim 15 tunc conturbati sunt principes Edom robustos Moab obtinuit tremor obriguerunt omnes habitatores Chanaan 16 inruat super eos formido et pavor in magnitudine brachii tui fiant inmobiles quasi lapis donec pertranseat populus tuus Domine donec pertranseat populus tuus iste quem possedisti 17 introduces eos et plantabis in monte hereditatis tuae firmissimo habitaculo tuo quod operatus es Domine sanctuarium Domine quod firmaverunt manus tuae 18 Dominus regnabit in aeternum et ultra 19 ingressus est enim equus Pharao cum curribus et equitibus eius in mare et reduxit super eos Dominus aquas maris filii autem Israhel ambulaverunt per siccum in medio eius 20 sumpsit ergo Maria prophetis soror Aaron tympanum in manu egressaeque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris 21 quibus praecinebat dicens cantemus Domino gloriose enim magnificatus est equum et ascensorem eius deiecit in mare

Judges 5:1-31

1 cecineruntque Debbora et Barac filius Abinoem in die illo dicentes 2 qui sponte obtulistis de Israhel animas vestras ad periculum benedicite Domino 3 audite reges percipite auribus principes ego sum ego sum quae Domino canam psallam Domino Deo Israhel 4 Domine cum exires de Seir et transires per regiones Edom terra mota est caelique ac nubes stillaverunt aquis 5 montes fluxerunt a facie Domini et Sinai a facie Domini Dei Israhel 6 in diebus Samgar filii Anath in diebus Iahel quieverunt semitae et qui ingrediebantur per eas ambulaverunt per calles devios 7 cessaverunt fortes in Israhel et quieverunt donec surgeret Debbora surgeret mater in Israhel 8 nova bella elegit Dominus et portas hostium ipse subvertit clypeus et hasta si apparuerint in quadraginta milibus Israhel 9 cor meum diligit principes Israhel qui propria voluntate obtulistis vos discrimini benedicite Domino 10 qui ascenditis super nitentes asinos et sedetis in iudicio et ambulatis in via loquimini 11 ubi conlisi sunt currus et hostium est suffocatus exercitus ibi narrentur iustitiae Domini et clementia in fortes Israhel tunc descendit populus Domini ad portas et obtinuit principatum 12 surge surge Debbora surge surge et loquere canticum surge Barac et adprehende captivos tuos fili Abinoem 13 salvatae sunt reliquiae populi Dominus in fortibus dimicavit 14 ex Ephraim delevit eos in Amalech et post eum ex Beniamin in populos tuos o Amalech de Machir principes descenderunt et de Zabulon qui exercitum ducerent ad bellandum 15 duces Isachar fuere cum Debbora et Barac vestigia sunt secuti qui quasi in praeceps ac baratrum se discrimini dedit diviso contra se Ruben magnanimorum repperta contentio est 16 quare habitas inter duos terminos ut audias sibilos gregum diviso contra se Ruben magnanimorum repperta contentio est 17 Galaad trans Iordanem quiescebat et Dan vacabat navibus Aser habitabat in litore maris et in portibus morabatur 18 Zabulon vero et Nepthalim obtulerunt animas suas morti in regione Merome 19 venerunt reges et pugnaverunt pugnaverunt reges Chanaan in Thanach iuxta aquas Mageddo et tamen nihil tulere praedantes 20 de caelo dimicatum est contra eos stellae manentes in ordine et cursu suo adversum Sisaram pugnaverunt 21 torrens Cison traxit cadavera eorum torrens Cadumim torrens Cison conculca anima mea robustos 22 ungulae equorum ceciderunt fugientibus impetu et per praeceps ruentibus fortissimis hostium 23 maledicite terrae Meroz dixit angelus Domini maledicite habitatoribus eius quia non venerunt ad auxilium Domini in adiutorium fortissimorum eius 24 benedicta inter mulieres Iahel uxor Aber Cinei benedicatur in tabernaculo suo 25 aquam petenti lac dedit et in fiala principum obtulit butyrum 26 sinistram manum misit ad clavum et dexteram ad fabrorum malleos percussitque Sisaram quaerens in capite vulneri locum et tempus valide perforans 27 inter pedes eius ruit defecit et mortuus est ante pedes illius volvebatur et iacebat exanimis et miserabilis 28 per fenestram prospiciens ululabat mater eius et de cenaculo loquebatur cur moratur regredi currus eius quare tardaverunt pedes quadrigarum illius 29 una sapientior ceteris uxoribus eius haec socrui verba respondit 30 forsitan nunc dividit spolia et pulcherrima feminarum eligitur ei vestes diversorum colorum Sisarae traduntur in praedam et supellex varia ad ornanda colla congeritur 31 sic pereant omnes inimici tui Domine qui autem diligunt te sicut sol in ortu suo splendet ita rutilent quievitque terra per quadraginta annos

1 Samuel 2:1-10

1 exultavit cor meum in Domino exaltatum est cornu meum in Domino dilatatum est os meum super inimicos meos quia laetata sum in salutari tuo 2 non est sanctus ut est Dominus neque enim est alius extra te et non est fortis sicut Deus noster 3 nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes recedant vetera de ore vestro quoniam Deus scientiarum Dominus est et ipsi praeparantur cogitationes 4 arcus fortium superatus est et infirmi accincti sunt robore 5 saturati prius pro pane se locaverunt et famelici saturati sunt donec sterilis peperit plurimos et quae multos habebat filios infirmata est 6 Dominus mortificat et vivificat deducit ad infernum et reducit 7 Dominus pauperem facit et ditat humiliat et sublevat 8 suscitat de pulvere egenum et de stercore elevat pauperem ut sedeat cum principibus et solium gloriae teneat Domini enim sunt cardines terrae et posuit super eos orbem 9 pedes sanctorum suorum servabit et impii in tenebris conticescent quia non in fortitudine roborabitur vir 10 Dominum formidabunt adversarii eius super ipsos in caelis tonabit Dominus iudicabit fines terrae et dabit imperium regi suo et sublimabit cornu christi sui

2 Samuel 22:1-51

1 locutus est autem David Domino verba carminis huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul 2 et ait Dominus petra mea et robur meum et salvator meus 3 Deus meus fortis meus sperabo in eum scutum meum et cornu salutis meae elevator meus et refugium meum salvator meus de iniquitate liberabis me 4 laudabilem invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero 5 quia circumdederunt me contritiones mortis torrentes Belial terruerunt me 6 funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei mortis 7 in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo et exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus veniet ad aures eius 8 commota est et contremuit terra fundamenta montium concussa sunt et conquassata quoniam iratus est 9 ascendit fumus de naribus eius et ignis de ore eius voravit carbones incensi sunt ab eo 10 et inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius 11 et ascendit super cherubin et volavit et lapsus est super pinnas venti 12 posuit tenebras in circuitu suo latibulum cribrans aquas de nubibus caelorum 13 prae fulgore in conspectu eius succensi sunt carbones ignis 14 tonabit de caelis Dominus et Excelsus dabit vocem suam 15 misit sagittas et dissipavit eos fulgur et consumpsit eos 16 et apparuerunt effusiones maris et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini ab inspiratione spiritus furoris eius 17 misit de excelso et adsumpsit me extraxit me de aquis multis 18 liberavit me ab inimico meo potentissimo ab his qui oderant me quoniam robustiores me erant 19 praevenit me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum meum 20 et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei 21 retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi 22 quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo 23 omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius non amovi a me 24 et ero perfectus cum eo et custodiam me ab iniquitate mea 25 et restituet Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum 26 cum sancto sanctus eris et cum robusto perfectus 27 cum electo electus eris et cum perverso perverteris 28 et populum pauperem salvum facies oculisque tuis excelsos humiliabis 29 quia tu lucerna mea Domine et Domine inluminabis tenebras meas 30 in te enim curram accinctus in Deo meo transiliam murum 31 Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se 32 quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum 33 Deus qui accingit me fortitudine et conplanavit perfectam viam meam 34 coaequans pedes meos cervis et super excelsa mea statuens me 35 docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea 36 dedisti mihi clypeum salutis tuae et mansuetudo mea multiplicavit me 37 dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei 38 persequar inimicos meos et conteram et non revertar donec consumam eos 39 consumam eos et confringam ut non consurgant cadent sub pedibus meis 40 accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis resistentes mihi sub me 41 inimicos meos dedisti mihi dorsum odientes me et disperdam eos 42 clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos 43 delebo eos ut pulverem terrae quasi lutum platearum comminuam eos atque conpingam 44 salvabis me a contradictionibus populi mei custodies in caput gentium populus quem ignoro serviet mihi 45 filii alieni resistent mihi auditu auris oboedient mihi 46 filii alieni defluxerunt et contrahentur in angustiis suis 47 vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus fortis salutis meae 48 Deus qui das vindictas mihi et deicis populos sub me 49 qui educis me ab inimicis meis et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo liberabis me 50 propterea confitebor tibi Domine in gentibus et nomini tuo cantabo 51 magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo David et semini eius in sempiternum

Psalms 18:32

32 Deus qui accingit me fortitudine et posuit inmaculatam viam meam

Psalms 28:7-8

7 Dominus fortitudo mea et scutum meum in ipso confisum est cor meum et habui adiutorium gavisum est cor meum et in cantico meo confitebor illi 8 Dominus fortitudo mea et robur salutarium christi sui est

Psalms 34:19

19 multae tribulationes iusti et ex omnibus illis liberabit eum Dominus

Psalms 36:1

1 pro victoria servi Domini David dixit scelus impii in medio cordis eius non esse timorem Dei ante oculos eius

Psalms 116:1-6

1 dilexi quoniam audies Domine vocem deprecationis meae 2 inclinavit aurem suam mihi et in diebus meis invocabo 3 circumdederunt me funes mortis et munitiones inferni invenerunt me angustiam et dolorem repperi 4 et nomen Domini invocavi obsecro Domine salva animam meam 5 clemens Dominus et iustus et Deus noster misericors 6 custodit parvulos Dominus adtenuatus sum et salvavit me

Psalms 116:16

16 obsecro Domine quia ego servus tuus ego servus tuus filius ancillae tuae dissolvisti vincula mea

Psalms 118:14

14 fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem

Psalms 144:1-2

1 et in misericordia tua dissipabis inimicos meos et perdes omnes ligantes animam meam ego enim sum servus tuus 2 David benedictus Dominus fortis meus qui docet manus meas ad proelium digitos meos ad bellum

Isaiah 12:1-6

1 et dices in illa die confitebor tibi Domine quoniam iratus es mihi conversus est furor tuus et consolatus es me 2 ecce Deus salvator meus fiducialiter agam et non timebo quia fortitudo mea et laus mea Dominus Deus et factus est mihi in salutem 3 haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris 4 et dicetis in illa die confitemini Domino et invocate nomen eius notas facite in populis adinventiones eius mementote quoniam excelsum est nomen eius 5 cantate Domino quoniam magnifice fecit adnuntiate hoc in universa terra 6 exulta et lauda habitatio Sion quia magnus in medio tui Sanctus Israhel

Acts 13:36

36 David enim sua generatione cum administrasset voluntati Dei dormivit et adpositus est ad patres suos et vidit corruptionem

Philippians 4:13

13 omnia possum in eo qui me confortat

Colossians 1:11

11 in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius in omni patientia et longanimitate cum gaudio

Hebrews 3:5

5 et Moses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus in testimonium eorum quae dicenda erant

1 John 4:19

19 nos ergo diligamus quoniam Deus prior dilexit nos

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.