Acts 16:25-26

Vulgate(i) 25 media autem nocte Paulus et Silas adorantes laudabant Deum et audiebant eos qui in custodia erant 26 subito vero terraemotus factus est magnus ita ut moverentur fundamenta carceris et aperta sunt statim ostia omnia et universorum vincula soluta sunt