Proverbs 26:28 Cross References - Vulgate

28 lingua fallax non amat veritatem et os lubricum operatur ruinas

Proverbs 6:24

24 ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneae

Proverbs 7:5

5 ut custodiat te a muliere extranea et ab aliena quae verba sua dulcia facit

Proverbs 7:21-23

21 inretivit eum multis sermonibus et blanditiis labiorum protraxit illum 22 statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam et quasi agnus lasciviens et ignorans quod ad vincula stultus trahatur 23 donec transfigat sagitta iecur eius velut si avis festinet ad laqueum et nescit quia de periculo animae illius agitur

Proverbs 29:5

5 homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus eius

Luke 20:20-21

20 et observantes miserunt insidiatores qui se iustos simularent ut caperent eum in sermone et traderent illum principatui et potestati praesidis 21 et interrogaverunt illum dicentes magister scimus quia recte dicis et doces et non accipis personam sed in veritate viam Dei doces

John 8:40

40 nunc autem quaeritis me interficere hominem qui veritatem vobis locutus sum quam audivi a Deo hoc Abraham non fecit

John 8:44-49

44 vos ex patre diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere ille homicida erat ab initio et in veritate non stetit quia non est veritas in eo cum loquitur mendacium ex propriis loquitur quia mendax est et pater eius 45 ego autem quia veritatem dico non creditis mihi 46 quis ex vobis arguit me de peccato si veritatem dico quare vos non creditis mihi 47 qui est ex Deo verba Dei audit propterea vos non auditis quia ex Deo non estis 48 responderunt igitur Iudaei et dixerunt ei nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu et daemonium habes 49 respondit Iesus ego daemonium non habeo sed honorifico Patrem meum et vos inhonoratis me

John 10:32-33

32 respondit eis Iesus multa opera bona ostendi vobis ex Patre meo propter quod eorum opus me lapidatis 33 responderunt ei Iudaei de bono opere non lapidamus te sed de blasphemia et quia tu homo cum sis facis te ipsum Deum

John 15:22-24

22 si non venissem et locutus fuissem eis peccatum non haberent nunc autem excusationem non habent de peccato suo 23 qui me odit et Patrem meum odit 24 si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit peccatum non haberent nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.