Proverbs 26:1 Cross References - Vulgate

1 quomodo nix aestate et pluvia in messe sic indecens est stulto gloria

Judges 9:7

7 quod cum nuntiatum esset Ioatham ivit et stetit in vertice montis Garizim elevataque voce clamavit et dixit audite me viri Sychem ita audiat vos Deus

Judges 9:20

20 sin autem perverse egrediatur ignis ex eo et consumat habitatores Sychem et oppidum Mello egrediaturque ignis de viris Sychem et de oppido Mello et devoret Abimelech

Judges 9:56-57

56 et reddidit Deus malum quod fecerat Abimelech contra patrem suum interfectis septuaginta fratribus suis 57 Sycimitis quoque quod operati erant retributum est et venit super eos maledictio Ioatham filii Hierobbaal

1 Samuel 12:17-18

17 numquid non messis tritici est hodie invocabo Dominum et dabit voces et pluvias et scietis et videbitis quia grande malum feceritis vobis in conspectu Domini petentes super vos regem 18 et clamavit Samuhel ad Dominum et dedit Dominus voces et pluviam in die illa

Esther 3:1-15

1 post haec rex Asuerus exaltavit Aman filium Amadathi qui erat de stirpe Agag et posuit solium eius super omnes principes quos habebat 2 cunctique servi regis qui in foribus palatii versabantur flectebant genu et adorabant Aman sic enim eis praeceperat imperator solus Mardocheus non flectebat genu neque adorabat eum 3 cui dixerunt regis pueri qui ad fores palatii praesidebant cur praeter ceteros non observas mandata regis 4 cumque hoc crebrius dicerent et ille nollet audire nuntiaverunt Aman scire cupientes utrum perseveraret in sententia dixerat enim eis se esse Iudaeum 5 quod cum audisset Aman et experimento probasset quod Mardocheus non sibi flecteret genu nec se adoraret iratus est valde 6 et pro nihilo duxit in unum Mardocheum mittere manus suas audierat enim quod esset gentis iudaeae magisque voluit omnem Iudaeorum qui erant in regno Asueri perdere nationem 7 mense primo cuius vocabulum est nisan anno duodecimo regni Asueri missa est sors in urnam quae hebraice dicitur phur coram Aman quo die et quo mense gens Iudaeorum deberet interfici et exivit mensis duodecimus qui vocatur adar 8 dixitque Aman regi Asuero est populus per omnes provincias regni tui dispersus et a se mutuo separatus novis utens legibus et caerimoniis insuper et regis scita contemnens et optime nosti quod non expediat regno tuo ut insolescat per licentiam 9 si tibi placet decerne ut pereat et decem milia talentorum adpendam arcariis gazae tuae 10 tulit ergo rex anulum quo utebatur de manu sua et dedit eum Aman filio Amadathi de progenie Agag hosti Iudaeorum 11 dixitque ad eum argentum quod polliceris tuum sit de populo age quod tibi placet 12 vocatique sunt scribae regis mense primo nisan tertiadecima die eius et scriptum est ut iusserat Aman ad omnes satrapas regis et iudices provinciarum diversarumque gentium ut quaeque gens legere poterat et audire pro varietate linguarum ex nomine regis Asueri et litterae ipsius signatae anulo 13 { missae sunt per cursores regis ad universas provincias ut occiderent atque delerent omnes Iudaeos a puero usque ad senem parvulos et mulieres uno die hoc est tertiodecimo mensis duodecimi qui vocatur adar et bona eorum diriperent} 14 summa autem epistularum haec fuit ut omnes provinciae scirent et pararent se ad praedictam diem 15 festinabant cursores qui missi erant explere regis imperium statimque in Susis pependit edictum rege et Aman celebrante convivium et cunctis qui in urbe erant flentibus

Esther 4:6

6 egressusque Athac ivit ad Mardocheum stantem in platea civitatis ante ostium palatii

Esther 4:9

9 regressus Athac nuntiavit Hester omnia quae Mardocheus dixerat

Psalms 12:8

8 in circuitu impii ambulabunt cum exaltati fuerint vilissimi filiorum hominum

Psalms 15:4

4 loquiturque veritatem in corde suo qui non est facilis in lingua sua neque fecit amico suo malum et obprobrium non sustinuit super vicino suo

Psalms 52:1

1 victori ab erudito David cum venisset Doec Idumeus et adnuntiasset Saul dicens ei venit David in domum Achimelech quid gloriaris in malitia potens misericordia Dei tota est die

Proverbs 17:7

7 non decent stultum verba conposita nec principem labium mentiens

Proverbs 19:10

10 non decent stultum deliciae nec servum dominari principibus

Proverbs 26:3

3 flagellum equo et camus asino et virga dorso inprudentium

Proverbs 26:8

8 sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii ita qui tribuit insipienti honorem

Proverbs 28:16

16 dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam qui autem odit avaritiam longi fient dies eius

Ecclesiastes 10:5-7

5 est malum quod vidi sub sole quasi per errorem egrediens a facie principis 6 positum stultum in dignitate sublimi et divites sedere deorsum 7 vidi servos in equis et principes ambulantes quasi servos super terram

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.