Proverbs 21:14 Cross References - Vulgate

14 munus absconditum extinguet iras et donum in sinu indignationem maximam

Genesis 32:20

20 et addetis ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur dixit enim placabo illum muneribus quae praecedunt et postea videbo forsitan propitiabitur mihi

Genesis 43:11

11 igitur Israhel pater eorum dixit ad eos si sic necesse est facite quod vultis sumite de optimis terrae fructibus in vasis vestris et deferte viro munera modicum resinae et mellis et styracis et stactes et terebinthi et amigdalarum

1 Samuel 25:35

35 suscepit ergo David de manu eius omnia quae adtulerat ei dixitque ei vade pacifice in domum tuam ecce audivi vocem tuam et honoravi faciem tuam

Proverbs 17:8

8 gemma gratissima expectatio praestolantis quocumque se verterit prudenter intellegit

Proverbs 17:23

23 munera de sinu impius accipit ut pervertat semitas iudicii

Proverbs 18:16

16 donum hominis dilatat viam eius et ante principes spatium ei facit

Proverbs 19:6

6 multi colunt personam potentis et amici sunt dona tribuenti

Matthew 6:3-4

3 te autem faciente elemosynam nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua 4 ut sit elemosyna tua in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.