Proverbs 21:15 Cross References - Vulgate

15 gaudium iusto est facere iudicium et pavor operantibus iniquitatem

Job 29:12-17

12 quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum cui non esset adiutor 13 benedictio perituri super me veniebat et cor viduae consolatus sum 14 iustitia indutus sum et vestivit me sicut vestimento et diademate iudicio meo 15 oculus fui caeco et pes claudo 16 pater eram pauperum et causam quam nesciebam diligentissime investigabam 17 conterebam molas iniqui et de dentibus illius auferebam praedam

Psalms 40:8

8 ut facerem placitum tibi Deus meus volui et legem tuam in medio ventris mei

Psalms 112:1

1 aleph beatus vir qui timet Dominum beth in mandatis eius volet nimis

Psalms 119:16

16 iustitiis tuis delectabor non obliviscar verba tua

Psalms 119:92

92 nisi quod lex tua delectatio mea forte perissem in pressura mea

Proverbs 5:20

20 quare seduceris fili mi ab aliena et foveris sinu alterius

Proverbs 10:29

29 fortitudo simplicis via Domini et pavor his qui operantur malum

Proverbs 21:12

12 excogitat iustus de domo impii ut detrahat impios in malum

Ecclesiastes 3:12

12 et cognovi quod non esset melius nisi laetari et facere bene in vita sua

Isaiah 64:5

5 occurristi laetanti et facienti iustitiam in viis tuis recordabuntur tui ecce tu iratus es et peccavimus in ipsis fuimus semper et salvabimur

Matthew 7:23

23 et tunc confitebor illis quia numquam novi vos discedite a me qui operamini iniquitatem

Matthew 13:41-42

41 mittet Filius hominis angelos suos et colligent de regno eius omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatem 42 et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentium

Luke 13:27-28

27 et dicet vobis nescio vos unde sitis discedite a me omnes operarii iniquitatis 28 ibi erit fletus et stridor dentium cum videritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno Dei vos autem expelli foras

John 4:34

34 dicit eis Iesus meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me ut perficiam opus eius

Romans 7:22

22 condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.