Proverbs 20:4 Cross References - Vulgate

4 propter frigus piger arare noluit mendicabit ergo aestate et non dabitur ei

Proverbs 6:10-11

10 paululum dormies paululum dormitabis paululum conseres manus ut dormias 11 et veniet tibi quasi viator egestas et pauperies quasi vir armatus

Proverbs 10:4

4 egestatem operata est manus remissa manus autem fortium divitias parat

Proverbs 13:4

4 vult et non vult piger anima autem operantium inpinguabitur

Proverbs 19:15

15 pigredo inmittit soporem et anima dissoluta esuriet

Proverbs 19:24

24 abscondit piger manum suam sub ascella nec ad os suum adplicat eam

Proverbs 24:34

34 et veniet quasi cursor egestas tua et mendicitas quasi vir armatus

Proverbs 26:13-16

13 dicit piger leaena in via leo in itineribus 14 sicut ostium vertitur in cardine suo ita piger in lectulo suo 15 abscondit piger manus sub ascellas suas et laborat si ad os suum eas converterit 16 sapientior sibi piger videtur septem viris loquentibus sententias

Matthew 25:3-10

3 sed quinque fatuae acceptis lampadibus non sumpserunt oleum secum 4 prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus 5 moram autem faciente sponso dormitaverunt omnes et dormierunt 6 media autem nocte clamor factus est ecce sponsus venit exite obviam ei 7 tunc surrexerunt omnes virgines illae et ornaverunt lampades suas 8 fatuae autem sapientibus dixerunt date nobis de oleo vestro quia lampades nostrae extinguntur 9 responderunt prudentes dicentes ne forte non sufficiat nobis et vobis ite potius ad vendentes et emite vobis 10 dum autem irent emere venit sponsus et quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias et clausa est ianua

Matthew 25:24-28

24 accedens autem et qui unum talentum acceperat ait domine scio quia homo durus es metis ubi non seminasti et congregas ubi non sparsisti 25 et timens abii et abscondi talentum tuum in terra ecce habes quod tuum est 26 respondens autem dominus eius dixit ei serve male et piger sciebas quia meto ubi non semino et congrego ubi non sparsi 27 oportuit ergo te mittere pecuniam meam nummulariis et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura 28 tollite itaque ab eo talentum et date ei qui habet decem talenta

2 Peter 1:5-11

5 vos autem curam omnem subinferentes ministrate in fide vestra virtutem in virtute autem scientiam 6 in scientia autem abstinentiam in abstinentia autem patientiam in patientia autem pietatem 7 in pietate autem amorem fraternitatis in amore autem fraternitatis caritatem 8 haec enim vobis cum adsint et superent non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Iesu Christi cognitione 9 cui enim non praesto sunt haec caecus est et manu temptans oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum 10 quapropter fratres magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis haec enim facientes non peccabitis aliquando 11 sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in aeternum regnum Domini nostri et salvatoris Iesu Christi

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.