Vulgate(i)
5 vos autem curam omnem subinferentes ministrate in fide vestra virtutem in virtute autem scientiam
6 in scientia autem abstinentiam in abstinentia autem patientiam in patientia autem pietatem
7 in pietate autem amorem fraternitatis in amore autem fraternitatis caritatem
8 haec enim vobis cum adsint et superent non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Iesu Christi cognitione
9 cui enim non praesto sunt haec caecus est et manu temptans oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum
10 quapropter fratres magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis haec enim facientes non peccabitis aliquando
11 sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in aeternum regnum Domini nostri et salvatoris Iesu Christi