Proverbs 11 Cross References - Vulgate

1 statera dolosa abominatio apud Dominum et pondus aequum voluntas eius 2 ubi fuerit superbia ibi erit et contumelia ubi autem humilitas ibi et sapientia 3 simplicitas iustorum diriget eos et subplantatio perversorum vastabit illos 4 non proderunt divitiae in die ultionis iustitia autem liberabit a morte 5 iustitia simplicis diriget viam eius et in impietate sua corruet impius 6 iustitia rectorum liberabit eos et in insidiis suis capientur iniqui 7 mortuo homine impio nulla erit ultra spes et expectatio sollicitorum peribit 8 iustus de angustia liberatus est et tradetur impius pro eo 9 simulator ore decipit amicum suum iusti autem liberabuntur scientia 10 in bonis iustorum exultabit civitas et in perditione impiorum erit laudatio 11 benedictione iustorum exaltabitur civitas et ore impiorum subvertetur 12 qui despicit amicum suum indigens corde est vir autem prudens tacebit 13 qui ambulat fraudulenter revelat arcana qui autem fidelis est animi celat commissum 14 ubi non est gubernator populus corruet salus autem ubi multa consilia 15 adfligetur malo qui fidem facit pro extraneo qui autem cavet laqueos securus erit 16 mulier gratiosa inveniet gloriam et robusti habebunt divitias 17 benefacit animae suae vir misericors qui autem crudelis est et propinquos abicit 18 impius facit opus instabile seminanti autem iustitiam merces fidelis 19 clementia praeparat vitam et sectatio malorum mortem 20 abominabile Domino pravum cor et voluntas eius in his qui simpliciter ambulant 21 manus in manu non erit innocens malus semen autem iustorum salvabitur 22 circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua 23 desiderium iustorum omne bonum est praestolatio impiorum furor 24 alii dividunt propria et ditiores fiunt alii rapiunt non sua et semper in egestate sunt 25 anima quae benedicit inpinguabitur et qui inebriat ipse quoque inebriabitur 26 qui abscondit frumenta maledicetur in populis benedictio autem super caput vendentium 27 bene consurgit diluculo qui quaerit bona qui autem investigator malorum est opprimetur ab eis 28 qui confidet in divitiis suis corruet iusti autem quasi virens folium germinabunt 29 qui conturbat domum suam possidebit ventos et qui stultus est serviet sapienti 30 fructus iusti lignum vitae et qui suscipit animas sapiens est 31 si iustus in terra recipit quanto magis impius et peccator

Leviticus 19:35-36

35 nolite facere iniquum aliquid in iudicio in regula in pondere in mensura 36 statera iusta et aequa sint pondera iustus modius aequusque sextarius ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti

Deuteronomy 25:13-16

13 non habebis in sacculo diversa pondera maius et minus 14 nec erit in domo tua modius maior et minor 15 pondus habebis iustum et verum et modius aequalis et verus erit tibi ut multo vivas tempore super terram quam Dominus Deus tuus dederit tibi 16 abominatur enim Dominus eum qui facit haec et aversatur omnem iniustitiam

Proverbs 16:11

11 pondus et statera iudicia Domini sunt et opera eius omnes lapides sacculi

Proverbs 20:10

10 pondus et pondus mensura et mensura utrumque abominabile est apud Deum

Proverbs 20:23

23 abominatio est apud Deum pondus et pondus statera dolosa non est bona

Ezekiel 45:10-12

10 statera iusta et oephi iustum et batus iustus erit vobis 11 oephi et batus aequalia et unius mensurae erunt ut capiat decimam partem chori batus et decimam partem chori oephi iuxta mensuram chori erit aequa libratio eorum 12 siclus autem viginti obolos habeat porro viginti sicli et viginti quinque sicli et quindecim sicli minam facient

Hosea 12:7

7 Chanaan in manu eius statera dolosa calumniam dilexit

Amos 8:5-6

5 dicentes quando transibit mensis et venundabimus merces et sabbatum et aperiemus frumentum ut inminuamus mensuram et augeamus siclum et subponamus stateras dolosas 6 ut possideamus in argento egenos et pauperes pro calciamentis et quisquilias frumenti vendamus

Micah 6:10-11

10 adhuc ignis in domo impii thesauri iniquitatis et mensura minor irae plena 11 numquid iustificabo stateram impiam et saccelli pondera dolosa

Proverbs 3:34-35

34 inlusores ipse deludet et mansuetis dabit gratiam 35 gloriam sapientes possidebunt stultorum exaltatio ignominia

Proverbs 15:33

33 timor Domini disciplina sapientiae et gloriam praecedit humilitas

Proverbs 16:18-19

18 contritionem praecedit superbia et ante ruinam exaltatur spiritus 19 melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis

Proverbs 18:12

12 antequam conteratur exaltatur cor hominis et antequam glorificetur humiliatur

Proverbs 29:23

23 superbum sequitur humilitas et humilem spiritu suscipiet gloria

Daniel 4:30-32

30 responditque rex et ait nonne haec est Babylon magna quam ego aedificavi in domum regni in robore fortitudinis meae et in gloria decoris mei 31 cum adhuc sermo esset in ore regis vox de caelo ruit tibi dicitur Nabuchodonosor rex regnum transiit a te 32 et ab hominibus te eicient et cum bestiis feris erit habitatio tua faenum quasi bos comedes et septem tempora mutabuntur super te donec scias quod dominetur Excelsus in regno hominum et cuicumque voluerit det illud

Luke 14:8-11

8 cum invitatus fueris ad nuptias non discumbas in primo loco ne forte honoratior te sit invitatus ab eo 9 et veniens is qui te et illum vocavit dicat tibi da huic locum et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere 10 sed cum vocatus fueris vade recumbe in novissimo loco ut cum venerit qui te invitavit dicat tibi amice ascende superius tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus 11 quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur

Luke 18:14

14 dico vobis descendit hic iustificatus in domum suam ab illo quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur

1 Corinthians 8:1-2

1 de his autem quae idolis sacrificantur scimus quia omnes scientiam habemus scientia inflat caritas vero aedificat 2 si quis se existimat scire aliquid nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire

Psalms 25:21

21 simplicitas et aequitas servabunt me quia expectavi te

Psalms 26:1

1 David iudica me Deus quoniam ego in simplicitate mea ambulavi et in Domino confidens non deficiam

Proverbs 11:5

5 iustitia simplicis diriget viam eius et in impietate sua corruet impius

Proverbs 13:6

6 iustitia custodit innocentis viam impietas vero peccato subplantat

Proverbs 19:3

3 stultitia hominis subplantat gressus eius et contra Deum fervet animo suo

Proverbs 21:7

7 rapinae impiorum detrahent eos quia noluerunt facere iudicium

Proverbs 28:18

18 qui ambulat simpliciter salvus erit qui perversis ingreditur viis concidet semel

Ecclesiastes 7:17

17 ne impie agas multum et noli esse stultus ne moriaris in tempore non tuo

Isaiah 1:28

28 et conteret scelestos et peccatores simul et qui dereliquerunt Dominum consumentur

John 7:17

17 si quis voluerit voluntatem eius facere cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit an ego a me ipso loquar

Genesis 7:1

1 dixitque Dominus ad eum ingredere tu et omnis domus tua arcam te enim vidi iustum coram me in generatione hac

Job 36:18-19

18 non te ergo superet ira ut aliquem opprimas nec multitudo donorum inclinet te 19 depone magnitudinem tuam absque tribulatione et omnes robustos fortitudine

Psalms 49:6-8

6 qui fiduciam habent in fortitudine sua et in multitudine divitiarum suarum superbiunt 7 fratrem redimens non redimet vir nec dabit Deo propitiationem pro eo 8 neque pretium redemptionis animae eorum sed quiescet in saeculo

Proverbs 10:2

2 non proderunt thesauri impietatis iustitia vero liberabit a morte

Proverbs 12:28

28 in semita iustitiae vita iter autem devium ducit ad mortem

Ezekiel 7:19

19 argentum eorum foris proicietur et aurum eorum in sterquilinium erit argentum eorum et aurum eorum non valebit liberare eos in die furoris Domini animam suam non saturabunt et ventres eorum non implebuntur quia scandalum iniquitatis eorum factum est

Zephaniah 1:18

18 sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die irae Domini in igne zeli eius devorabitur omnis terra quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram

Matthew 16:26

26 quid enim prodest homini si mundum universum lucretur animae vero suae detrimentum patiatur aut quam dabit homo commutationem pro anima sua

Luke 12:20

20 dixit autem illi Deus stulte hac nocte animam tuam repetunt a te quae autem parasti cuius erunt

Romans 5:17

17 si enim in unius delicto mors regnavit per unum multo magis abundantiam gratiae et donationis et iustitiae accipientes in vita regnabunt per unum Iesum Christum

1 Timothy 4:8

8 nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae quae nunc est et futurae

2 Samuel 17:23

23 porro Ahitofel videns quod non fuisset factum consilium suum stravit asinum suum et surrexit et abiit in domum suam et in civitatem suam et disposita domo sua suspendio interiit et sepultus est in sepulchro patris sui

Esther 7:3-10

3 ad quem illa respondit si inveni gratiam in oculis tuis o rex et si tibi placet dona mihi animam meam pro qua rogo et populum meum pro quo obsecro 4 traditi enim sumus ego et populus meus ut conteramur iugulemur et pereamus atque utinam in servos et famulas venderemur esset tolerabile malum et gemens tacerem nunc autem hostis noster est cuius crudelitas redundat in regem 5 respondensque rex Asuerus ait quis est iste et cuius potentiae ut haec audeat facere 6 dixit Hester hostis et inimicus noster pessimus iste est Aman quod ille audiens ilico obstipuit vultum regis ac reginae ferre non sustinens 7 rex autem surrexit iratus et de loco convivii intravit in hortum arboribus consitum Aman quoque surrexit ut rogaret Hester reginam pro anima sua intellexit enim a rege sibi paratum malum 8 qui cum reversus esset de horto nemoribus consito et intrasset convivii locum repperit Aman super lectulum corruisse in quo iacebat Hester et ait etiam reginam vult opprimere me praesente in domo mea necdum verbum de ore regis exierat et statim operuerunt faciem eius 9 dixitque Arbona unus de eunuchis qui stabant in ministerio regis en lignum quod paraverat Mardocheo qui locutus est pro rege stat in domo Aman habens altitudinis quinquaginta cubitos cui dixit rex adpendite eum in eo 10 suspensus est itaque Aman in patibulo quod paraverat Mardocheo et regis ira quievit

Psalms 9:15-16

15 exultabo in salutari tuo demersae sunt gentes in interitu quem fecerunt in rete quod absconderant captus est pes eorum 16 agnitus est Dominus iudicium faciens in opere manuum suarum corruit impius sonitu sempiterno

Proverbs 1:31-32

31 comedent igitur fructus viae suae suisque consiliis saturabuntur 32 aversio parvulorum interficiet eos et prosperitas stultorum perdet illos

Proverbs 3:6

6 in omnibus viis tuis cogita illum et ipse diriget gressus tuos

Proverbs 5:22

22 iniquitates suae capiunt impium et funibus peccatorum suorum constringitur

Proverbs 11:3

3 simplicitas iustorum diriget eos et subplantatio perversorum vastabit illos

Matthew 27:4-5

4 dicens peccavi tradens sanguinem iustum at illi dixerunt quid ad nos tu videris 5 et proiectis argenteis in templo recessit et abiens laqueo se suspendit

Genesis 30:33

33 respondebitque mihi cras iustitia mea quando placiti tempus advenerit coram te et omnia quae non fuerint varia et maculosa et furva tam in ovibus quam in capris furti me arguent

Genesis 31:37

37 et scrutatus es omnem supellectilem meam quid invenisti de cuncta substantia domus tuae pone hic coram fratribus meis et fratribus tuis et iudicent inter me et te

1 Samuel 12:3-4

3 loquimini de me coram Domino et coram christo eius utrum bovem cuiusquam tulerim an asinum si quempiam calumniatus sum si oppressi aliquem si de manu cuiusquam munus accepi et contemnam illud hodie restituamque vobis 4 et dixerunt non es calumniatus nos neque oppressisti neque tulisti de manu alicuius quippiam

1 Kings 2:32-33

32 et reddat Dominus sanguinem eius super caput eius quia interfecit duos viros iustos melioresque se et occidit eos gladio patre meo David ignorante Abner filium Ner principem militiae Israhel et Amasa filium Iether principem exercitus Iuda 33 et revertetur sanguis illorum in caput Ioab et in caput seminis eius in sempiternum David autem et semini eius et domui et throno illius sit pax usque in aeternum a Domino

1 Kings 2:44

44 dixitque rex ad Semei tu nosti omne malum cuius tibi conscium est cor tuum quod fecisti David patri meo reddidit Dominus malitiam tuam in caput tuum

Psalms 7:15-16

15 lacum aperuit et effodit eum et incidet in interitum quem operatus est 16 revertetur dolor suus in caput eius et super verticem eius iniquitas sua descendet

Ecclesiastes 10:8

8 qui fodit foveam incidet in eam et qui dissipat sepem mordebit eum coluber

Exodus 15:9-10

9 dixit inimicus persequar et conprehendam dividam spolia implebitur anima mea evaginabo gladium meum interficiet eos manus mea 10 flavit spiritus tuus et operuit eos mare submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus

Job 8:13-14

13 sic viae omnium qui obliviscuntur Deum et spes hypocritae peribit 14 non ei placebit vecordia sua et sicut tela aranearum fiducia eius

Job 11:20

20 oculi autem impiorum deficient et effugium peribit ab eis et spes eorum abominatio animae

Psalms 146:4

4 egredietur spiritus eius et revertetur in humum suam in die illa peribunt cogitationes eius

Proverbs 10:28

28 expectatio iustorum laetitia spes autem impiorum peribit

Proverbs 14:32

32 in malitia sua expelletur impius sperat autem iustus in morte sua

Ezekiel 28:9

9 numquid dicens loqueris Deus ego sum coram interficientibus te cum sis homo et non Deus in manu occidentium te

Luke 12:19-20

19 et dicam animae meae anima habes multa bona posita in annos plurimos requiesce comede bibe epulare 20 dixit autem illi Deus stulte hac nocte animam tuam repetunt a te quae autem parasti cuius erunt

Proverbs 21:18

18 pro iusto datur impius et pro rectis iniquus

Isaiah 43:3-4

3 quia ego Dominus Deus tuus Sanctus Israhel salvator tuus dedi propitiationem tuam Aegyptum Aethiopiam et Saba pro te 4 ex quo honorabilis factus es in oculis meis et gloriosus ego dilexi te et dabo homines pro te et populos pro anima tua

Daniel 6:23-24

23 tunc rex vehementer gavisus est super eo et Danihelem praecepit educi de lacu eductusque est Danihel de lacu et nulla laesio inventa est in eo quia credidit Deo suo 24 iubente autem rege adducti sunt viri illi qui accusaverant Danihelem et in lacum leonum missi sunt ipsi et filii et uxores eorum et non pervenerunt usque ad pavimentum laci donec arriperent eos leones et omnia ossa eorum comminuerunt

1 Kings 13:18-22

18 qui ait illi et ego propheta sum similis tui et angelus locutus est mihi in sermone Domini dicens reduc eum tecum in domum tuam et comedat panem et bibat aquam fefellit eum 19 et reduxit secum comedit ergo panem in domo eius et bibit aquam 20 cumque sederent ad mensam factus est sermo Domini ad prophetam qui reduxerat eum 21 et exclamavit ad virum Dei qui venerat de Iuda dicens haec dicit Dominus quia inoboediens fuisti ori Domini et non custodisti mandatum quod praecepit tibi Dominus Deus tuus 22 et reversus es et comedisti panem et bibisti aquam in loco in quo praecepit tibi ne comederes panem neque biberes aquam non inferetur cadaver tuum in sepulchrum patrum tuorum

1 Kings 22:6

6 congregavit ergo rex Israhel prophetas quadringentos circiter viros et ait ad eos ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum an quiescere qui responderunt ascende et dabit Dominus in manu regis

1 Kings 22:20-23

20 et ait Dominus quis decipiet Ahab regem Israhel ut ascendat et cadat in Ramoth Galaad et dixit unus verba huiuscemodi et alius aliter 21 egressus est autem spiritus et stetit coram Domino et ait ego decipiam illum cui locutus est Dominus in quo 22 et ille ait egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius et dixit Dominus decipies et praevalebis egredere et fac ita 23 nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum qui hic sunt et Dominus locutus est contra te malum

Job 8:13

13 sic viae omnium qui obliviscuntur Deum et spes hypocritae peribit

Job 34:30

30 qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi

Psalms 55:12

12 non enim inimicus exprobravit mihi ut sustineam neque is qui me oderat super me magnificatus est ut abscondar ab eo

Psalms 55:20-21

20 extendit manum suam ad pacifica sua contaminabit pactum suum 21 nitidius butyro os eius pugnat autem cor illius molliores sermones eius oleo cum sint lanceae

Proverbs 2:10-16

10 si intraverit sapientia cor tuum et scientia animae tuae placuerit 11 consilium custodiet te prudentia servabit te 12 ut eruaris de via mala ab homine qui perversa loquitur 13 qui relinquunt iter rectum et ambulant per vias tenebrosas 14 qui laetantur cum malefecerint et exultant in rebus pessimis 15 quorum viae perversae et infames gressus eorum 16 ut eruaris a muliere aliena et ab extranea quae mollit sermones suos

Proverbs 4:5-6

5 posside sapientiam posside prudentiam ne obliviscaris neque declines a verbis oris mei 6 ne dimittas eam et custodiet te dilige eam et servabit te

Proverbs 6:23-24

23 quia mandatum lucerna est et lex lux et via vitae increpatio disciplinae 24 ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneae

Matthew 7:15

15 adtendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestimentis ovium intrinsecus autem sunt lupi rapaces

Matthew 15:5-14

5 vos autem dicitis quicumque dixerit patri vel matri munus quodcumque est ex me tibi proderit 6 et non honorificabit patrem suum aut matrem et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram 7 hypocritae bene prophetavit de vobis Esaias dicens 8 populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me 9 sine causa autem colunt me docentes doctrinas mandata hominum 10 et convocatis ad se turbis dixit eis audite et intellegite 11 non quod intrat in os coinquinat hominem sed quod procedit ex ore hoc coinquinat hominem 12 tunc accedentes discipuli eius dixerunt ei scis quia Pharisaei audito verbo scandalizati sunt 13 at ille respondens ait omnis plantatio quam non plantavit Pater meus caelestis eradicabitur 14 sinite illos caeci sunt duces caecorum caecus autem si caeco ducatum praestet ambo in foveam cadunt

Mark 13:14

14 cum autem videritis abominationem desolationis stantem ubi non debet qui legit intellegat tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes

Mark 13:22-23

22 exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa et portenta ad seducendos si potest fieri etiam electos 23 vos ergo videte ecce praedixi vobis omnia

Acts 20:30

30 et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa ut abducant discipulos post se

2 Corinthians 11:13-15

13 nam eiusmodi pseudoapostoli operarii subdoli transfigurantes se in apostolos Christi 14 et non mirum ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis 15 non est ergo magnum si ministri eius transfigurentur velut ministri iustitiae quorum finis erit secundum opera ipsorum

Ephesians 4:13-14

13 donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi 14 ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum in astutia ad circumventionem erroris

2 Thessalonians 2:8-10

8 et tunc revelabitur ille iniquus quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet inlustratione adventus sui 9 eum cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus 10 et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent

1 Timothy 4:1-3

1 Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum 2 in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam 3 prohibentium nubere abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem

2 Peter 2:1-3

1 fuerunt vero et pseudoprophetae in populo sicut et in vobis erunt magistri mendaces qui introducent sectas perditionis et eum qui emit eos Dominum negant superducentes sibi celerem perditionem 2 et multi sequentur eorum luxurias per quos via veritatis blasphemabitur 3 et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur quibus iudicium iam olim non cessat et perditio eorum non dormitat

2 Peter 3:16-18

16 sicut et in omnibus epistulis loquens in eis de his in quibus sunt quaedam difficilia intellectu quae indocti et instabiles depravant sicut et ceteras scripturas ad suam ipsorum perditionem 17 vos igitur fratres praescientes custodite ne insipientium errore transducti excidatis a propria firmitate 18 crescite vero in gratia et in cognitione Domini nostri et salvatoris Iesu Christi ipsi gloria et nunc et in die aeternitatis amen

1 John 2:21

21 non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem sed quasi scientibus eam et quoniam omne mendacium ex veritate non est

1 John 2:27

27 et vos unctionem quam accepistis ab eo manet in vobis et non necesse habetis ut aliquis doceat vos sed sicut unctio eius docet vos de omnibus et verum est et non est mendacium et sicut docuit vos manete in eo

Exodus 15:21

21 quibus praecinebat dicens cantemus Domino gloriose enim magnificatus est equum et ascensorem eius deiecit in mare

Judges 5:31

31 sic pereant omnes inimici tui Domine qui autem diligunt te sicut sol in ortu suo splendet ita rutilent quievitque terra per quadraginta annos

Esther 8:15-16

15 Mardocheus autem de palatio et de conspectu regis egrediens fulgebat vestibus regiis hyacinthinis videlicet et aerinis coronam auream portans capite et amictus pallio serico atque purpureo omnisque civitas exultavit atque laetata est 16 Iudaeis autem nova lux oriri visa est gaudium honor et tripudium

Job 27:23

23 stringet super eum manus suas et sibilabit super illum intuens locum eius

Psalms 58:10-11

10 et dicet homo vere fructus est iusto vere est Deus iudicans in terra 11 victori ut non disperdas David humilem et simplicem quando misit Saul et custodierunt domum ut occiderent eum erue me de inimicis meis Deus meus et a resistentibus mihi protege me

Proverbs 28:12

12 in exultatione iustorum multa gloria regnantibus impiis ruinae hominum

Proverbs 28:28

28 cum surrexerint impii abscondentur homines cum illi perierint multiplicabuntur iusti

Revelation 19:1-7

1 post haec audivi quasi vocem magnam turbarum multarum in caelo dicentium alleluia salus et gloria et virtus Deo nostro est 2 quia vera et iusta iudicia sunt eius quia iudicavit de meretrice magna quae corrupit terram in prostitutione sua et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus eius 3 et iterum dixerunt alleluia et fumus eius ascendit in saecula saeculorum 4 et ceciderunt seniores viginti quattuor et quattuor animalia et adoraverunt Deum sedentem super thronum dicentes amen alleluia 5 et vox de throno exivit dicens laudem dicite Deo nostro omnes servi eius et qui timetis eum pusilli et magni 6 et audivi quasi vocem turbae magnae et sicut vocem aquarum multarum et sicut vocem tonitruum magnorum dicentium alleluia quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens 7 gaudeamus et exultemus et demus gloriam ei quia venerunt nuptiae agni et uxor eius praeparavit se

Genesis 41:38-42

38 locutusque est ad eos num invenire poterimus talem virum qui spiritu Dei plenus sit 39 dixit ergo ad Ioseph quia ostendit Deus tibi omnia quae locutus es numquid sapientiorem et similem tui invenire potero 40 tu eris super domum meam et ad tui oris imperium cunctus populus oboediet uno tantum regni solio te praecedam 41 dicens quoque rursum Pharao ad Ioseph ecce constitui te super universam terram Aegypti 42 tulit anulum de manu sua et dedit in manu eius vestivitque eum stola byssina et collo torquem auream circumposuit

Genesis 45:8

8 non vestro consilio sed Dei huc voluntate missus sum qui fecit me quasi patrem Pharaonis et dominum universae domus eius ac principem in omni terra Aegypti

2 Samuel 20:1

1 accidit quoque ut ibi esset vir Belial nomine Seba filius Bochri vir iemineus et cecinit bucina et ait non est nobis pars in David neque hereditas in filio Isai vir in tabernacula tua Israhel

2 Chronicles 32:20-22

20 oraverunt igitur Ezechias rex et Esaias filius Amos prophetes adversum hanc blasphemiam ac vociferati sunt usque in caelum 21 et misit Dominus angelum qui percussit omnem virum robustum et bellatorem et principem exercitus regis Assyriorum reversusque est cum ignominia in terram suam cumque ingressus esset domum dei sui filii qui egressi fuerant de utero eius interfecerunt eum gladio 22 salvavitque Dominus Ezechiam et habitatores Hierusalem de manu Sennacherib regis Assyriorum et de manu omnium et praestitit ei quietem per circuitum

Esther 3:8-15

8 dixitque Aman regi Asuero est populus per omnes provincias regni tui dispersus et a se mutuo separatus novis utens legibus et caerimoniis insuper et regis scita contemnens et optime nosti quod non expediat regno tuo ut insolescat per licentiam 9 si tibi placet decerne ut pereat et decem milia talentorum adpendam arcariis gazae tuae 10 tulit ergo rex anulum quo utebatur de manu sua et dedit eum Aman filio Amadathi de progenie Agag hosti Iudaeorum 11 dixitque ad eum argentum quod polliceris tuum sit de populo age quod tibi placet 12 vocatique sunt scribae regis mense primo nisan tertiadecima die eius et scriptum est ut iusserat Aman ad omnes satrapas regis et iudices provinciarum diversarumque gentium ut quaeque gens legere poterat et audire pro varietate linguarum ex nomine regis Asueri et litterae ipsius signatae anulo 13 { missae sunt per cursores regis ad universas provincias ut occiderent atque delerent omnes Iudaeos a puero usque ad senem parvulos et mulieres uno die hoc est tertiodecimo mensis duodecimi qui vocatur adar et bona eorum diriperent} 14 summa autem epistularum haec fuit ut omnes provinciae scirent et pararent se ad praedictam diem 15 festinabant cursores qui missi erant explere regis imperium statimque in Susis pependit edictum rege et Aman celebrante convivium et cunctis qui in urbe erant flentibus

Esther 9:1-16

1 igitur duodecimi mensis quem adar vocari ante iam diximus tertiadecima die quando cunctis Iudaeis interfectio parabatur et hostes eorum inhiabant sanguini versa vice Iudaei superiores esse coeperunt et se de adversariis vindicare 2 congregatique sunt per singulas civitates oppida et loca ut extenderent manum contra inimicos et persecutores suos nullusque ausus est resistere eo quod omnes populos magnitudinis eorum formido penetrarat 3 nam et provinciarum iudices duces et procuratores omnisque dignitas quae singulis locis et operibus praeerat extollebant Iudaeos timore Mardochei 4 quem principem esse palatii et plurimum posse cognoverant fama quoque nominis eius crescebat cotidie et per cunctorum ora volitabat 5 itaque percusserunt Iudaei inimicos suos plaga magna et occiderunt eos reddentes eis quod sibi paraverant facere 6 in tantum ut etiam in Susis quingentos viros interficerent et decem extra filios Aman Agagitae hostis Iudaeorum quorum ista sunt nomina 7 Pharsandatha et Delphon et Esphata 8 et Phorata et Adalia et Aridatha 9 et Ephermesta et Arisai et Aridai et Vaizatha 10 quos cum occidissent praedas de substantiis eorum agere noluerunt 11 statimque numerus eorum qui occisi erant in Susis ad regem relatus est 12 qui dixit reginae in urbe Susis interfecere Iudaei quingentos viros et alios decem filios Aman quantam putas eos exercere caedem in universis provinciis quid ultra postulas et quid vis ut fieri iubeam 13 cui illa respondit si regi placet detur potestas Iudaeis ut sicut hodie fecerunt in Susis sic et cras faciant et decem filii Aman in patibulis suspendantur 14 praecepitque rex ut ita fieret statimque in Susis pependit edictum et decem Aman filii suspensi sunt 15 congregatis Iudaeis quartadecima adar mensis die interfecti sunt in Susis trecenti viri nec eorum ab illis direpta substantia est 16 sed et per omnes provincias quae dicioni regis subiacebant pro animabus suis stetere Iudaei interfectis hostibus ac persecutoribus suis in tantum ut septuaginta quinque milia occisorum implerentur et nullus de substantiis eorum quicquam contingeret

Job 22:30

30 salvabitur innocens salvabitur autem munditia manuum suarum

Proverbs 14:34

34 iustitia elevat gentem miseros facit populos peccatum

Proverbs 29:8

8 homines pestilentes dissipant civitatem sapientes avertunt furorem

Ecclesiastes 9:15

15 inventusque in ea vir pauper et sapiens liberavit urbem per sapientiam suam et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis

James 3:6

6 et lingua ignis est universitas iniquitatis lingua constituitur in membris nostris quae maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis nostrae inflammata a gehenna

Judges 9:27-29

27 egressi sunt in agros vastantes vineas uvasque calcantes et factis cantantium choris ingressi sunt fanum dei sui et inter epulas et pocula maledicebant Abimelech 28 clamante Gaal filio Obed quis est Abimelech et quae est Sychem ut serviamus ei numquid non est filius Hierobbaal et constituit principem Zebul servum suum super viros Emmor patris Sychem cur igitur servimus ei 29 utinam daret aliquis populum istum sub manu mea ut auferrem de medio Abimelech dictumque est Abimelech congrega exercitus multitudinem et veni

Judges 9:38

38 cui dixit Zebul ubi est nunc os tuum quo loquebaris quis est Abimelech ut serviamus ei nonne iste est populus quem despiciebas egredere et pugna contra eum

1 Samuel 10:27

27 filii vero Belial dixerunt num salvare nos poterit iste et despexerunt eum et non adtulerunt ei munera ille vero dissimulabat se audire

2 Kings 18:36

36 tacuit itaque populus et non respondit ei quicquam siquidem praeceptum regis acceperant ut non responderent ei

Nehemiah 4:2-4

2 et dixit coram fratribus suis et frequentia Samaritanorum quid Iudaei inbecilli faciunt num dimittent eos gentes num sacrificabunt et conplebunt in una die numquid aedificare poterunt lapides de acervis pulveris qui conbusti sunt 3 sed et Tobias Ammanites proximus eius ait aedificent si ascenderit vulpis transiliet murum eorum lapideum 4 audi Deus noster quia facti sumus despectio converte obprobrium super caput eorum et da eos in despectionem in terra captivitatis

Psalms 123:3-4

3 miserere nostri Domine miserere nostri quoniam multum repleti sumus despectione 4 multum repleta est anima nostra obprobrii abundantium et despectionis superborum

Proverbs 10:19

19 in multiloquio peccatum non deerit qui autem moderatur labia sua prudentissimus est

Proverbs 14:21

21 qui despicit proximum suum peccat qui autem miseretur pauperi beatus erit

Luke 16:14

14 audiebant autem omnia haec Pharisaei qui erant avari et deridebant illum

Luke 18:9

9 dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros parabolam istam

John 7:48-52

48 numquid aliquis ex principibus credidit in eum aut ex Pharisaeis 49 sed turba haec quae non novit legem maledicti sunt 50 dicit Nicodemus ad eos ille qui venit ad eum nocte qui unus erat ex ipsis 51 numquid lex nostra iudicat hominem nisi audierit ab ipso prius et cognoverit quid faciat 52 responderunt et dixerunt ei numquid et tu Galilaeus es scrutare et vide quia propheta a Galilaea non surgit

1 Peter 2:23

23 qui cum malediceretur non maledicebat cum pateretur non comminabatur tradebat autem iudicanti se iniuste

Leviticus 19:16

16 non eris criminator et susurro in populis non stabis contra sanguinem proximi tui ego Dominus

Joshua 2:14

14 qui responderunt ei anima nostra sit pro vobis in mortem si tamen non prodideris nos cumque tradiderit nobis Dominus terram faciemus in te misericordiam et veritatem

Joshua 2:20

20 quod si nos prodere volueris et sermonem istum proferre in medium erimus mundi ab hoc iuramento quo adiurasti nos

Nehemiah 6:17-19

17 sed et in diebus illis multae optimatium Iudaeorum epistulae mittebantur ad Tobiam et a Tobia veniebant ad eos 18 multi enim erant in Iudaea habentes iuramentum eius quia gener erat Secheniae filii Orei et Iohanan filius eius acceperat filiam Mosollam filii Barachiae 19 sed et laudabant eum coram me et verba mea nuntiabant ei et Tobias mittebat epistulas ut terreret me

Proverbs 14:5

5 testis fidelis non mentietur profert mendacium testis dolosus

Proverbs 20:19

19 ei qui revelat mysteria et ambulat fraudulenter et dilatat labia sua ne commiscearis

Proverbs 25:9

9 causam tuam tracta cum amico tuo et secretum extraneo non reveles

Proverbs 26:20-22

20 cum defecerint ligna extinguetur ignis et susurrone subtracto iurgia conquiescunt 21 sicut carbones ad prunam et ligna ad ignem sic homo iracundus suscitat rixas 22 verba susurronis quasi simplicia et ipsa perveniunt ad intima ventris

Jeremiah 38:27

27 venerunt ergo omnes principes ad Hieremiam et interrogaverunt eum et locutus est eis iuxta omnia verba quae praeceperat ei rex et cessaverunt ab eo nihil enim fuerat auditum

1 Timothy 5:13

13 simul autem et otiosae discunt circumire domos non solum otiosae sed et verbosae et curiosae loquentes quae non oportet

1 Kings 12:1-19

1 venit autem Roboam in Sychem illuc enim congregatus erat omnis Israhel ad constituendum eum regem 2 at Hieroboam filius Nabath cum adhuc esset in Aegypto profugus a facie regis Salomonis audita morte eius reversus est de Aegypto 3 miseruntque et vocaverunt eum venit ergo Hieroboam et omnis multitudo Israhel et locuti sunt ad Roboam dicentes 4 pater tuus durissimum iugum inposuit nobis tu itaque nunc inminue paululum de imperio patris tui durissimo et de iugo gravissimo quod inposuit nobis et serviemus tibi 5 qui ait eis ite usque ad tertium diem et revertimini ad me cumque abisset populus 6 iniit consilium rex Roboam cum senibus qui adsistebant coram Salomone patre eius dum adviveret et ait quod mihi datis consilium ut respondeam populo 7 qui dixerunt ei si hodie oboedieris populo huic et servieris et petitioni eorum cesseris locutusque fueris ad eos verba lenia erunt tibi servi cunctis diebus 8 qui dereliquit consilium senum quod dederant ei et adhibuit adulescentes qui nutriti fuerant cum eo et adsistebant illi 9 dixitque ad eos quod mihi datis consilium ut respondeam populo huic qui dixerunt mihi levius fac iugum quod inposuit pater tuus super nos 10 et dixerunt ei iuvenes qui nutriti fuerant cum eo sic loquere populo huic qui locuti sunt ad te dicentes pater tuus adgravavit iugum nostrum tu releva nos sic loqueris ad eos minimus digitus meus grossior est dorso patris mei 11 et nunc pater meus posuit super vos iugum grave ego autem addam super iugum vestrum pater meus cecidit vos flagellis ego autem caedam scorpionibus 12 venit ergo Hieroboam et omnis populus ad Roboam die tertia sicut locutus fuerat rex dicens revertimini ad me die tertia 13 responditque rex populo dura derelicto consilio seniorum quod ei dederant 14 et locutus est eis secundum consilium iuvenum dicens pater meus adgravavit iugum vestrum ego autem addam iugo vestro pater meus cecidit vos flagellis et ego caedam scorpionibus 15 et non adquievit rex populo quoniam aversatus eum fuerat Dominus ut suscitaret verbum suum quod locutus fuerat in manu Ahiae Silonitae ad Hieroboam filium Nabath 16 videns itaque populus quod noluisset eos audire rex respondit ei dicens quae nobis pars in David vel quae hereditas in filio Isai in tabernacula tua Israhel nunc vide domum tuam David et abiit Israhel in tabernacula sua 17 super filios autem Israhel quicumque habitabant in civitatibus Iuda regnavit Roboam 18 misit igitur rex Roboam Aduram qui erat super tributum et lapidavit eum omnis Israhel et mortuus est porro rex Roboam festinus ascendit currum et fugit in Hierusalem 19 recessitque Israhel a domo David usque in praesentem diem

Proverbs 15:22

22 dissipantur cogitationes ubi non est consilium ubi vero plures sunt consiliarii confirmantur

Proverbs 16:22

22 fons vitae eruditio possidentis doctrina stultorum fatuitas

Proverbs 20:18

18 cogitationes consiliis roborantur et gubernaculis tractanda sunt bella

Proverbs 24:6

6 quia cum dispositione initur bellum et erit salus ubi multa consilia sunt

Isaiah 19:11-14

11 stulti principes Taneos sapientes consiliarii Pharao dederunt consilium insipiens quomodo dicetis Pharaoni filius sapientium ego filius regum antiquorum 12 ubi sunt nunc sapientes tui adnuntient tibi et indicent quid cogitaverit Dominus exercituum super Aegyptum 13 stulti facti sunt principes Taneos emarcuerunt principes Mempheos deceperunt Aegyptum angulum populorum eius 14 Dominus miscuit in medio eius spiritum vertiginis et errare fecerunt Aegyptum in omni opere suo sicut errat ebrius et vomens

Acts 15:6-21

6 conveneruntque apostoli et seniores videre de verbo hoc 7 cum autem magna conquisitio fieret surgens Petrus dixit ad eos viri fratres vos scitis quoniam ab antiquis diebus in nobis elegit Deus per os meum audire gentes verbum evangelii et credere 8 et qui novit corda Deus testimonium perhibuit dans illis Spiritum Sanctum sicut et nobis 9 et nihil discrevit inter nos et illos fide purificans corda eorum 10 nunc ergo quid temptatis Deum inponere iugum super cervicem discipulorum quod neque patres nostri neque nos portare potuimus 11 sed per gratiam Domini Iesu credimus salvari quemadmodum et illi 12 tacuit autem omnis multitudo et audiebant Barnaban et Paulum narrantes quanta fecisset Deus signa et prodigia in gentibus per eos 13 et postquam tacuerunt respondit Iacobus dicens viri fratres audite me 14 Simeon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo 15 et huic concordant verba prophetarum sicut scriptum est 16 post haec revertar et aedificabo tabernaculum David quod decidit et diruta eius reaedificabo et erigam illud 17 ut requirant ceteri hominum Dominum et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum dicit Dominus faciens haec 18 notum a saeculo est Domino opus suum 19 propter quod ego iudico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum 20 sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum et fornicatione et suffocatis et sanguine 21 Moses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum praedicent in synagogis ubi per omne sabbatum legitur

Proverbs 6:1-5

1 fili mi si spoponderis pro amico tuo defixisti apud extraneum manum tuam 2 inlaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus 3 fac ergo quod dico fili mi et temet ipsum libera quia incidisti in manu proximi tui discurre festina suscita amicum tuum 4 ne dederis somnum oculis tuis nec dormitent palpebrae tuae 5 eruere quasi dammula de manu et quasi avis de insidiis aucupis

Proverbs 17:18

18 homo stultus plaudet manibus cum spoponderit pro amico suo

Proverbs 20:16

16 tolle vestimentum eius qui fideiussor extitit alieni et pro extraneis aufer pignus ab eo

Proverbs 22:26-27

26 noli esse cum his qui defigunt manus suas et qui vades se offerunt pro debitis 27 si enim non habes unde restituas quid causae est ut tollat operimentum de cubili tuo

1 Samuel 25:32-33

32 et ait David ad Abigail benedictus Dominus Deus Israhel qui misit te hodie in occursum meum et benedictum eloquium tuum 33 et benedicta tu quae prohibuisti me hodie ne irem ad sanguinem et ulciscerer me manu mea

2 Samuel 20:16-22

16 et exclamavit mulier sapiens de civitate audite audite dicite Ioab adpropinqua huc et loquar tecum 17 qui cum accessisset ad eam ait illi tu es Ioab et ille respondit ego ad quem sic locuta est audi sermones ancillae tuae qui respondit audio 18 rursumque illa sermo inquit dicebatur in veteri proverbio qui interrogant interrogent in Abela et sic perficiebant 19 nonne ego sum quae respondeo veritatem Israhel et tu quaeris subruere civitatem et evertere matrem in Israhel quare praecipitas hereditatem Domini 20 respondensque Ioab ait absit absit hoc a me non praecipito neque demolior 21 non se sic habet res sed homo de monte Ephraim Seba filius Bochri cognomine levavit manum contra regem David tradite illum solum et recedemus a civitate et ait mulier ad Ioab ecce caput eius mittetur ad te per murum 22 ingressa est ergo ad omnem populum et locuta est eis sapienter qui abscisum caput Seba filii Bochri proiecerunt ad Ioab et ille cecinit tuba et recesserunt ab urbe unusquisque in tabernacula sua Ioab autem reversus est Hierusalem ad regem

Esther 9:25

25 et postea ingressa est Hester ad regem obsecrans ut conatus eius litteris regis irriti fierent et malum quod contra Iudaeos cogitaverat reverteretur in caput eius denique et ipsum et filios eius adfixerunt cruci

Proverbs 31:30-31

30 sin fallax gratia et vana est pulchritudo mulier timens Dominum ipsa laudabitur 31 thau date ei de fructu manuum suarum et laudent eam in portis opera eius

Matthew 26:13

13 amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo dicetur et quod haec fecit in memoriam eius

Luke 8:3

3 et Iohanna uxor Chuza procuratoris Herodis et Susanna et aliae multae quae ministrabant eis de facultatibus suis

Luke 10:42

42 porro unum est necessarium Maria optimam partem elegit quae non auferetur ab ea

Luke 11:21-22

21 cum fortis armatus custodit atrium suum in pace sunt ea quae possidet 22 si autem fortior illo superveniens vicerit eum universa arma eius aufert in quibus confidebat et spolia eius distribuit

Luke 21:2-4

2 vidit autem et quandam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo 3 et dixit vere dico vobis quia vidua haec pauper plus quam omnes misit 4 nam omnes hii ex abundanti sibi miserunt in munera Dei haec autem ex eo quod deest illi omnem victum suum quem habuit misit

Acts 9:39

39 exsurgens autem Petrus venit cum illis et cum advenisset duxerunt illum in cenaculum et circumsteterunt illum omnes viduae flentes et ostendentes tunicas et vestes quas faciebat illis Dorcas

Acts 16:14-15

14 et quaedam mulier nomine Lydia purpuraria civitatis Thyatirenorum colens Deum audivit cuius Dominus aperuit cor intendere his quae dicebantur a Paulo 15 cum autem baptizata esset et domus eius deprecata est dicens si iudicastis me fidelem Domino esse introite in domum meam et manete et coegit nos

Romans 16:2-4

2 ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis et adsistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit etenim ipsa quoque adstitit multis et mihi ipsi 3 salutate Priscam et Aquilam adiutores meos in Christo Iesu 4 qui pro anima mea suas cervices subposuerunt quibus non solus ego gratias ago sed et cunctae ecclesiae gentium

Romans 16:6

6 salutate Mariam quae multum laboravit in vobis

2 John 1:1

1 senior electae dominae et natis eius quos ego diligo in veritate et non ego solus sed et omnes qui cognoverunt veritatem

Job 20:19-23

19 quoniam confringens nudavit pauperes domum rapuit et non aedificavit eam 20 nec est satiatus venter eius et cum habuerit quae cupierat possidere non poterit 21 non remansit de cibo eius et propterea nihil permanebit de bonis eius 22 cum satiatus fuerit artabitur aestuabit et omnis dolor inruet in eum 23 utinam impleatur venter eius ut emittat in eum iram furoris sui et pluat super illum bellum suum

Psalms 41:1-4

1 pro victoria canticum David beatus qui cogitat de paupere in die mala salvabit eum Dominus 2 Dominus custodiet eum et vivificabit eum et beatus erit in terra et non tradet eum animae inimicorum suorum 3 Dominus confortabit eum in lecto infirmitatis totum stratum eius vertisti in aegrotatione sua 4 ego dixi Domine miserere mei sana animam meam quoniam peccavi tibi

Psalms 112:4-9

4 zai ortum est in tenebris lumen iustis heth clemens et misericors et iustus 5 teth bonus vir clemens et fenerans ioth dispensabit verba sua in iudicio 6 caph quia in aeternum non commovebitur 7 lameth in memoria sempiterna erit iustus mem ab auditu malo non timebit nun paratum cor eius confidens in Domino 8 samech firmum cor eius non timebit ain donec aspiciat hostibus suis 9 phe dispersit dedit pauperibus sade iustitia eius permanet in aeternum coph cornu eius exaltabitur in gloria

Proverbs 15:27

27 conturbat domum suam qui sectatur avaritiam qui autem odit munera vivet

Ecclesiastes 4:8

8 unus est et secundum non habet non filium non fratrem et tamen laborare non cessat nec satiantur oculi eius divitiis nec recogitat dicens cui laboro et fraudo animam meam bonis in hoc quoque vanitas est et adflictio pessima

Isaiah 32:7-8

7 fraudulenti vasa pessima sunt ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii cum loqueretur pauper iudicium 8 princeps vero ea quae digna sunt principe cogitavit et ipse super duces stabit

Isaiah 57:1

1 iustus perit et nemo est qui recogitet in corde suo et viri misericordiae colliguntur quia non est qui intellegat a facie enim malitiae collectus est iustus

Isaiah 58:7-12

7 frange esurienti panem tuum et egenos vagosque induc in domum tuam cum videris nudum operi eum et carnem tuam ne despexeris 8 tunc erumpet quasi mane lumen tuum et sanitas tua citius orietur et anteibit faciem tuam iustitia tua et gloria Domini colliget te 9 tunc invocabis et Dominus exaudiet clamabis et dicet ecce adsum si abstuleris de medio tui catenam et desieris digitum extendere et loqui quod non prodest 10 cum effuderis esurienti animam tuam et animam adflictam repleveris orietur in tenebris lux tua et tenebrae tuae erunt sicut meridies 11 et requiem tibi dabit Dominus semper et implebit splendoribus animam tuam et ossa tua liberabit et eris quasi hortus inriguus et sicut fons aquarum cuius non deficient aquae 12 et aedificabuntur in te deserta saeculorum fundamenta generationis et generationis suscitabis et vocaberis aedificator sepium avertens semitas in quietem

Daniel 4:27

27 quam ob rem rex consilium meum placeat tibi et peccata tua elemosynis redime et iniquitates tuas misericordiis pauperum forsitan ignoscat delictis tuis

Matthew 5:7

7 beati misericordes quia ipsi misericordiam consequentur

Matthew 6:14-15

14 si enim dimiseritis hominibus peccata eorum dimittet et vobis Pater vester caelestis delicta vestra 15 si autem non dimiseritis hominibus nec Pater vester dimittet peccata vestra

Matthew 25:34-40

34 tunc dicet rex his qui a dextris eius erunt venite benedicti Patris mei possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi 35 esurivi enim et dedistis mihi manducare sitivi et dedistis mihi bibere hospes eram et collexistis me 36 nudus et operuistis me infirmus et visitastis me in carcere eram et venistis ad me 37 tunc respondebunt ei iusti dicentes Domine quando te vidimus esurientem et pavimus sitientem et dedimus tibi potum 38 quando autem te vidimus hospitem et colleximus te aut nudum et cooperuimus 39 aut quando te vidimus infirmum aut in carcere et venimus ad te 40 et respondens rex dicet illis amen dico vobis quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis mihi fecistis

Luke 6:38

38 date et dabitur vobis mensuram bonam confersam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum eadem quippe mensura qua mensi fueritis remetietur vobis

2 Corinthians 9:6-14

6 hoc autem qui parce seminat parce et metet et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet 7 unusquisque prout destinavit corde suo non ex tristitia aut ex necessitate hilarem enim datorem diligit Deus 8 potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes abundetis in omne opus bonum 9 sicut scriptum est dispersit dedit pauperibus iustitia eius manet in aeternum 10 qui autem administrat semen seminanti et panem ad manducandum praestabit et multiplicabit semen vestrum et augebit incrementa frugum iustitiae vestrae 11 ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem quae operatur per nos gratiarum actionem Deo 12 quoniam ministerium huius officii non solum supplet ea quae desunt sanctis sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in Domino 13 per probationem ministerii huius glorificantes Deum in oboedientia confessionis vestrae in evangelium Christi et simplicitate communicationis in illos et in omnes 14 et ipsorum obsecratione pro vobis desiderantium vos propter eminentem gratiam Dei in vobis

Philippians 4:17

17 non quia quaero datum sed requiro fructum abundantem in rationem vestram

James 2:13

13 iudicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam superexultat autem misericordia iudicio

James 5:1-5

1 age nunc divites plorate ululantes in miseriis quae advenient vobis 2 divitiae vestrae putrefactae sunt et vestimenta vestra a tineis comesta sunt 3 aurum et argentum vestrum eruginavit et erugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis thesaurizastis in novissimis diebus 4 ecce merces operariorum qui messuerunt regiones vestras qui fraudatus est a vobis clamat et clamor ipsorum in aures Domini Sabaoth introiit 5 epulati estis super terram et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis

Job 27:13-23

13 haec est pars hominis impii apud Deum et hereditas violentorum quam ab Omnipotente suscipient 14 si multiplicati fuerint filii eius in gladio erunt et nepotes eius non saturabuntur pane 15 qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu et viduae illius non plorabunt 16 si conportaverit quasi terram argentum et sicut lutum praeparaverit vestimenta 17 praeparabit quidem sed iustus vestietur illis et argentum innocens dividet 18 aedificavit sicut tinea domum suam et sicut custos fecit umbraculum 19 dives cum dormierit nihil secum auferet aperit oculos suos et nihil inveniet 20 adprehendit eum quasi aqua inopia nocte opprimet eum tempestas 21 tollet eum ventus urens et auferet et velut turbo rapiet eum de loco suo 22 et mittet super eum et non parcet de manu eius fugiens fugiet 23 stringet super eum manus suas et sibilabit super illum intuens locum eius

Psalms 126:5-6

5 qui seminant in lacrimis in exultatione metent 6 qui ambulans ibat et flebat portans ad seminandum sementem veniens veniet in exultatione portans manipulos suos

Proverbs 1:18

18 ipsique contra sanguinem suum insidiantur et moliuntur fraudes contra animas suas

Proverbs 22:8

8 qui seminat iniquitatem metet mala et virga irae suae consummabitur

Isaiah 59:5-8

5 ova aspidum ruperunt et telas araneae texuerunt qui comederit de ovis eorum morietur et quod confotum est erumpet in regulum 6 telae eorum non erunt in vestimentum neque operientur operibus suis opera eorum opera inutilia et opus iniquitatis in manibus eorum 7 pedes eorum ad malum currunt et festinant ut effundant sanguinem innocentem cogitationes eorum cogitationes inutiles vastitas et contritio in viis eorum 8 viam pacis nescierunt et non est iudicium in gressibus eorum semitae eorum incurvatae sunt eis omnis qui calcat in ea ignorat pacem

Hosea 10:12-13

12 seminate vobis in iustitia metite in ore misericordiae innovate vobis novale tempus autem requirendi Dominum cum venerit qui docebit vos iustitiam 13 arastis impietatem iniquitatem messuistis comedistis frugem mendacii quia confisus es in viis tuis in multitudine fortium tuorum

Galatians 6:8-9

8 quae enim seminaverit homo haec et metet quoniam qui seminat in carne sua de carne et metet corruptionem qui autem seminat in spiritu de spiritu metet vitam aeternam 9 bonum autem facientes non deficiamus tempore enim suo metemus non deficientes

Ephesians 4:22

22 deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem qui corrumpitur secundum desideria erroris

James 3:18

18 fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus pacem

Proverbs 1:16-19

16 pedes enim illorum ad malum currunt et festinant ut effundant sanguinem 17 frustra autem iacitur rete ante oculos pinnatorum 18 ipsique contra sanguinem suum insidiantur et moliuntur fraudes contra animas suas 19 sic semitae omnis avari animas possidentium rapiunt

Proverbs 7:22-23

22 statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam et quasi agnus lasciviens et ignorans quod ad vincula stultus trahatur 23 donec transfigat sagitta iecur eius velut si avis festinet ad laqueum et nescit quia de periculo animae illius agitur

Proverbs 8:36

36 qui autem in me peccaverit laedet animam suam omnes qui me oderunt diligunt mortem

Proverbs 10:16

16 opus iusti ad vitam fructus impii ad peccatum

Proverbs 11:4

4 non proderunt divitiae in die ultionis iustitia autem liberabit a morte

Proverbs 19:23

23 timor Domini ad vitam et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessimi

Acts 10:35

35 sed in omni gente qui timet eum et operatur iustitiam acceptus est illi

Romans 2:8-9

8 his autem qui ex contentione et qui non adquiescunt veritati credunt autem iniquitati ira et indignatio 9 tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum Iudaei primum et Graeci

Romans 6:23

23 stipendia enim peccati mors gratia autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro

1 John 3:7

7 filioli nemo vos seducat qui facit iustitiam iustus est sicut et ille iustus est

1 John 3:10

10 in hoc manifesti sunt filii Dei et filii diaboli omnis qui non est iustus non est de Deo et qui non diligit fratrem suum

1 Chronicles 29:17

17 scio Deus meus quod probes corda et simplicitatem diligas unde et ego in simplicitate cordis mei laetus obtuli universa haec et populum tuum qui hic reppertus est vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria

Psalms 11:7

7 quoniam iustus Dominus iustitias dilexit rectum videbunt facies eorum

Psalms 18:25-26

25 cum sancto sanctus eris cum viro innocente innocenter ages 26 cum electo electus eris et cum perverso pervertes

Psalms 51:6

6 ecce enim veritatem diligis absconditum et arcanum sapientiae manifestasti mihi

Psalms 119:1

1 aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini

Psalms 140:13

13 scio quod faciet Dominus causam inopis iudicia pauperum

Proverbs 6:14

14 pravo corde machinatur malum et in omni tempore iurgia seminat

Proverbs 6:16-19

16 sex sunt quae odit Dominus et septimum detestatur anima eius 17 oculos sublimes linguam mendacem manus effundentes innoxium sanguinem 18 cor machinans cogitationes pessimas pedes veloces ad currendum in malum 19 proferentem mendacia testem fallacem et eum qui seminat inter fratres discordias

Proverbs 8:13

13 timor Domini odit malum arrogantiam et superbiam et viam pravam et os bilingue detestor

Proverbs 9:7

7 qui erudit derisorem ipse sibi facit iniuriam et qui arguit impium generat maculam sibi

Proverbs 12:22

22 abominatio Domino labia mendacia qui autem fideliter agunt placent ei

Proverbs 15:8

8 victimae impiorum abominabiles Domino vota iustorum placabilia

Proverbs 16:17

17 semita iustorum declinat mala custos animae suae servat viam suam

Proverbs 21:29

29 vir impius procaciter obfirmat vultum suum qui autem rectus est corrigit viam suam

Genesis 17:7-8

7 et statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum post te in generationibus suis foedere sempiterno ut sim Deus tuus et seminis tui post te 8 daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuae omnem terram Chanaan in possessionem aeternam eroque Deus eorum

Exodus 23:2

2 non sequeris turbam ad faciendum malum nec in iudicio plurimorum adquiesces sententiae ut a vero devies

Psalms 37:26

26 tota die donat et commodat et semen eius in benedictione

Psalms 112:1-2

1 aleph beatus vir qui timet Dominum beth in mandatis eius volet nimis 2 gimel potens in terra erit semen eius deleth generatio iustorum benedicetur

Proverbs 13:22

22 bonus relinquet heredes filios et nepotes et custoditur iusto substantia peccatoris

Proverbs 16:5

5 abominatio Domini omnis arrogans etiam si manus ad manum fuerit non erit innocens

Isaiah 27:4

4 indignatio non est mihi quis dabit me spinam et veprem in proelio gradiar super eam succendam eam pariter

Jeremiah 32:39

39 et dabo eis cor unum et viam unam ut timeant me universis diebus et bene sit eis et filiis eorum post eos

Acts 2:39

39 vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus qui longe sunt quoscumque advocaverit Dominus Deus noster

Genesis 24:47

47 interrogavique eam et dixi cuius es filia quae respondit filia Bathuelis sum filii Nahor quem peperit illi Melcha suspendi itaque inaures ad ornandam faciem eius et armillas posui in manibus

Proverbs 7:10

10 et ecce mulier occurrit illi ornatu meretricio praeparata ad capiendas animas garrula et vaga

Proverbs 9:13

13 mulier stulta et clamosa plenaque inlecebris et nihil omnino sciens

Proverbs 31:30

30 sin fallax gratia et vana est pulchritudo mulier timens Dominum ipsa laudabitur

Ezekiel 16:15-22

15 et habens fiduciam in pulchritudine tua fornicata es in nomine tuo et exposuisti fornicationem tuam omni transeunti ut eius fieres 16 et sumens de vestimentis meis fecisti tibi excelsa hinc inde consuta et fornicata es super eis sicut non est factum neque futurum est 17 et tulisti vasa decoris tui de auro meo et argento meo quae dedi tibi et fecisti tibi imagines masculinas et fornicata es in eis 18 et sumpsisti vestimenta tua multicoloria et vestita es eis et oleum meum et thymiama meum posuisti coram eis 19 et panem meum quem dedi tibi similam et oleum et mel quibus enutrivi te posuisti in conspectu eorum in odorem suavitatis et factum est ait Dominus Deus 20 et tulisti filios tuos et filias tuas quas generasti mihi et immolasti eis ad devorandum numquid parva est fornicatio tua 21 immolantis filios meos et dedisti illos consecrans eis 22 et post omnes abominationes tuas et fornicationes non es recordata dierum adulescentiae tuae quando eras nuda et confusione plena conculcata in sanguine tuo

Nahum 3:4-6

4 propter multitudinem fornicationum meretricis speciosae et gratae et habentis maleficia quae vendidit gentes in fornicationibus suis et familias in maleficiis suis 5 ecce ego ad te dicit Dominus exercituum et revelabo pudenda tua in facie tua et ostendam gentibus nuditatem tuam et regnis ignominiam tuam 6 et proiciam super te abominationes et contumeliis te adficiam et ponam te in exemplum

1 Peter 3:3-4

3 quarum sit non extrinsecus capillaturae aut circumdatio auri aut indumenti vestimentorum cultus 4 sed qui absconditus cordis est homo in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus quod est in conspectu Dei locuples

2 Peter 2:22

22 contigit enim eis illud veri proverbii canis reversus ad suum vomitum et sus lota in volutabro luti

Psalms 10:17

17 desiderium pauperum audit Dominus praeparasti ut cor eorum audiat auris tua

Psalms 27:4

4 unum petivi a Domino hoc requiram ut habitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae ut videam pulchritudinem Domini et adtendam templum eius

Psalms 37:4

4 et delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui

Psalms 39:7-8

7 nunc ergo quid expecto Domine praestolatio mea tu es 8 ab omnibus iniquitatibus meis libera me obprobrium stulto ne ponas me

Psalms 119:5

5 utinam dirigantur viae meae ad custodienda praecepta tua

Psalms 119:10

10 in toto corde meo exquisivi te ne errare me facias a mandatis tuis

Proverbs 11:7

7 mortuo homine impio nulla erit ultra spes et expectatio sollicitorum peribit

Isaiah 26:9

9 anima mea desideravit te in nocte sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te cum feceris iudicia tua in terra iustitiam discent habitatores orbis

Jeremiah 17:16

16 et ego non sum turbatus te pastorem sequens et diem hominis non desideravi tu scis quod egressum est de labiis meis rectum in conspectu tuo fuit

Matthew 5:6

6 beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam quoniam ipsi saturabuntur

Hebrews 10:27

27 terribilis autem quaedam expectatio iudicii et ignis aemulatio quae consumptura est adversarios

Deuteronomy 15:10

10 sed dabis ei nec ages quippiam callide in eius necessitatibus sublevandis ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni tempore et in cunctis ad quae manum miseris

Psalms 112:9

9 phe dispersit dedit pauperibus sade iustitia eius permanet in aeternum coph cornu eius exaltabitur in gloria

Proverbs 11:18

18 impius facit opus instabile seminanti autem iustitiam merces fidelis

Proverbs 19:17

17 feneratur Domino qui miseretur pauperis et vicissitudinem suam reddet ei

Proverbs 28:8

8 qui coacervat divitias usuris et fenore liberali in pauperes congregat eas

Ecclesiastes 11:1-2

1 mitte panem tuum super transeuntes aquas quia post multa tempora invenies illum 2 da partem septem necnon et octo quia ignoras quid futurum sit mali super terram

Ecclesiastes 11:6

6 mane semina sementem tuam et vespere ne cesset manus tua quia nescis quid magis oriatur hoc an illud et si utrumque simul melius erit

Haggai 1:6

6 seminastis multum et intulistis parum comedistis et non estis satiati bibistis et non estis inebriati operuistis vos et non estis calefacti et qui mercedes congregavit misit eas in sacculum pertusum

Haggai 1:9-11

9 respexistis ad amplius et ecce factum est minus et intulistis in domum et exsuflavi illud quam ob causam dicit Dominus exercituum quia domus mea deserta est et vos festinatis unusquisque in domum suam 10 propter hoc super vos prohibiti sunt caeli ne darent rorem et terra prohibita est ne daret germen suum 11 et vocavi siccitatem super terram et super montes et super triticum et super vinum et super oleum et quaecumque profert humus et super homines et super iumenta et super omnem laborem manuum

Haggai 2:16-19

16 cum accederetis ad acervum viginti modiorum et fierent decem intraretis ad torcular ut exprimeretis quinquaginta lagoenas et fiebant viginti 17 percussi vos vento urente et aurugine et grandine omnia opera manuum vestrarum et non fuit in vobis qui reverteretur ad me dicit Dominus 18 ponite corda vestra ex die ista et in futurum a die vicesima et quarta noni mensis a die qua fundamenta iacta sunt templi Domini ponite super cor vestrum 19 numquid iam semen in germine est et adhuc vinea et ficus et malogranatum et lignum olivae non floruit ex die ista benedicam

Acts 11:29-30

29 discipuli autem prout quis habebat proposuerunt singuli eorum in ministerium mittere habitantibus in Iudaea fratribus 30 quod et fecerunt mittentes ad seniores per manus Barnabae et Sauli

2 Corinthians 9:5-11

5 necessarium ergo existimavi rogare fratres ut praeveniant ad vos et praeparent repromissam benedictionem hanc paratam esse sic quasi benedictionem non quasi avaritiam 6 hoc autem qui parce seminat parce et metet et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet 7 unusquisque prout destinavit corde suo non ex tristitia aut ex necessitate hilarem enim datorem diligit Deus 8 potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes abundetis in omne opus bonum 9 sicut scriptum est dispersit dedit pauperibus iustitia eius manet in aeternum 10 qui autem administrat semen seminanti et panem ad manducandum praestabit et multiplicabit semen vestrum et augebit incrementa frugum iustitiae vestrae 11 ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem quae operatur per nos gratiarum actionem Deo

Job 29:13-18

13 benedictio perituri super me veniebat et cor viduae consolatus sum 14 iustitia indutus sum et vestivit me sicut vestimento et diademate iudicio meo 15 oculus fui caeco et pes claudo 16 pater eram pauperum et causam quam nesciebam diligentissime investigabam 17 conterebam molas iniqui et de dentibus illius auferebam praedam 18 dicebamque in nidulo meo moriar et sicut palma multiplicabo dies

Job 31:16-20

16 si negavi quod volebant pauperibus et oculos viduae expectare feci 17 si comedi buccellam meam solus et non comedit pupillus ex ea 18 quia ab infantia mea crevit mecum miseratio et de utero matris meae egressa est mecum 19 si despexi pereuntem eo quod non habuerit indumentum et absque operimento pauperem 20 si non benedixerunt mihi latera eius et de velleribus ovium mearum calefactus est

Proverbs 28:27

27 qui dat pauperi non indigebit qui despicit deprecantem sustinebit penuriam

Isaiah 32:8

8 princeps vero ea quae digna sunt principe cogitavit et ipse super duces stabit

Isaiah 58:7-11

7 frange esurienti panem tuum et egenos vagosque induc in domum tuam cum videris nudum operi eum et carnem tuam ne despexeris 8 tunc erumpet quasi mane lumen tuum et sanitas tua citius orietur et anteibit faciem tuam iustitia tua et gloria Domini colliget te 9 tunc invocabis et Dominus exaudiet clamabis et dicet ecce adsum si abstuleris de medio tui catenam et desieris digitum extendere et loqui quod non prodest 10 cum effuderis esurienti animam tuam et animam adflictam repleveris orietur in tenebris lux tua et tenebrae tuae erunt sicut meridies 11 et requiem tibi dabit Dominus semper et implebit splendoribus animam tuam et ossa tua liberabit et eris quasi hortus inriguus et sicut fons aquarum cuius non deficient aquae

Matthew 25:34-35

34 tunc dicet rex his qui a dextris eius erunt venite benedicti Patris mei possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi 35 esurivi enim et dedistis mihi manducare sitivi et dedistis mihi bibere hospes eram et collexistis me

2 Corinthians 9:6-9

6 hoc autem qui parce seminat parce et metet et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet 7 unusquisque prout destinavit corde suo non ex tristitia aut ex necessitate hilarem enim datorem diligit Deus 8 potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes abundetis in omne opus bonum 9 sicut scriptum est dispersit dedit pauperibus iustitia eius manet in aeternum

Genesis 42:6

6 et Ioseph princeps Aegypti atque ad illius nutum frumenta populis vendebantur cumque adorassent eum fratres sui

Job 29:13

13 benedictio perituri super me veniebat et cor viduae consolatus sum

Proverbs 24:24

24 qui dicit impio iustus es maledicent ei populi et detestabuntur eum tribus

Amos 8:4-6

4 audite hoc qui conteritis pauperem et deficere facitis egenos terrae

Esther 7:10

10 suspensus est itaque Aman in patibulo quod paraverat Mardocheo et regis ira quievit

Psalms 10:2

2 in superbia impii ardet pauper capiantur in sceleribus quae cogitaverunt

Psalms 57:6

6 paratum cor meum Deus paratum cor meum cantabo et psallam

Proverbs 17:11

11 semper iurgia quaerit malus angelus autem crudelis mittetur contra eum

Deuteronomy 8:12-14

12 ne postquam comederis et satiatus domos pulchras aedificaveris et habitaveris in eis 13 habuerisque armenta et ovium greges argenti et auri cunctarumque rerum copiam 14 elevetur cor tuum et non reminiscaris Domini Dei tui qui eduxit te de terra Aegypti de domo servitutis

Job 31:24-25

24 si putavi aurum robur meum et obrizae dixi fiducia mea 25 si laetatus sum super multis divitiis meis et quia plurima repperit manus mea

Psalms 1:3

3 et erit tamquam lignum transplantatum iuxta rivulos aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omne quod fecerit prosperabitur

Psalms 49:6

6 qui fiduciam habent in fortitudine sua et in multitudine divitiarum suarum superbiunt

Psalms 52:7-8

7 ecce vir qui non posuit Deum fortitudinem suam sed speravit in multitudine divitiarum suarum confortatus est in insidiis suis 8 ego sicut oliva virens in domo Dei speravi in misericordia Dei in saeculum sempiternum

Psalms 62:10

10 unum locutus est Deus duo haec audivi quia imperium Dei est

Psalms 92:12-14

12 iustus ut palma florebit ut cedrus in Libano multiplicabitur 13 transplantati in domo Domini in atriis Dei nostri germinabunt 14 adhuc fructificabunt in senectute pingues et frondentes erunt

Proverbs 10:15

15 substantia divitis urbs fortitudinis eius pavor pauperum egestas eorum

Isaiah 60:21

21 populus autem tuus omnes iusti in perpetuum hereditabunt terram germen plantationis meae opus manus meae ad glorificandum

Jeremiah 17:8

8 et erit quasi lignum quod transplantatur super aquas quod ad humorem mittit radices suas et non timebit cum venerit aestus et erit folium eius viride et in tempore siccitatis non erit sollicitum nec aliquando desinet facere fructum

Mark 10:24-25

24 discipuli autem obstupescebant in verbis eius at Iesus rursus respondens ait illis filioli quam difficile est confidentes in pecuniis regnum Dei introire 25 facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei

1 Timothy 6:17

17 divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum

Genesis 34:30

30 quibus patratis audacter Iacob dixit ad Symeon et Levi turbastis me et odiosum fecistis Chananeis et Ferezeis habitatoribus terrae huius nos pauci sumus illi congregati percutient me et delebor ego et domus mea

Joshua 7:24-25

24 tollens itaque Iosue Achan filium Zare argentumque et pallium et auream regulam filiosque eius et filias boves et asinos et oves ipsumque tabernaculum et cunctam supellectilem et omnis Israhel cum eo duxerunt eos ad vallem Achor 25 ubi dixit Iosue quia turbasti nos exturbet te Dominus in die hac lapidavitque eum omnis Israhel et cuncta quae illius erant igne consumpta sunt

1 Samuel 25:3

3 nomen autem viri illius erat Nabal et nomen uxoris eius Abigail eratque mulier illa prudentissima et speciosa porro vir eius durus et pessimus et malitiosus erat autem de genere Chaleb

1 Samuel 25:17

17 quam ob rem considera et recogita quid facias quoniam conpleta est malitia adversum virum tuum et adversus domum tuam et ipse filius est Belial ita ut nemo ei possit loqui

1 Samuel 25:38

38 cumque pertransissent decem dies percussit Dominus Nabal et mortuus est

Proverbs 14:19

19 iacebunt mali ante bonos et impii ante portas iustorum

Ecclesiastes 5:16

16 miserabilis prorsus infirmitas quomodo venit sic revertetur quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum

Hosea 8:7

7 quia ventum seminabunt et turbinem metent culmus stans non est in eis germen non faciet farinam quod si et fecerit alieni comedent eam

Habakkuk 2:9-10

9 vae qui congregat avaritiam malam domui suae ut sit in excelso nidus eius et liberari se putat de manu mali 10 cogitasti confusionem domui tuae concidisti populos multos et peccavit anima tua

Proverbs 3:18

18 lignum vitae est his qui adprehenderint eam et qui tenuerit eam beatus

Proverbs 15:4

4 lingua placabilis lignum vitae quae inmoderata est conteret spiritum

Daniel 12:3

3 qui autem docti fuerint fulgebunt quasi splendor firmamenti et qui ad iustitiam erudiunt multos quasi stellae in perpetuas aeternitates

Matthew 4:19

19 et ait illis venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum

Luke 5:9-10

9 stupor enim circumdederat eum et omnes qui cum illo erant in captura piscium quam ceperant 10 similiter autem Iacobum et Iohannem filios Zebedaei qui erant socii Simonis et ait ad Simonem Iesus noli timere ex hoc iam homines eris capiens

John 4:36

36 et qui metit mercedem accipit et congregat fructum in vitam aeternam ut et qui seminat simul gaudeat et qui metit

1 Corinthians 9:19-23

19 nam cum liber essem ex omnibus omnium me servum feci ut plures lucri facerem 20 et factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus ut Iudaeos lucrarer 21 his qui sub lege sunt quasi sub lege essem cum ipse non essem sub lege ut eos qui sub lege erant lucri facerem his qui sine lege erant tamquam sine lege essem cum sine lege Dei non essem sed in lege essem Christi ut lucri facerem eos qui sine lege erant 22 factus sum infirmis infirmus ut infirmos lucri facerem omnibus omnia factus sum ut omnes facerem salvos 23 omnia autem facio propter evangelium ut particeps eius efficiar

1 Thessalonians 2:19

19 quae est enim nostra spes aut gaudium aut corona gloriae nonne vos ante Dominum nostrum Iesum estis in adventu eius

James 5:20

20 scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae salvabit animam eius a morte et operit multitudinem peccatorum

2 Samuel 7:14-15

14 ego ero ei in patrem et ipse erit mihi in filium qui si inique aliquid gesserit arguam eum in virga virorum et in plagis filiorum hominum 15 misericordiam autem meam non auferam ab eo sicut abstuli a Saul quem amovi a facie tua

2 Samuel 12:9-12

9 quare ergo contempsisti verbum Domini ut faceres malum in conspectu meo Uriam Hettheum percussisti gladio et uxorem illius accepisti uxorem et interfecisti eum gladio filiorum Ammon 10 quam ob rem non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum eo quod despexeris me et tuleris uxorem Uriae Hetthei ut esset uxor tua 11 itaque haec dicit Dominus ecce ego suscitabo super te malum de domo tua et tollam uxores tuas in oculis tuis et dabo proximo tuo et dormiet cum uxoribus tuis in oculis solis huius 12 tu enim fecisti abscondite ego vero faciam verbum istud in conspectu omnis Israhel et in conspectu solis

1 Kings 13:24

24 qui cum abisset invenit eum leo in via et occidit et erat cadaver eius proiectum in itinere asinus autem stabat iuxta illum et leo stabat iuxta cadaver

Proverbs 13:21

21 peccatores persequetur malum et iustis retribuentur bona

Jeremiah 25:29

29 quia ecce in civitate in qua invocatum est nomen meum ego incipio adfligere et vos quasi innocentes inmunes eritis non eritis inmunes gladium enim ego voco super omnes habitatores terrae dicit Dominus exercituum

1 Corinthians 11:30-32

30 ideo inter vos multi infirmes et inbecilles et dormiunt multi 31 quod si nosmet ipsos diiudicaremus non utique iudicaremur 32 dum iudicamur autem a Domino corripimur ut non cum hoc mundo damnemur

1 Peter 4:17-18

17 quoniam tempus ut incipiat iudicium de domo Dei si autem primum a nobis qui finis eorum qui non credunt Dei evangelio 18 et si iustus vix salvatur impius et peccator ubi parebit

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.