Mark 9:12 Cross References - Vulgate

12 qui respondens ait illis Helias cum venerit primo restituet omnia et quomodo scriptum est in Filium hominis ut multa patiatur et contemnatur

Psalms 22:1-31

1 victori pro cervo matutino canticum Deus Deus meus quare dereliquisti me longe a salute mea verba rugitus mei 2 Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte nec est silentium mihi 3 et tu sancte habitator Laus Israhel 4 in te confisi sunt patres nostri confisi sunt et salvasti eos 5 ad te clamaverunt et salvati sunt in te confisi sunt et non sunt confusi 6 ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et dispectio plebis 7 omnes videntes me subsannant me dimittunt labium movent caput 8 confugit ad Dominum salvet eum liberet eum quoniam vult eum 9 tu autem propugnator meus ex utero fiducia mea ab uberibus matris meae 10 in te proiectus sum ex vulva de ventre matris meae Deus meus es tu 11 ne longe fias a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est adiutor 12 circumdederunt me vituli multi tauri pingues vallaverunt me 13 aperuerunt super me os suum quasi leo capiens et rugiens 14 sicut aqua effusus sum et separata sunt omnia ossa mea factum est cor meum sicut cera liquefacta in medio ventris mei 15 aruit velut testa fortitudo mea et lingua mea adhesit palato meo et in pulverem mortis detraxisti me 16 circumdederunt me venatores concilium pessimorum vallavit me vinxerunt manus meas et pedes meos 17 numeravi omnia ossa mea quae ipsi respicientes viderunt in me 18 diviserunt vestimenta mea sibi et super vestimentum meum miserunt sortem 19 tu autem Domine ne longe fias fortitudo mea in auxilium meum festina 20 erue a gladio animam meam de manu canis solitariam meam 21 salva me ex ore leonis et de cornibus unicornium exaudi me 22 narrabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te 23 qui timetis Dominum laudate eum omne semen Iacob glorificate eum 24 et metuite eum universum semen Israhel quoniam non dispexit neque contempsit modestiam pauperis et non abscondit faciem suam ab eo et cum clamaret ad eum audivit 25 apud te laus mea in ecclesia multa vota mea reddam in conspectu timentium eum 26 comedent mites et saturabuntur laudabunt Dominum quaerentes eum vivet cor vestrum in sempiternum 27 recordabuntur et convertentur ad Dominum omnes fines terrae et adorabunt coram eo universae cognationes gentium 28 quia Domini est regnum et dominabitur gentibus 29 comederunt et adoraverunt omnes pingues terrae ante faciem eius curvabunt genu universi qui descendunt in pulverem 30 et anima eius ipsi vivet semen serviet ei 31 narrabitur Domino in generatione venient et adnuntiabunt iustitias eius populo qui nascetur quas fecit

Psalms 69:1-36

1 infixus sum in limo profundi et non possum consistere veni in profundum aquarum et flumen operuit me 2 laboravi clamans exasperatum est guttur meum defecerunt oculi mei expectantes Deum meum 3 multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persequebantur me inimici mei iniuste quae non rapueram tunc reddebam 4 Deus tu scis stultitiam meam et peccata mea a te non sunt abscondita 5 non confundantur in me qui expectant te Domine Deus exercituum non confundantur in me qui quaerunt te Deus Israhel 6 quia propter te portavi obprobrium operuit confusio faciem meam 7 alienus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae 8 quia zelus domus tuae comedit me et obprobrium exprobrantium tibi cecidit super me 9 et flevi in ieiunio animam meam et factum est in obprobria mihi 10 et posui vestimentum meum saccum et factus sum eis in parabulam 11 contra me loquebantur qui sedebant in porta et cantabant bibentes vinum 12 mea autem oratio ad te Domine tempus reconciliationis est Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutaris tui 13 erue me de luto ut non infigar libera me ab his qui oderunt me et de profundis aquis 14 ne operiat me fluvius aquae et ne absorbeat me profundum et non coronet super me puteus os suum 15 exaudi me Domine quoniam bona est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice ad me 16 et ne abscondas faciem tuam a servo tuo quoniam tribulor cito exaudi me 17 accede ad animam meam redime eam propter inimicos meos libera me 18 tu scis obprobrium meum et confusionem meam et ignominiam meam 19 coram te sunt omnes hostes mei obprobrio contritum est cor meum et desperatus sum et expectavi qui contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni 20 et dederunt in esca mea fel et in siti mea potaverunt me aceto 21 sit mensa eorum coram eis in laqueum et in retributiones ad corruendum 22 contenebrentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva 23 effunde super eos indignationem tuam et ira furoris tui conprehendat eos 24 fiat commoratio eorum deserta in tabernaculis eorum non sit qui habitet 25 quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et ut adfligerent vulneratos tuos narrabant 26 da iniquitatem super iniquitatem eorum et non veniant in iustitia tua 27 deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur 28 ego autem pauper et dolens salus tua Deus suscipiet me 29 laudabo nomen Dei in cantico et magnificabo eum in confessione 30 et placebit Domino super vitulum novellum cornua efferentem et ungulas 31 videntes mansueti laetabuntur qui quaeritis Deum vivet anima vestra 32 quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non dispexit 33 laudent eum caeli et terra maria et omne quod movetur in eis 34 quia Deus salvabit Sion et aedificabit civitates Iuda et habitabunt ibi et possidebunt eam 35 et semen servorum eius possidebit eam et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea 36 victori David ad recordandum Deus ut liberes me Domine ut auxilieris mihi festina

Psalms 74:22

22 victori ut non disperdas psalmus Asaph cantici confitebimur tibi Deus confitebimur et iuxta nomen tuum narrabunt mirabilia tua

Isaiah 40:3-5

3 vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite in solitudine semitas Dei nostri 4 omnis vallis exaltabitur et omnis mons et collis humiliabitur et erunt prava in directa et aspera in vias planas 5 et revelabitur gloria Domini et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est

Isaiah 49:7

7 haec dicit Dominus redemptor Israhel Sanctus eius ad contemptibilem animam ad abominatam gentem ad servum dominorum reges videbunt et consurgent principes et adorabunt propter Dominum quia fidelis est et Sanctum Israhel qui elegit te

Isaiah 50:6

6 corpus meum dedi percutientibus et genas meas vellentibus faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus

Isaiah 52:14

14 sicut obstipuerunt super te multi sic inglorius erit inter viros aspectus eius et forma eius inter filios hominum

Isaiah 53:1-12

1 quis credidit auditui nostro et brachium Domini cui revelatum est 2 et ascendet sicut virgultum coram eo et sicut radix de terra sitienti non est species ei neque decor et vidimus eum et non erat aspectus et desideravimus eum 3 despectum et novissimum virorum virum dolorum et scientem infirmitatem et quasi absconditus vultus eius et despectus unde nec reputavimus eum 4 vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit et nos putavimus eum quasi leprosum et percussum a Deo et humiliatum 5 ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras adtritus est propter scelera nostra disciplina pacis nostrae super eum et livore eius sanati sumus 6 omnes nos quasi oves erravimus unusquisque in viam suam declinavit et Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum 7 oblatus est quia ipse voluit et non aperuit os suum sicut ovis ad occisionem ducetur et quasi agnus coram tondente obmutescet et non aperiet os suum 8 de angustia et de iudicio sublatus est generationem eius quis enarrabit quia abscisus est de terra viventium propter scelus populi mei percussit eum 9 et dabit impios pro sepultura et divitem pro morte sua eo quod iniquitatem non fecerit neque dolus fuerit in ore eius 10 et Dominus voluit conterere eum in infirmitate si posuerit pro peccato animam suam videbit semen longevum et voluntas Domini in manu eius dirigetur 11 pro eo quod laboravit anima eius videbit et saturabitur in scientia sua iustificabit ipse iustus servus meus multos et iniquitates eorum ipse portabit 12 ideo dispertiam ei plurimos et fortium dividet spolia pro eo quod tradidit in morte animam suam et cum sceleratis reputatus est et ipse peccatum multorum tulit et pro transgressoribus rogavit

Daniel 9:24-26

24 septuaginta ebdomades adbreviatae sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam ut consummetur praevaricatio et finem accipiat peccatum et deleatur iniquitas et adducatur iustitia sempiterna et impleatur visio et prophetes et unguatur sanctus sanctorum 25 scito ergo et animadverte ab exitu sermonis ut iterum aedificetur Hierusalem usque ad christum ducem ebdomades septem et ebdomades sexaginta duae erunt et rursum aedificabitur platea et muri in angustia temporum 26 et post ebdomades sexaginta duas occidetur christus et non erit eius et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo et finis eius vastitas et post finem belli statuta desolatio

Zechariah 11:13

13 et dixit Dominus ad me proice illud ad statuarium decorum pretium quod adpretiatus sum ab eis et tuli triginta argenteos et proieci illos in domo Domini ad statuarium

Zechariah 13:7

7 framea suscitare super pastorem meum et super virum coherentem mihi dicit Dominus exercituum percute pastorem et dispergantur oves et convertam manum meam ad parvulos

Malachi 4:6

6 et convertet cor patrum ad filios et cor filiorum ad patres eorum ne forte veniam et percutiam terram anathemate

Matthew 3:1-12

1 in diebus autem illis venit Iohannes Baptista praedicans in deserto Iudaeae 2 et dicens paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum caelorum 3 hic est enim qui dictus est per Esaiam prophetam dicentem vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius 4 ipse autem Iohannes habebat vestimentum de pilis camelorum et zonam pelliciam circa lumbos suos esca autem eius erat lucustae et mel silvestre 5 tunc exiebat ad eum Hierosolyma et omnis Iudaea et omnis regio circa Iordanen 6 et baptizabantur in Iordane ab eo confitentes peccata sua 7 videns autem multos Pharisaeorum et Sadducaeorum venientes ad baptismum suum dixit eis progenies viperarum quis demonstravit vobis fugere a futura ira 8 facite ergo fructum dignum paenitentiae 9 et ne velitis dicere intra vos patrem habemus Abraham dico enim vobis quoniam potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae 10 iam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur 11 ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam qui autem post me venturus est fortior me est cuius non sum dignus calciamenta portare ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni 12 cuius ventilabrum in manu sua et permundabit aream suam et congregabit triticum suum in horreum paleas autem conburet igni inextinguibili

Matthew 11:2-18

2 Iohannes autem cum audisset in vinculis opera Christi mittens duos de discipulis suis 3 ait illi tu es qui venturus es an alium expectamus 4 et respondens Iesus ait illis euntes renuntiate Iohanni quae auditis et videtis 5 caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur 6 et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me 7 illis autem abeuntibus coepit Iesus dicere ad turbas de Iohanne quid existis in desertum videre harundinem vento agitatam 8 sed quid existis videre hominem mollibus vestitum ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt 9 sed quid existis videre prophetam etiam dico vobis et plus quam prophetam 10 hic enim est de quo scriptum est ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te 11 amen dico vobis non surrexit inter natos mulierum maior Iohanne Baptista qui autem minor est in regno caelorum maior est illo 12 a diebus autem Iohannis Baptistae usque nunc regnum caelorum vim patitur et violenti rapiunt illud 13 omnes enim prophetae et lex usque ad Iohannem prophetaverunt 14 et si vultis recipere ipse est Helias qui venturus est 15 qui habet aures audiendi audiat 16 cui autem similem aestimabo generationem istam similis est pueris sedentibus in foro qui clamantes coaequalibus 17 dicunt cecinimus vobis et non saltastis lamentavimus et non planxistis 18 venit enim Iohannes neque manducans neque bibens et dicunt daemonium habet

Matthew 16:21

21 exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et scribis et principibus sacerdotum et occidi et tertia die resurgere

Matthew 26:24

24 Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de illo vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum erat ei si natus non fuisset homo ille

Mark 1:2-8

2 sicut scriptum est in Esaia propheta ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam 3 vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius 4 fuit Iohannes in deserto baptizans et praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum 5 et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et Hierosolymitae universi et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentes peccata sua 6 et erat Iohannes vestitus pilis cameli et zona pellicia circa lumbos eius et lucustas et mel silvestre edebat 7 et praedicabat dicens venit fortior me post me cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calciamentorum eius 8 ego baptizavi vos aqua ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto

Luke 1:16-17

16 et multos filiorum Israhel convertet ad Dominum Deum ipsorum 17 et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Heliae ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum parare Domino plebem perfectam

Luke 1:76

76 et tu puer propheta Altissimi vocaberis praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius

Luke 3:2-6

2 sub principibus sacerdotum Anna et Caiapha factum est verbum Dei super Iohannem Zacchariae filium in deserto 3 et venit in omnem regionem Iordanis praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum 4 sicut scriptum est in libro sermonum Esaiae prophetae vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius 5 omnis vallis implebitur et omnis mons et collis humiliabitur et erunt prava in directa et aspera in vias planas 6 et videbit omnis caro salutare Dei

Luke 23:11

11 sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo et inlusit indutum veste alba et remisit ad Pilatum

Luke 23:39

39 unus autem de his qui pendebant latronibus blasphemabat eum dicens si tu es Christus salvum fac temet ipsum et nos

John 1:6-36

6 fuit homo missus a Deo cui nomen erat Iohannes 7 hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine ut omnes crederent per illum 8 non erat ille lux sed ut testimonium perhiberet de lumine 9 erat lux vera quae inluminat omnem hominem venientem in mundum 10 in mundo erat et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognovit 11 in propria venit et sui eum non receperunt 12 quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eius 13 qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri sed ex Deo nati sunt 14 et Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis 15 Iohannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens hic erat quem dixi vobis qui post me venturus est ante me factus est quia prior me erat 16 et de plenitudine eius nos omnes accepimus et gratiam pro gratia 17 quia lex per Mosen data est gratia et veritas per Iesum Christum facta est 18 Deum nemo vidit umquam unigenitus Filius qui est in sinu Patris ipse enarravit 19 et hoc est testimonium Iohannis quando miserunt Iudaei ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum tu quis es 20 et confessus est et non negavit et confessus est quia non sum ego Christus 21 et interrogaverunt eum quid ergo Helias es tu et dicit non sum propheta es tu et respondit non 22 dixerunt ergo ei quis es ut responsum demus his qui miserunt nos quid dicis de te ipso 23 ait ego vox clamantis in deserto dirigite viam Domini sicut dixit Esaias propheta 24 et qui missi fuerant erant ex Pharisaeis 25 et interrogaverunt eum et dixerunt ei quid ergo baptizas si tu non es Christus neque Helias neque propheta 26 respondit eis Iohannes dicens ego baptizo in aqua medius autem vestrum stetit quem vos non scitis 27 ipse est qui post me venturus est qui ante me factus est cuius ego non sum dignus ut solvam eius corrigiam calciamenti 28 haec in Bethania facta sunt trans Iordanen ubi erat Iohannes baptizans 29 altera die videt Iohannes Iesum venientem ad se et ait ecce agnus Dei qui tollit peccatum mundi 30 hic est de quo dixi post me venit vir qui ante me factus est quia prior me erat 31 et ego nesciebam eum sed ut manifestaretur Israhel propterea veni ego in aqua baptizans 32 et testimonium perhibuit Iohannes dicens quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo et mansit super eum 33 et ego nesciebam eum sed qui misit me baptizare in aqua ille mihi dixit super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum hic est qui baptizat in Spiritu Sancto 34 et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei 35 altera die iterum stabat Iohannes et ex discipulis eius duo 36 et respiciens Iesum ambulantem dicit ecce agnus Dei

John 3:27-30

27 respondit Iohannes et dixit non potest homo accipere quicquam nisi fuerit ei datum de caelo 28 ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim ego non sum Christus sed quia missus sum ante illum 29 qui habet sponsam sponsus est amicus autem sponsi qui stat et audit eum gaudio gaudet propter vocem sponsi hoc ergo gaudium meum impletum est 30 illum oportet crescere me autem minui

Philippians 2:7-8

7 sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo 8 humiliavit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem mortem autem crucis

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.