John 3:27-30

Vulgate(i) 27 respondit Iohannes et dixit non potest homo accipere quicquam nisi fuerit ei datum de caelo 28 ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim ego non sum Christus sed quia missus sum ante illum 29 qui habet sponsam sponsus est amicus autem sponsi qui stat et audit eum gaudio gaudet propter vocem sponsi hoc ergo gaudium meum impletum est 30 illum oportet crescere me autem minui