Mark 16:1 Cross References - Vulgate

1 et cum transisset sabbatum Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata ut venientes unguerent eum

2 Chronicles 16:14

14 et sepelierunt eum in sepulchro suo quod foderat sibi in civitate David posueruntque eum super lectulum suum plenum aromatibus et unguentis meretriciis quae erant pigmentariorum arte confecta et conbuserunt super eum ambitione nimia

Matthew 28:1-10

1 vespere autem sabbati quae lucescit in primam sabbati venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulchrum 2 et ecce terraemotus factus est magnus angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum 3 erat autem aspectus eius sicut fulgur et vestimentum eius sicut nix 4 prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui 5 respondens autem angelus dixit mulieribus nolite timere vos scio enim quod Iesum qui crucifixus est quaeritis 6 non est hic surrexit enim sicut dixit venite videte locum ubi positus erat Dominus 7 et cito euntes dicite discipulis eius quia surrexit et ecce praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis ecce praedixi vobis 8 et exierunt cito de monumento cum timore et magno gaudio currentes nuntiare discipulis eius 9 et ecce Iesus occurrit illis dicens havete illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum 10 tunc ait illis Iesus nolite timere ite nuntiate fratribus meis ut eant in Galilaeam ibi me videbunt

Mark 14:3

3 et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi et fracto alabastro effudit super caput eius

Mark 14:8

8 quod habuit haec fecit praevenit unguere corpus meum in sepulturam

Mark 15:40

40 erant autem et mulieres de longe aspicientes inter quas et Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Ioseph mater et Salome

Mark 15:42

42 et cum iam sero esset factum quia erat parasceve quod est ante sabbatum

Mark 15:47

47 Maria autem Magdalene et Maria Ioseph aspiciebant ubi poneretur

Mark 16:4-5

4 et respicientes vident revolutum lapidem erat quippe magnus valde 5 et introeuntes in monumento viderunt iuvenem sedentem in dextris coopertum stola candida et obstipuerunt

Mark 16:8

8 at illae exeuntes fugerunt de monumento invaserat enim eas tremor et pavor et nemini quicquam dixerunt timebant enim

Luke 23:54

54 et dies erat parasceves et sabbatum inlucescebat

Luke 23:56-24:12

56 et revertentes paraverunt aromata et unguenta et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum

John 19:25

25 stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius Maria Cleopae et Maria Magdalene

John 19:31

31 Iudaei ergo quoniam parasceve erat ut non remanerent in cruce corpora sabbato erat enim magnus dies ille sabbati rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura et tollerentur

John 19:39-40

39 venit autem et Nicodemus qui venerat ad Iesum nocte primum ferens mixturam murrae et aloes quasi libras centum 40 acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt eum linteis cum aromatibus sicut mos Iudaeis est sepelire

John 20:1-10

1 una autem sabbati Maria Magdalene venit mane cum adhuc tenebrae essent ad monumentum et videt lapidem sublatum a monumento 2 cucurrit ergo et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum quem amabat Iesus et dicit eis tulerunt Dominum de monumento et nescimus ubi posuerunt eum 3 exiit ergo Petrus et ille alius discipulus et venerunt ad monumentum 4 currebant autem duo simul et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro et venit primus ad monumentum 5 et cum se inclinasset videt posita linteamina non tamen introivit 6 venit ergo Simon Petrus sequens eum et introivit in monumentum et videt linteamina posita 7 et sudarium quod fuerat super caput eius non cum linteaminibus positum sed separatim involutum in unum locum 8 tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum et vidit et credidit 9 nondum enim sciebant scripturam quia oportet eum a mortuis resurgere 10 abierunt ergo iterum ad semet ipsos discipuli

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.