Job 9:12 Cross References - Vulgate

12 si repente interroget quis respondebit ei vel quis dicere potest cur facis

Job 11:10

10 si subverterit omnia vel in unum coartaverit quis contradicet ei

Job 23:13

13 ipse enim solus est et nemo avertere potest cogitationem eius et anima eius quodcumque voluerit hoc facit

Job 33:13

13 adversum eum contendis quod non ad omnia verba responderit tibi

Job 34:29

29 ipso enim concedente pacem quis est qui condemnet ex quo absconderit vultum quis est qui contempletur eum et super gentem et super omnes homines

Isaiah 45:9

9 vae qui contradicit fictori suo testa de samiis terrae numquid dicet lutum figulo suo quid facis et opus tuum absque manibus est

Jeremiah 18:6

6 numquid sicut figulus iste non potero facere vobis domus Israhel ait Dominus ecce sicut lutum in manu figuli sic vos in manu mea domus Israhel

Daniel 4:35

35 et omnes habitatores terrae apud eum in nihilum reputati sunt iuxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus caeli quam in habitatoribus terrae et non est qui resistat manui eius et dicat ei quare fecisti

Matthew 11:26

26 ita Pater quoniam sic fuit placitum ante te

Matthew 20:15

15 aut non licet mihi quod volo facere an oculus tuus nequam est quia ego bonus sum

Romans 9:18-20

18 ergo cuius vult miseretur et quem vult indurat 19 dicis itaque mihi quid adhuc queritur voluntati enim eius quis resistit 20 o homo tu quis es qui respondeas Deo numquid dicit figmentum ei qui se finxit quid me fecisti sic

Romans 11:34

34 quis enim cognovit sensum Domini aut quis consiliarius eius fuit

Ephesians 1:11

11 in quo etiam sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum eius qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.