Job 4:8 Cross References - Vulgate

8 quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem et seminant dolores et metunt eos

Job 15:35

35 concepit dolorem et peperit iniquitatem et uterus eius praeparat dolos

Psalms 7:14-16

14 ecce parturit iniquitatem et concepto dolore peperit mendacium 15 lacum aperuit et effodit eum et incidet in interitum quem operatus est 16 revertetur dolor suus in caput eius et super verticem eius iniquitas sua descendet

Proverbs 22:8

8 qui seminat iniquitatem metet mala et virga irae suae consummabitur

Jeremiah 4:18

18 viae tuae et cogitationes tuae fecerunt haec tibi ista malitia tua quia amara quia tetigit cor tuum

Hosea 8:7

7 quia ventum seminabunt et turbinem metent culmus stans non est in eis germen non faciet farinam quod si et fecerit alieni comedent eam

Hosea 10:12-13

12 seminate vobis in iustitia metite in ore misericordiae innovate vobis novale tempus autem requirendi Dominum cum venerit qui docebit vos iustitiam 13 arastis impietatem iniquitatem messuistis comedistis frugem mendacii quia confisus es in viis tuis in multitudine fortium tuorum

2 Corinthians 9:6

6 hoc autem qui parce seminat parce et metet et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet

Galatians 6:7-8

7 nolite errare Deus non inridetur 8 quae enim seminaverit homo haec et metet quoniam qui seminat in carne sua de carne et metet corruptionem qui autem seminat in spiritu de spiritu metet vitam aeternam

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.