Job 4:7 Cross References - Vulgate

7 recordare obsecro te quis umquam innocens perierit aut quando recti deleti sint

Job 8:20

20 Deus non proiciet simplicem nec porriget manum malignis

Job 9:22-23

22 unum est quod locutus sum et innocentem et impium ipse consumit 23 si flagellat occidat semel et non de poenis innocentum rideat

Job 36:7

7 non aufert a iusto oculos suos et reges in solio conlocat in perpetuum et illi eriguntur

Psalms 37:25

25 nun puer fui siquidem senui et non vidi iustum derelictum neque semen eius quaerens panem

Ecclesiastes 7:15

15 haec quoque vidi in diebus vanitatis meae iustus perit in iustitia sua et impius multo vivit tempore in malitia sua

Ecclesiastes 9:1-2

1 omnia haec tractavi in corde meo ut curiose intellegerem sunt iusti atque sapientes et opera eorum in manu Dei et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit 2 sed omnia in futuro servantur incerta eo quod universa aeque eveniant iusto et impio bono et malo mundo et inmundo immolanti victimas et sacrificia contemnenti sicut bonus sic et peccator ut periurus ita et ille qui verum deierat

Acts 28:4

4 ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu eius ad invicem dicebant utique homicida est homo hic qui cum evaserit de mari Ultio non sinit vivere

2 Peter 2:9

9 novit Dominus pios de temptatione eripere iniquos vero in diem iudicii cruciandos reservare

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.