Job 28:20 Cross References - Vulgate

20 unde ergo sapientia veniet et quis est locus intellegentiae

Job 28:12

12 sapientia vero ubi invenitur et quis est locus intellegentiae

Job 28:23

23 Deus intellegit viam eius et ipse novit locum illius

Job 28:28

28 et dixit homini ecce timor Domini ipsa est sapientia et recedere a malo intellegentia

Proverbs 2:6

6 quia Dominus dat sapientiam et ex ore eius scientia et prudentia

Ecclesiastes 7:23-24

23 cuncta temptavi in sapientia dixi sapiens efficiar et ipsa longius recessit a me 24 multo magis quam erat et alta profunditas quis inveniet eam

1 Corinthians 2:6-15

6 sapientiam autem loquimur inter perfectos sapientiam vero non huius saeculi neque principum huius saeculi qui destruuntur 7 sed loquimur Dei sapientiam in mysterio quae abscondita est quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram 8 quam nemo principum huius saeculi cognovit si enim cognovissent numquam Dominum gloriae crucifixissent 9 sed sicut scriptum est quod oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus his qui diligunt illum 10 nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum Spiritus enim omnia scrutatur etiam profunda Dei 11 quis enim scit hominum quae sint hominis nisi spiritus hominis qui in ipso est ita et quae Dei sunt nemo cognovit nisi Spiritus Dei 12 nos autem non spiritum mundi accepimus sed Spiritum qui ex Deo est ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis 13 quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis sed in doctrina Spiritus spiritalibus spiritalia conparantes 14 animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei stultitia est enim illi et non potest intellegere quia spiritaliter examinatur 15 spiritalis autem iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur

James 1:5

5 si quis autem vestrum indiget sapientiam postulet a Deo qui dat omnibus affluenter et non inproperat et dabitur ei

James 1:17

17 omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.