Job 28:1 Cross References - Vulgate

1 habet argentum venarum suarum principia et auro locus est in quo conflatur

Genesis 2:11-12

11 nomen uni Phison ipse est qui circuit omnem terram Evilat ubi nascitur aurum 12 et aurum terrae illius optimum est ibique invenitur bdellium et lapis onychinus

Genesis 23:15

15 domine mi audi terram quam postulas quadringentis argenti siclis valet istud est pretium inter me et te sed quantum est hoc sepeli mortuum tuum

Genesis 24:22

22 postquam ergo biberunt cameli protulit vir inaures aureas adpendentes siclos duos et armillas totidem pondo siclorum decem

1 Kings 7:48-50

48 fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini altare aureum et mensam super quam ponerentur panes propositionis auream 49 et candelabra aurea quinque ad dexteram et quinque ad sinistram contra oraculum ex auro primo et quasi lilii flores et lucernas desuper aureas et forcipes aureos 50 et hydrias et fuscinulas et fialas et mortariola et turibula de auro purissimo et cardines ostiorum domus interioris sancti sanctorum et ostiorum domus templi ex auro erant

1 Kings 10:21

21 sed et omnia vasa de quibus potabat rex Salomon erant aurea et universa supellex domus saltus Libani de auro purissimo non erat argentum nec alicuius pretii putabatur in diebus Salomonis

1 Chronicles 29:2-5

2 ego autem totis viribus meis praeparavi inpensas domus Dei mei aurum ad vasa aurea et argentum in argentea aes in aenea ferrum in ferrea lignum ad lignea lapides onychinos et quasi stibinos et diversorum colorum omnem pretiosum lapidem et marmor parium abundantissime 3 et super haec quae obtuli in domum Dei mei de peculio meo aurum et argentum do in templum Dei mei exceptis his quae paravi in aedem sanctam 4 tria milia talenta auri de auro Ophir et septem milia talentorum argenti probatissimi ad deaurandos parietes templi 5 ut ubicumque opus est aurum de auro et ubicumque opus est argentum argenti opera fiant per manus artificum et si quis sponte offert impleat manum suam hodie et offerat quod voluerit Domino

Psalms 12:6

6 eloquia Domini eloquia munda argentum igne probatum separatum a terra colatum septuplum

Proverbs 17:3

3 sicut igne probatur argentum et aurum camino ita corda probat Dominus

Proverbs 27:21

21 quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum sic probatur homo ore laudantis

Isaiah 48:10

10 ecce excoxi te sed non quasi argentum elegi te in camino paupertatis

Zechariah 13:9

9 et ducam tertiam partem per ignem et uram eas sicut uritur argentum et probabo eos sicut probatur aurum ipse vocabit nomen meum et ego exaudiam eum dicam populus meus es et ipse dicet Dominus Deus meus

Malachi 3:2-3

2 et quis poterit cogitare diem adventus eius et quis stabit ad videndum eum ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullonum 3 et sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios Levi et colabit eos quasi aurum et quasi argentum et erunt Domino offerentes sacrificia in iustitia

1 Peter 1:7

7 ut probatum vestrae fidei multo pretiosius sit auro quod perit per ignem probato inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelatione Iesu Christi

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.