Job 24:25 Cross References - Vulgate

25 quod si non est ita quis me potest arguere esse mentitum et ponere ante Deum verba mea

Job 6:28

28 verumtamen quod coepistis explete praebete aurem et videte an mentiar

Job 9:24

24 terra data est in manu impii vultum iudicum eius operit quod si non ille est quis ergo est

Job 11:2-3

2 numquid qui multa loquitur non et audiet aut vir verbosus iustificabitur 3 tibi soli tacebunt homines et cum ceteros inriseris a nullo confutaberis

Job 15:2

2 numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens et implebit ardore stomachum suum

Job 27:4

4 non loquentur labia mea iniquitatem nec lingua mea meditabitur mendacium

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.