Job 24:20 Cross References - Vulgate

20 obliviscatur eius misericordia dulcedo illius vermes non sit in recordatione sed conteratur quasi lignum infructuosum

Job 14:7-10

7 lignum habet spem si praecisum fuerit rursum virescit et rami eius pullulant 8 si senuerit in terra radix eius et in pulvere emortuus fuerit truncus illius 9 ad odorem aquae germinabit et faciet comam quasi cum primum plantatum est 10 homo vero cum mortuus fuerit et nudatus atque consumptus ubi quaeso est

Job 17:14

14 putredini dixi pater meus es mater mea et soror mea vermibus

Job 18:16-17

16 deorsum radices eius siccentur sursum autem adteratur messis eius 17 memoria illius pereat de terra et non celebretur nomen eius in plateis

Job 19:26

26 et rursum circumdabor pelle mea et in carne mea videbo Deum

Proverbs 10:7

7 memoria iusti cum laudibus et nomen impiorum putrescet

Ecclesiastes 8:10

10 vidi impios sepultos qui etiam cum adviverent in loco sancto erant et laudabantur in civitate quasi iustorum operum sed et hoc vanitas est

Isaiah 26:14

14 morientes non vivant gigantes non resurgant propterea visitasti et contrivisti eos et perdidisti omnem memoriam eorum

Daniel 4:14

14 clamavit fortiter et sic ait succidite arborem et praecidite ramos eius excutite folia eius et dispergite fructum eius fugiant bestiae quae subter eam sunt et volucres de ramis eius

Matthew 3:10

10 iam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.