Job 24:15 Cross References - Vulgate

15 oculus adulteri observat caliginem dicens non me videbit oculus et operiet vultum suum

Genesis 38:14-15

14 quae depositis viduitatis vestibus adsumpsit theristrum et mutato habitu sedit in bivio itineris quod ducit Thamnam eo quod crevisset Sela et non eum accepisset maritum 15 quam cum vidisset Iudas suspicatus est esse meretricem operuerat enim vultum suum ne cognosceretur

Exodus 20:14

14 non moechaberis

2 Samuel 11:4-13

4 missis itaque David nuntiis tulit eam quae cum ingressa esset ad illum dormivit cum ea statimque sanctificata est ab inmunditia sua 5 et reversa est domum suam concepto fetu mittensque nuntiavit David et ait concepi 6 misit autem David ad Ioab dicens mitte ad me Uriam Hettheum misitque Ioab Uriam ad David 7 et venit Urias ad David quaesivitque David quam recte ageret Ioab et populus et quomodo administraretur bellum 8 et dixit David ad Uriam vade in domum tuam et lava pedes tuos egressus est Urias de domo regis secutusque est eum cibus regius 9 dormivit autem Urias ante portam domus regiae cum aliis servis domini sui et non descendit ad domum suam 10 nuntiatumque est David a dicentibus non ivit Urias ad domum suam et ait David ad Uriam numquid non de via venisti quare non descendisti ad domum tuam 11 et ait Urias ad David arca et Israhel et Iuda habitant in papilionibus et dominus meus Ioab et servi domini mei super faciem terrae manent et ego ingrediar domum meam ut comedam et bibam et dormiam cum uxore mea per salutem tuam et per salutem animae tuae quod non faciam rem hanc 12 ait ergo David ad Uriam mane hic etiam hodie et cras dimittam te mansit Urias in Hierusalem die illa et altera 13 et vocavit eum David ut comederet coram se et biberet et inebriavit eum qui egressus vespere dormivit in stratu suo cum servis domini sui et in domum suam non descendit

2 Samuel 12:12

12 tu enim fecisti abscondite ego vero faciam verbum istud in conspectu omnis Israhel et in conspectu solis

Job 22:13-14

13 et dicis quid enim novit Deus et quasi per caliginem iudicat 14 nubes latibulum eius nec nostra considerat et circa cardines caeli perambulat

Psalms 10:11

11 dixit in corde suo oblitus est Deus abscondit faciem suam non respiciet in perpetuum

Psalms 50:18

18 si videbas furem consentiebas ei et cum adulteris erat pars tua

Psalms 73:11

11 ergone frustra mundavi cor meum et lavi in innocentia manus meas

Psalms 94:7

7 et dixerunt non videbit Dominus et non intelleget Deus Iacob

Proverbs 6:32-35

32 qui autem adulter est propter cordis inopiam perdet animam suam 33 turpitudinem et ignominiam congregat sibi et obprobrium illius non delebitur 34 quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae 35 nec adquiescet cuiusquam precibus nec suscipiet pro redemptione dona plurima

Proverbs 7:9-10

9 in obscuro advesperascente die in noctis tenebris et caligine 10 et ecce mulier occurrit illi ornatu meretricio praeparata ad capiendas animas garrula et vaga

Ezekiel 8:12

12 et dixit ad me certe vides fili hominis quae seniores domus Israhel faciunt in tenebris unusquisque in abscondito cubiculi sui dicunt enim non videt Dominus nos dereliquit Dominus terram

Ezekiel 9:9

9 et dixit ad me iniquitas domus Israhel et Iuda magna est nimis valde et repleta est terra sanguinibus et civitas repleta est aversione dixerunt enim dereliquit Dominus terram et Dominus non videt

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.