Job 21:5 Cross References - Vulgate

5 adtendite me et obstupescite et superponite digitum ori vestro

Judges 18:19

19 cui responderunt tace et pone digitum super os tuum venique nobiscum ut habeamus te patrem et sacerdotem quid tibi melius est ut sis sacerdos in domo unius viri an in una tribu et familia in Israhel

Job 2:12

12 cumque levassent procul oculos suos non cognoverunt eum et exclamantes ploraverunt scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in caelum

Job 17:8

8 stupebunt iusti super hoc et innocens contra hypocritam suscitabitur

Job 19:20-21

20 pelli meae consumptis carnibus adhesit os meum et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos 21 miseremini mei miseremini mei saltim vos amici mei quia manus Domini tetigit me

Job 29:9

9 principes cessabant loqui et digitum superponebant ori suo

Job 40:4

4 qui leviter locutus sum respondere quid possum manum meam ponam super os meum

Psalms 39:9

9 obmutui non aperiam os meum quia tu fecisti

Proverbs 30:32

32 et qui stultus apparuit postquam elatus est in sublime si enim intellexisset ori inposuisset manum

Amos 5:13

13 ideo prudens in tempore illo tacebit quia tempus malum est

Micah 7:16

16 videbunt gentes et confundentur super omni fortitudine sua ponent manus super os aures eorum surdae erunt

Romans 11:33

33 o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei quam inconprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.