Job 21:13 Cross References - Vulgate

13 ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt

Job 36:11

11 si audierint et observaverint conplebunt dies suos in bono et annos suos in gloria

Psalms 73:4

4 ideo nutriti sunt ad superbiam circumdederunt iniquitatem sibi

Matthew 24:38-39

38 sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes nubentes et nuptum tradentes usque ad eum diem quo introivit in arcam Noe 39 et non cognoverunt donec venit diluvium et tulit omnes ita erit et adventus Filii hominis

Luke 12:19-20

19 et dicam animae meae anima habes multa bona posita in annos plurimos requiesce comede bibe epulare 20 dixit autem illi Deus stulte hac nocte animam tuam repetunt a te quae autem parasti cuius erunt

Luke 17:28-29

28 similiter sicut factum est in diebus Loth edebant et bibebant emebant et vendebant plantabant aedificabant 29 qua die autem exiit Loth a Sodomis pluit ignem et sulphur de caelo et omnes perdidit

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.