Job 20:29 Cross References - Vulgate

29 haec est pars hominis impii a Deo et hereditas verborum eius a Domino

Deuteronomy 29:20-28

20 et Dominus non ignoscat ei sed tunc quam maxime furor eius fumet et zelus contra hominem illum et sedeant super eo omnia maledicta quae scripta sunt in hoc volumine et deleat nomen eius sub caelo 21 et consumat eum in perditionem ex omnibus tribubus Israhel iuxta maledictiones quae in libro legis huius ac foederis continentur 22 dicetque sequens generatio et filii qui nascentur deinceps et peregrini qui de longe venerint videntes plagas terrae illius et infirmitates quibus eam adflixerit Dominus 23 sulphure et salis ardore conburens ita ut ultra non seratur nec virens quippiam germinet in exemplum subversionis Sodomae et Gomorrae Adamae et Seboim quas subvertit Dominus in ira et furore suo 24 et dicent omnes gentes quare sic fecit Dominus terrae huic quae est haec ira furoris eius inmensa 25 et respondebunt quia dereliquerunt pactum Domini quod pepigit cum patribus eorum quando eduxit eos de terra Aegypti 26 et servierunt diis alienis et adoraverunt eos quos nesciebant et quibus non fuerant adtributi 27 idcirco iratus est furor Domini contra terram istam ut induceret super eam omnia maledicta quae in hoc volumine scripta sunt 28 et eiecit eos de terra sua in ira et furore et indignatione maxima proiecitque in terram alienam sicut hodie conprobatur

Job 18:21

21 haec sunt ergo tabernacula iniqui et iste locus eius qui ignorat Deum

Job 27:13

13 haec est pars hominis impii apud Deum et hereditas violentorum quam ab Omnipotente suscipient

Job 31:2-3

2 quam enim partem haberet Deus in me desuper et hereditatem Omnipotens de excelsis 3 numquid non perditio est iniquo et alienatio operantibus iniustitiam

Psalms 11:5-6

5 Dominus iustum probat impium autem et diligentem iniquitatem odit anima eius 6 pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus tempestatum pars calicis eorum

Lamentations 3:38

38 MEM ex ore Altissimi non egredientur nec mala nec bona

Matthew 24:51

51 et dividet eum partemque eius ponet cum hypocritis illic erit fletus et stridor dentium

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.