Job 19:8 Cross References - Vulgate

8 semitam meam circumsepsit et transire non possum et in calle meo tenebras posuit

Joshua 24:7

7 clamaverunt autem ad Dominum filii Israhel qui posuit tenebras inter vos et Aegyptios et adduxit super eos mare et operuit illos viderunt oculi vestri cuncta quae in Aegypto fecerim et habitastis in solitudine multo tempore

Job 3:23

23 viro cuius abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris

Job 30:26

26 expectabam bona et venerunt mihi mala praestolabar lucem et eruperunt tenebrae

Psalms 88:8

8 longe fecisti notos meos a me posuisti me abominationem eis clausum et non prodeuntem

Proverbs 4:19

19 via impiorum tenebrosa nesciunt ubi corruant

Isaiah 50:10

10 quis ex vobis timens Dominum audiens vocem servi sui qui ambulavit in tenebris et non est lumen ei speret in nomine Domini et innitatur super Deum suum

Jeremiah 13:16

16 date Domino Deo vestro gloriam antequam contenebrescat et antequam offendant pedes vestri ad montes caligosos expectabitis lucem et ponet eam in umbram mortis et in caliginem

Jeremiah 23:12

12 idcirco via eorum erit quasi lubricum in tenebris inpellentur enim et corruent in ea adferam enim super eos mala annum visitationis eorum ait Dominus

Lamentations 3:7

7 GIMEL circumaedificavit adversum me ut non egrediar adgravavit conpedem meam

Lamentations 3:9

9 GIMEL conclusit vias meas lapidibus quadris semitas meas subvertit

Hosea 2:6

6 propter hoc ecce ego sepiam viam tuam spinis et sepiam eam maceria et semitas suas non inveniet

John 8:12

12 iterum ergo locutus est eis Iesus dicens ego sum lux mundi qui sequitur me non ambulabit in tenebris sed habebit lucem vitae

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.