Job 19:14 Cross References - Vulgate

14 dereliquerunt me propinqui mei et qui me noverant obliti sunt mei

2 Samuel 16:23

23 consilium autem Ahitofel quod dabat in diebus illis quasi si quis consuleret Deum sic erat omne consilium Ahitofel et cum esset cum David et cum esset cum Absalom

Psalms 38:11

11 cari mei et amici mei quasi contra lepram meam steterunt et vicini mei longe steterunt

Psalms 55:12-14

12 non enim inimicus exprobravit mihi ut sustineam neque is qui me oderat super me magnificatus est ut abscondar ab eo 13 sed tu homo unianimis meus dux meus et notus meus 14 qui simul habuimus dulce secretum in domo Dei ambulavimus in terrore

Proverbs 18:24

24 vir amicalis ad societatem magis amicus erit quam frater

Jeremiah 20:10

10 audivi enim contumelias multorum et terrorem in circuitu persequimini et persequamur eum ab omnibus viris qui erant pacifici mei et custodientes latus meum si quo modo decipiatur et praevaleamus adversus eum et consequamur ultionem ex eo

Micah 7:5-6

5 nolite credere amico et nolite confidere in duce ab ea quae dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui 6 quia filius contumeliam facit patri filia consurgit adversus matrem suam nurus contra socrum suam inimici hominis domestici eius

Matthew 10:21

21 tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et insurgent filii in parentes et morte eos adficient

John 13:18

18 non de omnibus vobis dico ego scio quos elegerim sed ut impleatur scriptura qui manducat mecum panem levavit contra me calcaneum suum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.