Job 13:5 Cross References - Vulgate

5 atque utinam taceretis ut putaremini esse sapientes

Job 11:3

3 tibi soli tacebunt homines et cum ceteros inriseris a nullo confutaberis

Job 13:13

13 tacete paulisper ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit

Job 16:3

3 numquid habebunt finem verba ventosa aut aliquid tibi molestum est si loquaris

Job 18:2

2 usque ad quem finem verba iactabitis intellegite prius et sic loquamur

Job 19:2

2 usquequo adfligitis animam meam et adteritis me sermonibus

Job 21:2-3

2 audite quaeso sermones meos et agetis paenitentiam 3 sustinete me ut et ego loquar et post mea si videbitur verba ridete

Job 32:1

1 omiserunt autem tres viri isti respondere Iob eo quod iustus sibi videretur

Proverbs 17:28

28 stultus quoque si tacuerit sapiens putabitur et si conpresserit labia sua intellegens

Ecclesiastes 5:3

3 multas curas sequuntur somnia et in multis sermonibus invenitur stultitia

Amos 5:13

13 ideo prudens in tempore illo tacebit quia tempus malum est

James 1:19

19 scitis fratres mei dilecti sit autem omnis homo velox ad audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iram

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.